<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quis enim dubitet totum illud quod dicitur malum <lb/>
            nihil esse aliud quam corruptionem ? possunt quidem aliis <lb/>
            atque aliis uocabulis alia atque alia mala nominari, sed quod <lb n="20"/>
            omnium rerum malum sit, in quibus mali aliquid animaduerti <lb/>
            potest, corruptio est. sed corruptio peritae animae inperitia <lb/>
            uocatur; corruptio prudentis inprudentia; corruptio iustae iniustitia; <lb/>
            corruptio fortis ignauia; corruptio quietae atque <lb/>
            tranquillae cupiditas uel metus uel tristitia uec iactantia; <lb n="25"/>
            deinde in corpore animato corruptio sanitatis dolor et morbus; <lb/>
            corruptio uirium lassitudo; corruptio quietis labor; deinde in <lb/>
            ipso solo corpore corruptio pulchritudinis foeditas; corruptio <lb/>
            rectitudinis prauitas; corruptio ordinis peruersitas; corruptio

<note rend="script" type="footnote"> 2 at] et <hi rend="italic">T</hi> *domita (e <hi rend="italic">er.) P</hi> duci] dulcs <hi rend="italic">b</hi> 8 mansuetumque <hi rend="italic">b</hi> an- <lb/>
            <hi rend="italic">te HTR 4 secure b</hi> intrepide b õlaudere P <hi rend="italic">quo] qua HT</hi> 7 ex] <lb/>
            in <hi rend="italic">V</hi> aliqua <hi rend="italic">T</hi> tottl b quum <hi rend="italic">P</hi> 8 uerae] ferae <hi rend="italic">VL</hi> uere <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            9 quum P 10 qQ P 12 ita] ista <hi rend="italic">H</hi> rephendit <hi rend="italic">TP</hi> 18 repraehendere P <lb/>
            14 adae ctt <hi rend="italic">Hl</hi> equum <hi rend="italic">V</hi> 16 improbaturum b 18 quid <hi rend="italic">Tl</hi> 23 iusti- <lb/>
            <hi rend="italic">tiae HTJR, CSb</hi> 24 fortitudinis b <hi rend="italic">quietis (in ras.) H, TBSCb</hi> 25 tranquilli- <lb/>
            <hi rend="italic">tatis HTMVSb</hi> 28 ipso <hi rend="italic">om. TVCSL</hi> solo] lo <hi rend="italic">(add. m. 1) P loco Hb</hi> <lb/>
            corporeo <hi rend="italic">H</hi> corporis <hi rend="italic">b</hi> foeditas-rectitudinis <hi rend="italic">om. P</hi> fęditas <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="240"/>
            integritatis discissio aut fractura aut diminutio. longum est <lb/>
            et difficile et harum rerum, quas commemoraui, et aliarum <lb/>
            innumerabilium omnes corruptiones nominatim enuntiare, cum <lb/>
            etiam multae, quae dicuntur in corpore, possint et in anima <lb/>
            dici et innumerabilia sint, in quibus propria uocabula corruptio<lb n="5"/>
            teneat. uerumtamen uidere iam facile est nihil nocere corruptionem, <lb/>
            nisi quod labefacit naturalem statum, et ideo eam <lb/>
            non esse naturam, sed contra naturam. quodsi non inuenitur <lb/>
            in rebus malum nisi corruptio et corruptio non est natura, <lb/>
            nulla utique natura malum est. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Sed si hoc forte intellegere non ualetis, illud adtendite, <lb/>
            quod omne, quod corrumpitur, bono aliquo minuitur, quia si <lb/>
            non corrumperetur, incorruptum esset; si uero etiam non <lb/>
            posset omnino corrumpi, incorruptibile esset. necesse est <lb/>
            autem, ut siue incorruptio siue incorruptibilitas bonum sit,<lb n="15"/>
            si malum est corruptio. sed nunc de incorruptibili natura <lb/>
            nulla quaesito est; de his agitur, quae possunt corrumpi <lb/>
            quae dum non corrumpuntur, incorrupta dici possunt, incor- . <lb/>
            ruptibilia non possunt. illud enim solum incorruptibile proprie <lb/>
            dicitur, quod non tantum non corrumpitur, sed etiam nulla <lb n="20"/>
            ex parte corrumpi potest. incorrupta ergo quaecumque sunt <lb/>
            et tamen corrumpi possunt, cum corrumpi coeperint, eo ipso <lb/>
            bono minuuntur, quo incorrupta erant, et magno quidem bono, <lb/>
            quia magnum malum est corruptio; et quamdiu in eis augeri <lb/>
            corruptio potest, tamdiu habent bonum, quo minuantur. quapropter <lb n="25"/>
            naturae illae, quas in terra tenebrarum fuisse confingit. <lb/>
            aut poterant corrumpi aut non poterant. si non poterant, incorruptibiles <lb/>
            erant, quo bono superius nihil est. si poterant, <lb/>
            aut corrumpebantur, aut non corrumpebantur; si non corrumpebantur, <lb/>
            incorruptae erant, quod uidemus dici sine magna <lb n="30"/>
            laude non posse; si autem corrumpebantur, minuebantur illo

<note rend="script" type="footnote"> 1 deminutioHTF 2 dificileH 3quumP 5 innnmeraliaH <hi rend="italic">axwtHTb</hi> <lb/>
            w <lb/>
            7 labefęcit P1 8 K <hi rend="italic">H</hi> 12 quia (i 8. <hi rend="italic">l.) T</hi> 16 si <hi rend="italic">om. P</hi> natura <lb/>
            incorruptibili <hi rend="italic">b</hi> 22 cęperint <hi rend="italic">T</hi> 24 et quamdiu-corrnptio <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            25 ininiantur JBT1 26 in tenebrarum terra <hi rend="italic">Vb</hi> 30 dici <hi rend="italic">post</hi> laude <hi rend="italic">legitwr <lb/>
            in b</hi> 31 de illo <hi rend="italic">V</hi> . </note><lb/>
             
<pb n="241"/>
            tam magno bono; si minuebantur quo bono, habebant bonum, <lb/>
            quo minuerentur. quodsi habebant bonum, non erant naturae <lb/>
            illae summum malum et omnis Manichaei fabula falsa est. 
</p></div></div></body></text></TEI>