<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed quoniam quaesiuimus, quid esset malum, neque <lb/>
            hoc naturam, sed contra naturam esse cognouimus, consequenter <lb n="5"/>
            quaerendum est, unde sit: quod ille si fecisset, minus <lb/>
            fortasse in has tanti erroris angustias laberetur. praepropere <lb/>
            quippe ac praepostere quaesiuit, unde esset, quod primo non <lb/>
            quaesierat, quid esset; et ideo nullo modo potuerunt quaerenti <lb/>
            occurrere nisi uana phantasmata, quibus difficile animus carnalibus <lb n="10"/>
            sensibus multum pastus exuitur. dicet ergo aliquis <lb/>
            non iam certare, sed non errare desiderans: unde est ista <lb/>
            corruptio, quod quasi generale malum rerum bonarum, sed <lb/>
            tamen corruptibilium esse conperimus? qui talis quaerit, cito <lb/>
            inuenit magno ardore uerum petens et constanti perseuerantia <lb n="15"/>
            pulsans pie. per homines enim commemoratio aliqua signis <lb/>
            uerborum fieri potest; docet autem unus uerus magister, <lb/>
            ipsa incorruptibilis ueritas, solus magister interior: qui etiam <lb/>
            exterior factus est, ut nos ab exterioribus ad interiora reuocaret, <lb/>
            et formam serui accipiens, ut surgentibus eius sublimitas <lb n="20"/>
            innotesceret, iacentibus humilis adparere dignatus est. <lb/>
            in eius nomine subplices simus et per eum misericordiam <lb/>
            patris inplorantes ista quaeramus. primo enim breuissime <lb/>
            responderi potest quaerentibus, unde corruptio est, cum dicitur: <lb/>
            ex eo, quod hae naturae, quae corrumpi possunt, non <lb n="25"/>
            de deo genitae, sed ab illo de nihilo factae sunt: quas quo- <lb/>
            Diam bonas superior ratio demonstrauit, nemo potest recte

<note rend="script" type="footnote"> 1 quo <hi rend="italic">om. HTVCSLb</hi> 5 sed contra om. <hi rend="italic">V</hi> sed-naturam <lb/>
            i <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> 6 querendum <hi rend="italic">T</hi> 7 haberetur <hi rend="italic">(corr. m. rec.) P</hi> prepropere <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            ftidti <lb/>
            8 quacsTjijt <hi rend="italic">T</hi> 9 poteraT b 11 exsuitur <hi rend="italic">H,</hi> (s <hi rend="italic">exp. m. 1) P</hi> <lb/>
            12 certa re <hi rend="italic">Hx</hi> est <hi rend="italic">(8. I. m. 2) H</hi> 13 rerum malarum rerum bonarum r <lb/>
            <hi rend="italic">15 inueniet HTVCSb</hi> 16 pie pulsans <hi rend="italic">b</hi> 17 autem] enim <hi rend="italic">T</hi> unus <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            C* <lb/>
            19 interiore uocaret <hi rend="italic">Hl</hi> uocaret <hi rend="italic">T</hi> reuoret <hi rend="italic">(corr. m. saec</hi>. YIIII) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            20 eius subl. surg. innot. <hi rend="italic">b</hi> sullimitas <hi rend="italic">CYR</hi> 22 nomine <hi rend="italic">om. Y</hi> 28 ista] <lb/>
            ita <hi rend="italic">H</hi> K <hi rend="italic">H</hi> 26 illo] eo <hi rend="italic">b</hi> 27 ratio superior <hi rend="italic">b</hi> nemo-dicere <hi rend="italic">om. L</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Ang. soct 6. </note>

<note type="footnote"> 16 </note><lb/>
             
<pb n="242"/>
            dicere "non fecisset deus bona"; si autem dixerit "summe bona <lb/>
            ea fecisset" oportet intellegat summum bonum ipsum esse, <lb/>
            qui fecit haec bona. 
</p></div></div></body></text></TEI>