Sed quoniam quaesiuimus, quid esset malum, neque hoc naturam, sed contra naturam esse cognouimus, consequenter quaerendum est, unde sit: quod ille si fecisset, minus fortasse in has tanti erroris angustias laberetur. praepropere quippe ac praepostere quaesiuit, unde esset, quod primo non quaesierat, quid esset; et ideo nullo modo potuerunt quaerenti occurrere nisi uana phantasmata, quibus difficile animus carnalibus sensibus multum pastus exuitur. dicet ergo aliquis non iam certare, sed non errare desiderans: unde est ista corruptio, quod quasi generale malum rerum bonarum, sed tamen corruptibilium esse conperimus? qui talis quaerit, cito inuenit magno ardore uerum petens et constanti perseuerantia pulsans pie. per homines enim commemoratio aliqua signis uerborum fieri potest; docet autem unus uerus magister, ipsa incorruptibilis ueritas, solus magister interior: qui etiam exterior factus est, ut nos ab exterioribus ad interiora reuocaret, et formam serui accipiens, ut surgentibus eius sublimitas innotesceret, iacentibus humilis adparere dignatus est. in eius nomine subplices simus et per eum misericordiam patris inplorantes ista quaeramus. primo enim breuissime responderi potest quaerentibus, unde corruptio est, cum dicitur: ex eo, quod hae naturae, quae corrumpi possunt, non de deo genitae, sed ab illo de nihilo factae sunt: quas quo- Diam bonas superior ratio demonstrauit, nemo potest recte 1 quo om. HTVCSLb 5 sed contra om. V sed-naturam i om. L 6 querendum T 7 haberetur (corr. m. rec.) P prepropere T ftidti 8 quacsTjijt T 9 poteraT b 11 exsuitur H, (s exp. m. 1) P 12 certa re Hx est (8. I. m. 2) H 13 rerum malarum rerum bonarum r 15 inueniet HTVCSb 16 pie pulsans b 17 autem] enim T unus om. T C* 19 interiore uocaret Hl uocaret T reuoret (corr. m. saec . YIIII) P 20 eius subl. surg. innot. b sullimitas CYR 22 nomine om. Y 28 ista] ita H K H 26 illo] eo b 27 ratio superior b nemo-dicere om. L XXV. Ang. soct 6. 16 dicere "non fecisset deus bona"; si autem dixerit "summe bona ea fecisset" oportet intellegat summum bonum ipsum esse, qui fecit haec bona. Quid mali, inquis, fieret, si et ista fierent summe bona? et tamen si quis ex nobis quaereret accepto et credito deo patre summo bono, si esset aliud summe bonum, unde esse nobis pie uideretur, nullo modo recte responderemus nisi de deo patre, qui summe bonus est. quod ergo de illo est, meminerimus natum de illo esse, non ab eo factum de nihilo, et ideo et hoc summe, id est incorruptibiliter bonum esse, uidemusque iniuste flagitari, ut tam summe bona sint, quae fecit de nihilo, quam summe bonus est, quem de se genuit: quem nisi unum genuisset, non id, quod ipse est, genuisset, quia ipse unus est. quapropter unico quidem filio, per quem facta sunt a patre omnia bona de nihilo, inperite atque inpie fratres quaeruntur, nisi ex eo, quod in homine adparere dignatus est. nam ideo et unigenitus in scripturis et primogenitus dicitur: unigenitus a patre, primogenitus ex mortuis. et uidimus, inquit, gloriam eius tamquam unigeniti a patre, pleni gratia et ueritate, et Paulus dicit: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quodsi dixerimus "non iam essent ista bona, quae de nihilo facta sunt, sed tantummodo dei natura esset", inuidebimus tantis bonis et uox inpia est, iniuriam putare non hoc esse, quod deus est, et ideo nolle esse aliquod bonum, quoniam ei praeponitur deus. quaeso, patere, natura animae rationalis, aliquanto minus te esse quam deus est, et tanto minus, 19 Toh. 1, 14 20 Rom. 8, 29 1 nõ deQ bona fecisse b fecisse dett VL summa, bona, (m utrimque er.) PjHTJtVC 2 ea] easZ, Onl.b 3 facitHPT 4 ista] illaft snmmae (corr. m. rec.) P, (§) T 6 summo] summe Hb 7 pie nobis b respon- ilemus H 9 de eo natum esse V 10 ideo (i mperscr. m. 2) H summę T 11 uideamusque T iniste H2 14 K H de unico HTb 16 exj in TV in homines TSCR ex homine V 17 et ideo T 18 et primogenitus V primo- genitus-patre om. T 20plend Fbplenus T 22 iam] etiam Rb esae CVLb 23 Tffi b naturam bonam esse SCVLb inuidemus HTVCSLb 24 et iniuria b 25 est om. T 26 K H naturam Hb 27 te om. HTYLb ut post ipsum te melius aliquid non sit, patere, inquam, et mitesce illi, ne te adhuc repellat in infima, ubi per angustias poenales etiam atque etiam bonum, quod es, uilescat tibi. superba es in deum, si indignaris, quod te antecedit, et nimis contumeliose de illo sentis, si non ineffabiliter gratularis tam magnum bonum esse te, ut solus sit ille praestantior. quo constituto atque firmato illud ne dixeris: me solam naturam deus facere debuit; nollem, ut post me aliquid boni fieret. non enim quod bonum est post deum, iam debuit esse nouissimum. et hinc maxime adparet, quantam tibi tribuerit dignitatem, quod deus, qui solus tibi naturaliter dominatur, fecit alia bona, quibus tu quoque dominareris. nec mireris, quod nunc tibi non omni modo seruiunt et te aliquando etiam cruciant, quia dominus tuus maiorem habet potestatem in ea, quae tibi seruiunt, quam tu ipsa, tamquam in seruos seruorum suorum. quid ergo mirum, si tibi peccanti, id est non obtemperanti domino tuo poenalia, quibus dominabaris, effecta sunt? quid enim tam iustum et quid iustius deo? hoc namque humana natura in Adam meruit, de quo nunc non est disputandi locus; sed tamen dominator iustus et iustis praemiis et iustis subpliciis adprobatur beatitate recte uiuentium poenaque peccantium. nec tamen sine misericordia derelicta es, quae certis rerum temporumque mensuris uocaris, ut redeas. ita recto moderamine altissimi conditoris usque ad bona terrena peruentum est, quae corrumpuntur et reformantur, ut haberes subplicio mixta solatia, ut et laudares deum delectata ordine bonorum, et refugeres in eum exercitata experimentis malorum. ita in quantum tibi terrena seruiunt, docent te esse dominam suam; in quantum autem molesta sunt, docent, ut seruias domino tuo. 1 istum HlVT 3 penales T quo P 5 illo] deo V ineffabiliter (in s. 1. m. saec . VIIII) P 7 dixeris o ala hdana b 9 nonissimum esse T 14 cruciex b potestatem habet b 15 ipsa] ipse TR in ipsa Sb tamquam eras. P 16 peccanti (n s. I. add. m. 2) H 19 nunc om. b hic disput. b 20 ivs-ris (v s. 1. am. I) H 23 temporumquae (exp. fIl. 2) H redeas in, mg. V 24 usque] quousque Vb 26 solacia T es 27 refugeRes (Res init. uers.) H refugenpjt (corr. m. saec . VITTT) P 16* Quapropter quamuis sit malum corruptio et quamuis non sit a conditore naturarum, sed ex eo sit, quod de nihilo factae sunt, tamen etiam ipsa illo regente et gubernante omnia, quae fecit, sic ordinata est, ut non noceat nisi naturis infimis ad subplicium damnatorum et exercitationem admonitionemque redeuntium, ut inhaereant deo incorruptibili maneantque incorrupti, quod unum est bonum nostrum, sicut per prophetam dicitur: mihi autem inhaerere deo bonum est. neque illud dixeris: non faceret deus naturas corruptibiles. in quantum enim naturae sunt, deus fecit; in quantum autem corruptibiles, non deus fecit; non est enim ab illo corruptio, qui solus est incorruptibilis. si haec capis, gratias age deo; si non capis, quiesce et noli temere nondum intellecta damnare subplexque illi, qui lumen est mentis, adtende, ut intellegas. cum enim dicitur "natura corruptibilis," non unum, sed duo nomina dicuntur. item cum dicitur "deus fecit" de nihilo, non unum, sed duo nomina audimus. redde ergo istis singulis illa singula, ut cum audis naturam, ad deum pertineat, cum audis corruptibilem, ad nihilum, ita tamen, ut ipsae corruptiones, quamuis non sint ex dei arte, in eius tamen potestate sint disponendae pro rerum ordine et meritis animarum. ideo recte dicimus ab illo esse praemium atque subplicium. ita enim non fecit corruptionem, ut possit corruptioni eum dare, qui corrumpi meruerit, id est qui se ipse coeperit peccando corrumpere, ut cruciantem sentiat corruptionem inuitus, qui blandientem commisit uolens. Non enim in uetere testamento tantum scriptum est: ego facio bona et condo mala, sed euidentius in nouo, 8 Ps. 72, 28 28 Es. 45, 7 \' 2(eo) sit] ista JfTft 3 facte T sintF 5 dampnatorum TV ammonitionemque PY 6 Ihergdo b inhereant TP maneant b 10 fecit deus HTRb 11 non enim est b 14 est om. b metis accedat b 15 quum P dicitur enl HT 16 quum P de] ex b 17 audiuimus Tb 18 quum P 19 ipse T 21 disponende T 23 non om. b (in mg . af. non) 24 meruit Vb ipsum Vb ceperit T peccando] pdicando Tx 25 sentiapt H corrup. sentiat V 26 blandientem illicita oblectatione concupiscentift uolens comisit b 27 ueteri b 28 et ante ego in P ubi dominus dicit: nolite timere eos, qui corpus occidunt et amplius non habent, quid faciant, sed eum timete, qui cum corpus occiderit, habet potestatem animam mittere in gehennam. uoluntariae autem corruptioni addi iudicio diuino poenalem corruptionem manifestissime apostolus Paulus adtestatur, cum dicit: templum enim dei . sanctum est, quod estis uos; quisquis templum dei corruperit, corrumpet illum deus. quod si in uetere lege dictum esset, quibus inuectionibus isti inpetum facerent accusantes quasi corruptorem deum! quod uerbum metuentes multi latini interpretes noluerunt dicere „corrUmpet,M sed dixerunt "disperdet" illum deus, et non deuiantes a re ipsa offensionem uocabuli deuitarunt. quamquam isti non minus inueherentur in perditorem deum, si hoc in lege uetere aut prophetis inuenirent. sed graecis exemplaribus conuincuntur, in quibus apertissime scriptum est: quisquis templum dei corruperit. corrumpet illum deus. quod si quis ab eis quaerat quomodo dictum sit, ne corruptor putetur deus, exponunt statim "corrumpet" dictum esse: corruptioni tradet, uel si quo alio modo possunt. quo animo si essent in ueterem legem, et multa ibi miranda intellegerent et nondum intellecta non cum odio lacerarent, sed cum honore differrent. Si quis autem nondum credit ex nihilo esse corruptionem, proponat sibi haec duo "esse" et "non esse" quasi ex diuersis partibus intellegendi gratia, ut, cum tardis tardius ambulemus, deinde uelut in medio constituat aliquid, ut puta corpus animantis, et quaerat hoc secum, dum formatur illud 1 Matth. 10, 28 Luc. 12, 4 6 I Cor. 3, 17 2 quod HTL 3 quum P o diuino iudicio T 6 paulus apost. V 8 (et 17) corrumpit V corrumpit H eum b ueteri b 12 dixerunt om. T et non] nonHTVSC necJB 13 deuiarunt T 14 uetere lege V ueteri lege b 15 grecis TP 16 scribtum P 18 corruptor (r s. l. add. m. 2) H 20 essent 1 issent (i issent s. l.) H uetere lege P 22 ocio V deferrent CSVb different H 23 Capitulll T si a. I. H, om. TGRVb si quis] quisquis b qui TCRV nondum] nonP 26 ut pote b 87 querat T hoc om. T secum dum] secundum H (m. rec. adscr . quod) corpus et nascitur, dum augetur eius species, nutritur, conualescit, roboratur, decoratur, firmatur, in quantum manet et in quantum stabilitur, in quam partem tendat, utrum esse, an non esse: non dubitabit esse quidem aliquid in ipsis etiam primordiis, sed quanto magis forma et specie et ualentia constabilitur atque firmatur, tanto magis fieri, ut sit, et in eam partem tendat, qua positum est esse. nunc ergo incipiat corrumpi; debilitetur omnis ille status, languescant uires, marcescat robur, forma foedetur, dissiliat conpago membrorum, contabescat et diffluat concordia partium. quaerat etiam nunc per istam corruptionem quo tendat, utrum esse, an non esse, non puto usque adeo caecum et tardum, ut dubitet, quid sibi ipse respondeat. et non sentiat, quanto magis quidque corrumpitur, tanto magis ad interitum tendere; omne autem quod ad interitum tendit, non esse tendere. cum ergo deum incommutabiliter et incorruptibiliter esse credendum sit, id autem, quod dicitur nihil, penitus non esse manifestum sit; et cum ista tibi proposueris esse et non esse, atque cognoueris, quanto magis augetur species, tanto quidque tendere. ut sit; quanto magis augetur corruptio, tanto magis tendere, ut non sit: quid dubitas dicere in unaquaque natura corruptibili, quid in ea sit ex deo, quid sit ex nihilo, cum species secundum naturam sit, corruptio contra naturam ? quia species aucta cogit esse et deum fatemur summe esse; corruptio uero aucta cogit non esse, et constat, quod non est, nihil esse: quid, inquam, dubitas dicere, in natura corruptibili, quam et naturam dicis et corruptibilem dicis, quid sit ex deo. quid sit ex nihilo? et quid quaeris deo naturam contrariam. 8 esse] esse P1 ad esse PJSCb 4 an non esse om. T quidS esse b adõ etiam V 6 fieri (i pr. s. I.) H 7 tendatur H 10 et tabescat b defluat HTVCSb 11 tendat T esse] ad esse SSCb 12 non 8. I. T lSipseJesseHT quodque PYb quidque-tanto om. S 14tenderet-ff 15non esse] ad non esse RSCb tendit VCSb quum P 17 quod (m . rec. add.)H paenitusjf fpoanitus T manifestum] mani V 18 quumP tibi orn. b 19 magis orn. V quicque T 20post quanto add.autemHVTCSLb 21 dubites HTVb 22 quum P 24 cogit aucta V fateamur PT fatemur (a 8. exp . e a m. 1) H T 28 sit om. TSCVLb quem si confiteris summe esse, uides ei non esse contrarium ?