<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="38" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quapropter quamuis sit malum corruptio et quamuis <lb/>
            non sit a conditore naturarum, sed ex eo sit, quod de nihilo <lb/>
            factae sunt, tamen etiam ipsa illo regente et gubernante <lb/>
            omnia, quae fecit, sic ordinata est, ut non noceat nisi naturis <lb/>
            infimis ad subplicium damnatorum et exercitationem admonitionemque<lb n="5"/>
            redeuntium, ut inhaereant deo incorruptibili maneantque <lb/>
            incorrupti, quod unum est bonum nostrum, sicut per <lb/>
            prophetam dicitur: mihi autem inhaerere deo bonum est. <lb/>
            neque illud dixeris: non faceret deus naturas corruptibiles. <lb/>
            in quantum enim naturae sunt, deus fecit; in quantum autem<lb n="10"/>
            corruptibiles, non deus fecit; non est enim ab illo corruptio, <lb/>
            qui solus est incorruptibilis. si haec capis, gratias age deo; <lb/>
            si non capis, quiesce et noli temere nondum intellecta damnare <lb/>
            subplexque illi, qui lumen est mentis, adtende, ut intellegas. <lb/>
            cum enim dicitur "natura corruptibilis," non unum, sed duo<lb n="15"/>
            nomina dicuntur. item cum dicitur "deus fecit" de nihilo, <lb/>
            non unum, sed duo nomina audimus. redde ergo istis singulis <lb/>
            illa singula, ut cum audis naturam, ad deum pertineat, cum <lb/>
            audis corruptibilem, ad nihilum, ita tamen, ut ipsae corruptiones, <lb/>
            quamuis non sint ex dei arte, in eius tamen potestate <lb n="20"/>
            sint disponendae pro rerum ordine et meritis animarum. ideo <lb/>
            recte dicimus ab illo esse praemium atque subplicium. ita <lb/>
            enim non fecit corruptionem, ut possit corruptioni eum dare, <lb/>
            qui corrumpi meruerit, id est qui se ipse coeperit peccando <lb/>
            corrumpere, ut cruciantem sentiat corruptionem inuitus, qui<lb n="25"/>
            blandientem commisit uolens. 
</p></div></div></body></text></TEI>