<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed illo genere magis urgendi sunt, ut intellegant, si <lb/>
            possunt, quam uere in catholica dicatur omnium naturarum <lb/>
            esse auctorem deum. quo de genere superius agebam, cum <lb/>
            dicerem: uitupero tecum pestem, caecitatem, caenositatem<lb n="10"/>
            turbidam, horribilem uehementiam, corruptibilitatem, inmanitatem <lb/>
            principum et his similia; lauda tu mecum speciem, <lb/>
            distinctionem, ordinationem, pacem, unitatem formarum, mem- <lb/>
            \'brorum congruentias et numerosas parilitates, uitalia spiramenta <lb/>
            et nutrimenta, temperamentum salutis, regimen et<lb n="15"/>
            moderamen animae famulatusque corporum, similitudinem <lb/>
            concordiamque partium in singulis naturis uel quae habitabant <lb/>
            uel quae habitabantur et cetera huiusmodi. sic enim intellegunt, <lb/>
            si tamen sine pertinacia uelint adtendere, iam et bona <lb/>
            et mala se miscere, cum loquuntur de illa terra, ubi solum<lb n="20"/>
            et summum malum fuisse crediderunt, itaque, si tollantur illa, <lb/>
            quae mala enumerata sunt, bona illa, quae laudata sunt, sine <lb/>
            ulla uituperatione remanere; si autem bona ipsa tollantur, <lb/>
            nullam remanere naturam. ex quo iam uidet, qui potest uidere, <lb/>
            omnem naturam, in quantum natura est, bonum esse, <lb n="25"/>
            quia ex una eademque re, in qua et ego, quod laudarem, et <lb/>
            ille, quod uituperaret, inuenit, si tollantur ea, quae bona <lb/>
            sunt, natura nulla erit; si autem tollantur ea, quae displicent,

<note rend="script" type="footnote">1 suos] duos P clementissimo,s inditos <hi rend="italic">H (sed supra m. corr</hi>. clementissimo <lb/>
            sinu editos) 3 ita] ista <hi rend="italic">L</hi>. 5 phantasmatis Hl phantasmatibus <lb/>
            <hi rend="italic">TBH4</hi> 7 K <hi rend="italic">H</hi> 9 quo de genere <hi rend="italic">ed. Maur:</hi> quo* genere (d <hi rend="italic">er.) P</hi> <lb/>
            quo genere <hi rend="italic">HTVGSL</hi> quo-dicerem <hi rend="italic">om. b</hi> quum P 18 unitatem <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> pacem <hi rend="italic">ed. Maur: om. lib. b</hi> 14 ac parilitates <hi rend="italic">T</hi> 17 parcium <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            habitabant—quae <hi rend="italic">otn. T</hi> 19 uolunt <hi rend="italic">T</hi> et <hi rend="italic">om. T</hi> 20 quum P <lb/>
            locuntur <hi rend="italic">H</hi> 21 <hi rend="italic">post</hi> fuisse <hi rend="italic">eras</hi>. se <hi rend="italic">in P ante</hi> itaque K <hi rend="italic">H</hi> Capitulfl <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            22 malenumerata P <hi rend="italic">ante</hi> sine <hi rend="italic">add</hi>. uidentur <hi rend="italic">T</hi> 28 remanet <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="237"/>
            incorrupta natura remanebit. tolle de aquis, ut sint caenosae <lb/>
            et turbidae, remanent aquae purae atque tranquillae; tolle de <lb/>
            aquis partium concordiam, non erunt aquae. si ergo malo illo <lb/>
            adempto manet natura purgatior, bono autem detracto non <lb/>
            manet ulla natura, hoc ibi facit naturam, quod bonum habet; <lb n="5"/>
            quod autem malum, non natura, sed contra naturam est. tolle <lb/>
            de uentis horrorem et nimium inpetum, qui tibi displicet, <lb/>
            potes cogitare uentos lenes atque moderatos; tolle de uentis <lb/>
            partium similitudinem, qua eorum corpus in unitatem continuatur <lb/>
            et sibi pacatur, ut corpus sit, nulla suberit natura, <lb n="10"/>
            quam cogites. longum est persequi cetera; sed manifestum <lb/>
            est eis, qui nullo studio partium iudicant, cum istae naturae <lb/>
            commemorantur, adiungi eis quaedam, quibus displiceant; <lb/>
            quae cum detrahimus, naturae meliores manent. unde intellegitur <lb/>
            eas, in quantum naturae sunt, bonas esse, quia cum eis <lb n="15"/>
            uicissim omne, quod bonum habent, detraxeris. naturae nullae <lb/>
            erunt. animaduertite etiam, qui recte uultis iudicare, illum <lb/>
            quoque principem inmanem; cui si auferatur inmanitas, adtendite <lb/>
            quanta laudabilia remanebunt: conpago corporis, membrorum <lb/>
            hinc atque inde. congruentia, formae unitas et pax <lb n="20"/>
            contextarum inter se partium, animae regentis et uegetantis <lb/>
            famulantisque et uegetati corporis ordo et dispositio. quae <lb/>
            omnia si auferantur, et si qua forte minus enumeraui, nulla <lb/>
            prorsus natura subsistet. 
</p></div></div></body></text></TEI>