<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>In catholica enim ecclesia, ut omittam sincerissimam <lb/>
            sapientiam, ad cuius cognitionem pauci spiritales in hac uita<lb n="5"/>
            perueniunt, ut eam ex minima quidem parte, quia homines <lb/>
            sunt, sed tamen sine dubitatione cognoscant — ceteram quippe <lb/>
            turbam non intellegendi uiuacitas, sed credendi simplicitas <lb/>
            tutissimam facit — ut ergo hanc omittam sapientiam, quam <lb/>
            in ecclesia esse catholica non creditis. multa sunt alia, quae<lb n="10"/>
            in eius gremio me iustissime teneant. tenet consensio populorum <lb/>
            atque gentium; tenet auctoritas miraculis inchoata, spe <lb/>
            nutrita, caritate aucta, uetustate firmata; tenet ab ipsa sede <lb/>
            Petri apostoli, cui pascendas oues suas post resurrectionem <lb/>
            dominus commendauit, usque ad praesentem episcopatum successio<lb n="15"/>
            sacerdotum; tenet postremo ipsum catholicae nomen. <lb/>
            quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista <lb/>
            ecclesia sola obtinuit. ut cum omnes haeretici se catholicos <lb/>
            dici uelint, quaerenti tamen alicui peregrino, ubi ad catholicam <lb/>
            conueniatur, nullus haereticorum uel basilicam suam uel <lb n="20"/>
            domum audeat ostendere. ista ergo tot et tanta nominis <lb/>
            christiani carissima uincula recte hominem tenent credentem <lb/>
            in catholica ecclesia, etiamsi propter nostrae intellegentiae <lb/>
            tarditatem uel uitae meritum ueritas nondum se apertissime <lb/>
            ostendat. apud uos autem, ubi nihil horum est, quod me inuitet <lb n="25"/>
            ac teneat, sola personat pollicitatio ueritatis: quae quidem

<note rend="script" type="footnote"> 1 manichei <hi rend="italic">PH</hi> 5 pauci (s <hi rend="italic">er.) H</hi> pauca <hi rend="italic">Tl</hi> 6 eum <hi rend="italic">L</hi> parte <lb/>
            quidem <hi rend="italic">V</hi> quia (s. <hi rend="italic">I</hi>. uel qua) <hi rend="italic">R</hi> 9 facit] tenet <hi rend="italic">V</hi> ergo (8. <hi rend="italic">I.) H</hi> <lb/>
            omittam hanc <hi rend="italic">T</hi> 11 consentio <hi rend="italic">V</hi> confessio (s. <hi rend="italic">l</hi>. uel consensio) JR <lb/>
            13 aucta uetustate <hi rend="italic">om. P</hi> aucta <hi rend="italic">s. I. T</hi> firmata <hi rend="italic">(pr</hi>. a <hi rend="italic">s. l.) T</hi> <lb/>
            15 episcopatum (um s. <hi rend="italic">I.) T</hi> 16 postremo] proximum <hi rend="italic">H</hi> postremll <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            17 hereaes <hi rend="italic">PHT 18 optinuit HV</hi> 19 peregrino alicui <hi rend="italic">HTCSVb</hi> 20 perueniatur <lb/>
            P <hi rend="italic">heretichorum Phereticorum HT 21 audet HP tanti T</hi> <lb/>
            christiani nõi. <hi rend="italic">b</hi> 22 clarissima (1 <hi rend="italic">s. I. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">H</hi> clarissima <hi rend="italic">VSCL</hi> <lb/>
            1 aut <lb/>
            tenent (em er.) <hi rend="italic">H</hi> 24 apertisaim*e (a er.) <hi rend="italic">H</hi> 25 aput P 26 ac <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            ueritatis pollicitatio <hi rend="italic">Vb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="197"/>
            si tam manifesta monstratur, ut in dubium uenire non possit, <lb/>
            praeponenda est illis omnibus rebus, quibus in catholica teneor; <lb/>
            si autem tantummodo promittitur et non exhibetur, nemo me <lb/>
            mouebit ab ea fide, quae animum meum tot et tantis nexibus <lb/>
            christianae religioni astringit. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>