<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="38" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quapropter quamuis sit malum corruptio et quamuis <lb/>
            non sit a conditore naturarum, sed ex eo sit, quod de nihilo <lb/>
            factae sunt, tamen etiam ipsa illo regente et gubernante <lb/>
            omnia, quae fecit, sic ordinata est, ut non noceat nisi naturis <lb/>
            infimis ad subplicium damnatorum et exercitationem admonitionemque<lb n="5"/>
            redeuntium, ut inhaereant deo incorruptibili maneantque <lb/>
            incorrupti, quod unum est bonum nostrum, sicut per <lb/>
            prophetam dicitur: mihi autem inhaerere deo bonum est. <lb/>
            neque illud dixeris: non faceret deus naturas corruptibiles. <lb/>
            in quantum enim naturae sunt, deus fecit; in quantum autem<lb n="10"/>
            corruptibiles, non deus fecit; non est enim ab illo corruptio, <lb/>
            qui solus est incorruptibilis. si haec capis, gratias age deo; <lb/>
            si non capis, quiesce et noli temere nondum intellecta damnare <lb/>
            subplexque illi, qui lumen est mentis, adtende, ut intellegas. <lb/>
            cum enim dicitur "natura corruptibilis," non unum, sed duo<lb n="15"/>
            nomina dicuntur. item cum dicitur "deus fecit" de nihilo, <lb/>
            non unum, sed duo nomina audimus. redde ergo istis singulis <lb/>
            illa singula, ut cum audis naturam, ad deum pertineat, cum <lb/>
            audis corruptibilem, ad nihilum, ita tamen, ut ipsae corruptiones, <lb/>
            quamuis non sint ex dei arte, in eius tamen potestate <lb n="20"/>
            sint disponendae pro rerum ordine et meritis animarum. ideo <lb/>
            recte dicimus ab illo esse praemium atque subplicium. ita <lb/>
            enim non fecit corruptionem, ut possit corruptioni eum dare, <lb/>
            qui corrumpi meruerit, id est qui se ipse coeperit peccando <lb/>
            corrumpere, ut cruciantem sentiat corruptionem inuitus, qui<lb n="25"/>
            blandientem commisit uolens. 
</p></div><div n="39" subtype="chapter" type="textpart"><p>Non enim in uetere testamento tantum scriptum est: <lb/>
            ego facio bona et condo mala, sed euidentius in nouo,

<note type="footnote">8 Ps. 72, 28 28 Es. 45, 7 \' </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2(eo) sit] ista JfTft 3 facte T</hi> sintF <hi rend="italic">5 dampnatorum TV</hi> ammonitionemque <lb/>
            <hi rend="italic">PY</hi> 6 Ihergdo <hi rend="italic">b</hi> inhereant <hi rend="italic">TP</hi> maneant <hi rend="italic">b</hi> 10 fecit <lb/>
            deus <hi rend="italic">HTRb</hi> 11 non enim est <hi rend="italic">b</hi> 14 est <hi rend="italic">om. b</hi> metis accedat <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            15 quum <hi rend="italic">P</hi> dicitur enl <hi rend="italic">HT</hi> 16 quum P de] ex <hi rend="italic">b</hi> 17 audiuimus <hi rend="italic">Tb</hi> <lb/>
            18 quum <hi rend="italic">P</hi> 19 ipse <hi rend="italic">T</hi> 21 disponende <hi rend="italic">T</hi> 23 non <hi rend="italic">om. b (in mg</hi>. af. non) <lb/>
            24 meruit <hi rend="italic">Vb</hi> ipsum <hi rend="italic">Vb</hi> ceperit <hi rend="italic">T</hi> peccando] pdicando <hi rend="italic">Tx</hi> 25 sentiapt <lb/>
            <hi rend="italic">H</hi> corrup. sentiat <hi rend="italic">V</hi> 26 blandientem illicita oblectatione <lb/>
            concupiscentift uolens comisit <hi rend="italic">b</hi> 27 ueteri <hi rend="italic">b</hi> 28 et <hi rend="italic">ante</hi> ego <hi rend="italic">in P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="245"/>
            ubi dominus dicit: nolite timere eos, qui corpus occidunt <lb/>
            et amplius non habent, quid faciant, sed eum <lb/>
            timete, qui cum corpus occiderit, habet potestatem <lb/>
            animam mittere in gehennam. uoluntariae autem corruptioni <lb/>
            addi iudicio diuino poenalem corruptionem manifestissime <lb n="5"/>
            apostolus Paulus adtestatur, cum dicit: templum enim dei . <lb/>
            sanctum est, quod estis uos; quisquis templum dei <lb/>
            corruperit, corrumpet illum deus. quod si in uetere lege <lb/>
            dictum esset, quibus inuectionibus isti inpetum facerent accusantes <lb/>
            quasi corruptorem deum! quod uerbum metuentes <lb n="10"/>
            multi latini interpretes noluerunt dicere „corrUmpet,M sed <lb/>
            dixerunt "disperdet" illum deus, et non deuiantes a re ipsa <lb/>
            offensionem uocabuli deuitarunt. quamquam isti non minus <lb/>
            inueherentur in perditorem deum, si hoc in lege uetere aut <lb/>
            prophetis inuenirent. sed graecis exemplaribus conuincuntur, <lb n="15"/>
            in quibus apertissime scriptum est: quisquis templum dei <lb/>
            corruperit. corrumpet illum deus. quod si quis ab eis <lb/>
            quaerat quomodo dictum sit, ne corruptor putetur deus, exponunt <lb/>
            statim "corrumpet" dictum esse: corruptioni tradet, <lb/>
            uel si quo alio modo possunt. quo animo si essent in ueterem <lb n="20"/>
            legem, et multa ibi miranda intellegerent et nondum intellecta <lb/>
            non cum odio lacerarent, sed cum honore differrent. 
</p></div><div n="40" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si quis autem nondum credit ex nihilo esse corruptionem, <lb/>
            proponat sibi haec duo "esse" et "non esse" quasi ex <lb/>
            diuersis partibus intellegendi gratia, ut, cum tardis tardius <lb n="25"/>
            ambulemus, deinde uelut in medio constituat aliquid, ut puta <lb/>
            corpus animantis, et quaerat hoc secum, dum formatur illud

<note type="footnote"> 1 Matth. 10, 28 Luc. 12, 4 6 I Cor. 3, 17 </note>

<note type="footnote"> 2 quod <hi rend="italic">HTL</hi> 3 quum P o diuino iudicio <hi rend="italic">T</hi> 6 paulus <lb/>
            apost. <hi rend="italic">V</hi> 8 <hi rend="italic">(et</hi> 17) corrumpit <hi rend="italic">V</hi> corrumpit <hi rend="italic">H</hi> eum <hi rend="italic">b</hi> ueteri <hi rend="italic">b <lb/>
            12 dixerunt om. T</hi> et non] <hi rend="italic">nonHTVSC necJB 13 deuiarunt T</hi> 14 uetere <lb/>
            lege <hi rend="italic">V</hi> ueteri lege <hi rend="italic">b</hi> 15 grecis <hi rend="italic">TP</hi> 16 scribtum P 18 corruptor (r <lb/>
            <hi rend="italic">s. l. add. m. 2) H</hi> 20 essent 1 issent (i issent s. <hi rend="italic">l.) H</hi> uetere lege P <lb/>
            22 ocio <hi rend="italic">V</hi> deferrent <hi rend="italic">CSVb</hi> different <hi rend="italic">H</hi> 23 Capitulll <hi rend="italic">T</hi> si a. <hi rend="italic">I. H, <lb/>
            om. TGRVb</hi> si quis] quisquis <hi rend="italic">b</hi> qui <hi rend="italic">TCRV</hi> nondum] nonP 26 ut pote <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            87 querat <hi rend="italic">T</hi> hoc om. <hi rend="italic">T</hi> secum dum] secundum <hi rend="italic">H (m. rec. adscr</hi>. quod) </note><lb/>
             
<pb n="246"/>
            corpus et nascitur, dum augetur eius species, nutritur, conualescit, <lb/>
            roboratur, decoratur, firmatur, in quantum manet et <lb/>
            in quantum stabilitur, in quam partem tendat, utrum esse, <lb/>
            an non esse: non dubitabit esse quidem aliquid in ipsis etiam <lb/>
            primordiis, sed quanto magis forma et specie et ualentia <lb n="5"/>
            constabilitur atque firmatur, tanto magis fieri, ut sit, et in <lb/>
            eam partem tendat, qua positum est esse. nunc ergo incipiat <lb/>
            corrumpi; debilitetur omnis ille status, languescant uires, <lb/>
            marcescat robur, forma foedetur, dissiliat conpago membrorum, <lb/>
            contabescat et diffluat concordia partium. quaerat etiam nunc<lb n="10"/>
            per istam corruptionem quo tendat, utrum esse, an non esse, <lb/>
            non puto usque adeo caecum et tardum, ut dubitet, quid sibi <lb/>
            ipse respondeat. et non sentiat, quanto magis quidque corrumpitur, <lb/>
            tanto magis ad interitum tendere; omne autem <lb/>
            quod ad interitum tendit, non esse tendere. cum ergo deum<lb n="15"/>
            incommutabiliter et incorruptibiliter esse credendum sit, id <lb/>
            autem, quod dicitur nihil, penitus non esse manifestum sit; <lb/>
            et cum ista tibi proposueris esse et non esse, atque cognoueris, <lb/>
            quanto magis augetur species, tanto quidque tendere. <lb/>
            ut sit; quanto magis augetur corruptio, tanto magis tendere,<lb n="20"/>
            ut non sit: quid dubitas dicere in unaquaque natura corruptibili, <lb/>
            quid in ea sit ex deo, quid sit ex nihilo, cum species <lb/>
            secundum naturam sit, corruptio contra naturam ? quia <lb/>
            species aucta cogit esse et deum fatemur summe esse; corruptio <lb/>
            uero aucta cogit non esse, et constat, quod non est, <lb n="25"/>
            nihil esse: quid, inquam, dubitas dicere, in natura corruptibili, <lb/>
            quam et naturam dicis et corruptibilem dicis, quid sit ex deo. <lb/>
            quid sit ex nihilo? et quid quaeris deo naturam contrariam.

<note type="footnote"> 8 esse] esse P1 ad esse <hi rend="italic">PJSCb</hi> 4 an non esse <hi rend="italic">om. T</hi> quidS esse <hi rend="italic">b</hi> adõ <lb/>
            etiam <hi rend="italic">V</hi> 6 fieri (i pr. s. <hi rend="italic">I.) H</hi> 7 tendatur <hi rend="italic">H</hi> 10 et tabescat b <lb/>
            defluat <hi rend="italic">HTVCSb</hi> 11 tendat <hi rend="italic">T</hi> esse] ad esse <hi rend="italic">SSCb</hi> 12 non 8. <hi rend="italic">I. T</hi> <lb/>
            lSipseJesseHT <hi rend="italic">quodque PYb quidque-tanto om. S</hi> 14tenderet-ff 15non <lb/>
            esse] ad non esse <hi rend="italic">RSCb</hi> tendit <hi rend="italic">VCSb</hi> quum P 17 quod <hi rend="italic">(m</hi>. rec. <lb/>
            <hi rend="italic">add.)H paenitusjf fpoanitus T</hi> manifestum] <hi rend="italic">mani V</hi> 18 quumP tibi <lb/>
            <hi rend="italic">orn. b</hi> 19 magis <hi rend="italic">orn. V</hi> quicque <hi rend="italic">T 20post</hi> quanto <hi rend="italic">add.autemHVTCSLb</hi> <lb/>
            21 dubites <hi rend="italic">HTVb</hi> 22 quum P 24 cogit aucta <hi rend="italic">V</hi> fateamur <hi rend="italic">PT</hi> fatemur <lb/>
            (a 8. <hi rend="italic">exp</hi>. e <hi rend="italic">a m. 1) H T</hi> 28 sit om. <hi rend="italic">TSCVLb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="247"/>
            quem si confiteris summe esse, uides ei non esse contrarium <lb/>
            ? 
</p></div></div></body></text></TEI>