<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed fortasse dicatis illa mala de talibus naturis non <lb n="25"/>
            posse auferri et ideo naturalia debere accipi. non nunc quaeritur, <lb/>
            quid possit uel non possit auferri, sed certe non paruum <lb/>
            lumen est ad intellegendum omnes naturas, in quantum naturae <lb/>
            sunt. bonas esse, quod sine illis malis cogitari bona

<note rend="script" type="footnote"> 1 de <hi rend="italic">om. HTVCSLb</hi> sint] non sint <hi rend="italic">CVLb</hi> cenose <hi rend="italic">T</hi> 2 turbide <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            de] te <hi rend="italic">V</hi> 3 parciam <hi rend="italic">T</hi> sic <hi rend="italic">b</hi> 5 ulla] illa <hi rend="italic">b</hi> natura <hi rend="italic">T</hi> 6 contra <lb/>
            natura P 7 uentUs <hi rend="italic">T</hi> 8 uentosgleneijt <hi rend="italic">(corr. m. 2) H</hi> 11 cętera <lb/>
            prosequi b 12 est <hi rend="italic">om. TVL</hi> cogitant uel iudicant <hi rend="italic">V</hi> quum P <lb/>
            15 quum P 16 omne <hi rend="italic">om. VL</hi> 17 K <hi rend="italic">H</hi> Kap <hi rend="italic">T</hi> etiam] eiam (i <hi rend="italic">er.) P</hi> <lb/>
            19 compago <hi rend="italic">PTSCM</hi> compagini corporibus <hi rend="italic">V</hi> 24 subsistit <hi rend="italic">HTVLb</hi> <lb/>
            25 fortesse <hi rend="italic">Hl</hi> dicetis b </note><lb/>
             
<pb n="238"/>
            illa possunt, sine bonis autem illis nulla natura cogitari <lb/>
            potest. nam sine turbatione caeni possum aquas cogitare, <lb/>
            sine pace autem continuatarum partium nulla species corporis <lb/>
            animo occurrit, aut ullo modo sentiri potest. ac per hoc nec <lb/>
            illae caenosae aquae sine isto bono esse potuerunt, quo bono<lb n="5"/>
            fiebat, ut aliqua natura corporea posset esse. nam quod dicitis, <lb/>
            quod illa mala de naturis talibus non possunt auferri, respondetur, <lb/>
            quod et illa bona de naturis talibus non possunt auferri. <lb/>
            cur ergo istas res propter mala, quae auferri non posse arbitramini, <lb/>
            mala naturalia uocare uultis, propter ea bona uero, quae <lb n="10"/>
            auferri non posse conuincimini, bona naturalia uocare non uultis? 
</p><p rend="script">Restat, ut quaeratis — nam ipsa solet esse uox ultima — <lb/>
            unde sint illa mala, quae mihi quoque displicere dicebam. <lb/>
            respondebo fortasse. si uos prius dixeritis, unde sint illa bona, <lb/>
            quae uos quoque laudare cogimini, si absurdissimi cordis esse<lb n="15"/>
            non uultis. sed quid ego istud quaeram, cum utrique fateamur <lb/>
            omnia, quaecumque et quantacumque bona sunt, ab uno esse <lb/>
            deo, qui summe bonus est ? resistite ergo uos ipsi Manichaeo, <lb/>
            qui tot et tanta bona, quae commemorauimus iusteque laudauimus, <lb/>
            pacem concordiamque partium in unaquaque natura,<lb n="20"/>
            salutem ualentiamque animantium et cetera, quae repetere <lb/>
            iam piget, ita in terra conmenticia tenebrarum esse arbitratus <lb/>
            est, ut ab illo deo, quem bonorum omnium fatetur auctorem, <lb/>
            alienare conaretur. non enim ea bona uidit, dum hoc solum <lb/>
            adtendit, quod displiceret, tamquam si quispiam leonis fremitu<lb n="25"/>
            exterritus et eum intuens trahentem ac dilaniantem pecorum <lb/>
            aut hominum corpora, quaecumque adprehendisset, puerili <lb/>
            quadam infirmitate animi tanto timore percelleretur, ut solam <lb/>
            feritatem leonis intuens atque saeuitiam, cetera eius neglegens <lb/>
            omnino atque praeteriens naturam illius animantis non tantum

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 possint HTb 5 aquae caenosae SVb 7 respondetur-auferri om. T</hi><lb/>
            10 uultis] non uoltisL ,<hi rend="italic">propter-uultis om. L ea om.HTVCa</hi> 11 auocare <lb/>
            H uo P ugltisJBT <hi rend="italic">12 K H Kap T</hi> 16 quum P 18 BummaeP <lb/>
            resistit-ET1 resistitis <hi rend="italic">T</hi> 19 iustaeque <hi rend="italic">P</hi> 20 parcium <hi rend="italic">T</hi> 23 ut <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            auctorem fatetur <hi rend="italic">V</hi> 27 comphendisset <hi rend="italic">V</hi> appraehendisset <hi rend="italic">PT</hi> 29 eius <lb/>
            <hi rend="italic">cm. T</hi> neglegens (nec <hi rend="italic">corr. in</hi> neg) <hi rend="italic">H</hi> 30 natura P </note><lb n="30"/>
             
<pb n="239"/>
            malum, sed magnum malum esse clamaret, tanto scilicet exaggeratius, <lb/>
            quanto timidius; at si edomita feritate duci leonem <lb/>
            mansuetum uideret, praesertim si numquam antea fuisset de <lb/>
            illa bestia territus, tunc uacaret securo atque intrepido leonis <lb/>
            pulchritudinem considerare atque laudare. de quo ego nihil <lb n="5"/>
            dicam, nisi quod ad rem maxime pertinet, fieri posse, ut aliqua <lb/>
            natura offendat ex aliquo et in totam nascatur odium, cum <lb/>
            manifestum sit multo meliorem esse speciem uerae ac uiuae <lb/>
            bestiae, etiam cum terret in siluis, quam imitatae atque <lb/>
            simulatae, cum in pariete picta laudatur. hoc ergo errore <lb n="10"/>
            ille nos non decipiat nec caecos faciat ad considerandas naturarum <lb/>
            species, cum quaedam in eis ita reprehendit, ut omni <lb/>
            ex parte cogat displicere, quod omni ex parte reprehendere <lb/>
            non potest. atque hoc modo animum ad aequum iudicium <lb/>
            conponentes quaeramus iam, unde sint cum illis bonis mala, <lb n="15"/>
            quae me quoque inprobare dicebam. quod facilius uidebimus, <lb/>
            si in unum nomen potuerimus cuncta conferre. 
</p></div></div></body></text></TEI>