<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="37" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid mali, inquis, fieret, si et ista fierent summe bona? <lb/>
            et tamen si quis ex nobis quaereret accepto et credito deo<lb n="5"/>
            patre summo bono, si esset aliud summe bonum, unde esse <lb/>
            nobis pie uideretur, nullo modo recte responderemus nisi de <lb/>
            deo patre, qui summe bonus est. quod ergo de illo est, <lb/>
            meminerimus natum de illo esse, non ab eo factum de nihilo, <lb/>
            et ideo et hoc summe, id est incorruptibiliter bonum esse,<lb n="10"/>
            uidemusque iniuste flagitari, ut tam summe bona sint, quae <lb/>
            fecit de nihilo, quam summe bonus est, quem de se genuit: <lb/>
            quem nisi unum genuisset, non id, quod ipse est, genuisset, <lb/>
            quia ipse unus est. quapropter unico quidem filio, per <lb/>
            quem facta sunt a patre omnia bona de nihilo, inperite atque<lb n="15"/>
            inpie fratres quaeruntur, nisi ex eo, quod in homine adparere <lb/>
            dignatus est. nam ideo et unigenitus in scripturis et primogenitus <lb/>
            dicitur: unigenitus a patre, primogenitus ex mortuis. <lb/>
            et uidimus, inquit, gloriam eius tamquam unigeniti a <lb/>
            patre, pleni gratia et ueritate, et Paulus dicit: ut sit<lb n="20"/>
            ipse primogenitus in multis fratribus. 
</p><p>Quodsi dixerimus "non iam essent ista bona, quae de <lb/>
            nihilo facta sunt, sed tantummodo dei natura esset", inuidebimus <lb/>
            tantis bonis et uox inpia est, iniuriam putare non hoc <lb/>
            esse, quod deus est, et ideo nolle esse aliquod bonum, quoniam <lb n="25"/>
            ei praeponitur deus. quaeso, patere, natura animae rationalis, <lb/>
            aliquanto minus te esse quam deus est, et tanto minus,

<note type="footnote"> 19 Toh. 1, 14 20 Rom. 8, 29 </note>

<note type="footnote"> 1 nõ deQ bona fecisse <hi rend="italic">b</hi> fecisse dett <hi rend="italic">VL</hi> summa, bona, (m <hi rend="italic">utrimque <lb/>
            er.) PjHTJtVC</hi> 2 ea] <hi rend="italic">easZ, Onl.b</hi> 3 <hi rend="italic">facitHPT</hi> 4 ista] illaft snmmae <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. m. rec.) P, (§) T</hi> 6 summo] summe <hi rend="italic">Hb</hi> 7 pie nobis <hi rend="italic">b</hi> respon- <lb/>
            <hi rend="italic">ilemus H</hi> 9 de eo natum esse <hi rend="italic">V</hi> 10 ideo (i <hi rend="italic">mperscr. m. 2) H</hi> summę <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            11 uideamusque <hi rend="italic">T</hi> iniste <hi rend="italic">H2</hi> 14 K <hi rend="italic">H</hi> de unico <hi rend="italic">HTb</hi> 16 exj in <hi rend="italic">TV</hi> <lb/>
            in homines <hi rend="italic">TSCR</hi> ex homine <hi rend="italic">V</hi> 17 et ideo <hi rend="italic">T</hi> 18 et primogenitus <hi rend="italic">V</hi> primo- <lb/>
            <hi rend="italic">genitus-patre om. T 20plend Fbplenus T</hi> 22 iam] etiam Rb <hi rend="italic">esae CVLb</hi> <lb/>
            23 Tffi <hi rend="italic">b</hi> naturam bonam esse <hi rend="italic">SCVLb</hi> inuidemus <hi rend="italic">HTVCSLb</hi> 24 et <lb/>
            iniuria <hi rend="italic">b</hi> 25 est <hi rend="italic">om. T</hi> 26 K <hi rend="italic">H</hi> naturam <hi rend="italic">Hb</hi> 27 te <hi rend="italic">om. HTYLb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="243"/>
            ut post ipsum te melius aliquid non sit, patere, inquam, et <lb/>
            mitesce illi, ne te adhuc repellat in infima, ubi per angustias <lb/>
            poenales etiam atque etiam bonum, quod es, uilescat tibi. <lb/>
            superba es in deum, si indignaris, quod te antecedit, et nimis <lb/>
            contumeliose de illo sentis, si non ineffabiliter gratularis tam <lb n="5"/>
            magnum bonum esse te, ut solus sit ille praestantior. quo <lb/>
            constituto atque firmato illud ne dixeris: me solam naturam <lb/>
            deus facere debuit; nollem, ut post me aliquid boni fieret. <lb/>
            non enim quod bonum est post deum, iam debuit esse nouissimum. <lb/>
            et hinc maxime adparet, quantam tibi tribuerit dignitatem, <lb n="10"/>
            quod deus, qui solus tibi naturaliter dominatur, fecit <lb/>
            alia bona, quibus tu quoque dominareris. nec mireris, quod <lb/>
            nunc tibi non omni modo seruiunt et te aliquando etiam <lb/>
            cruciant, quia dominus tuus maiorem habet potestatem in ea, <lb/>
            quae tibi seruiunt, quam tu ipsa, tamquam in seruos seruorum <lb n="15"/>
            suorum. quid ergo mirum, si tibi peccanti, id est non obtemperanti <lb/>
            domino tuo poenalia, quibus dominabaris, effecta sunt? <lb/>
            quid enim tam iustum et quid iustius deo? hoc namque <lb/>
            humana natura in Adam meruit, de quo nunc non est disputandi <lb/>
            locus; sed tamen dominator iustus et iustis praemiis et <lb n="20"/>
            iustis subpliciis adprobatur beatitate recte uiuentium poenaque <lb/>
            peccantium. nec tamen sine misericordia derelicta es, quae certis <lb/>
            rerum temporumque mensuris uocaris, ut redeas. ita recto moderamine <lb/>
            altissimi conditoris usque ad bona terrena peruentum <lb/>
            est, quae corrumpuntur et reformantur, ut haberes subplicio <lb n="25"/>
            mixta solatia, ut et laudares deum delectata ordine bonorum, <lb/>
            et refugeres in eum exercitata experimentis malorum. ita in <lb/>
            quantum tibi terrena seruiunt, docent te esse dominam suam; <lb/>
            in quantum autem molesta sunt, docent, ut seruias domino tuo.

<note type="footnote">1 istum <hi rend="italic">HlVT</hi> 3 penales <hi rend="italic">T</hi> quo <hi rend="italic">P</hi> 5 illo] deo <hi rend="italic">V</hi> ineffabiliter <lb/>
            (in s. <hi rend="italic">1. m. saec</hi>. VIIII) <hi rend="italic">P</hi> 7 dixeris o ala hdana <hi rend="italic">b</hi> 9 nonissimum <lb/>
            esse <hi rend="italic">T</hi> 14 cruciex <hi rend="italic">b</hi> potestatem habet <hi rend="italic">b</hi> 15 ipsa] ipse <hi rend="italic">TR</hi> <lb/>
            in ipsa <hi rend="italic">Sb</hi> tamquam <hi rend="italic">eras. P</hi> 16 peccanti (n <hi rend="italic">s. I. add. m. 2) H</hi> <lb/>
            19 nunc <hi rend="italic">om. b</hi> hic disput. <hi rend="italic">b</hi> 20 ivs-ris (v <hi rend="italic">s. 1. am. I) H</hi> 23 temporumquae <lb/>
            <hi rend="italic">(exp. fIl. 2) H</hi> redeas <hi rend="italic">in, mg. V</hi> 24 usque] quousque <hi rend="italic">Vb</hi> 26 solacia <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            es <lb/>
            27 refugeRes (Res <hi rend="italic">init. uers.) H</hi> refugenpjt <hi rend="italic">(corr. m. saec</hi>. VITTT) P </note>

<note type="footnote"> 16* </note> 
<pb n="244"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>