<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nam ille Manichaeus, sicut uoluit naturas, quas hic <lb/>
            didicit, ordinare in phantasmatibus suis uelut in gente tenebrarum, <lb n="25"/>
            omnino falsus esse conuincitur. primo quia tenebrae <lb/>
            nihil possunt gignere, ut dictum est. sed non, inquit, tales

<note type="footnote"> 1 ammonitua <hi rend="italic">P</hi> 2 cre**dit (di <hi rend="italic">del. m. 1) P</hi> cum] qt1 <hi rend="italic">P</hi> 3 quibusdam] <lb/>
            quiddam (d <hi rend="italic">pr. add. m. 2) H</hi> 4 sicut <hi rend="italic">HTVSC</hi> sicuti-fabricatis <hi rend="italic">om. H</hi> <lb/>
            6 beatissime <hi rend="italic">HP</hi> sed] sed et <hi rend="italic">H</hi> 7 in imo] immo <hi rend="italic">T</hi> comparantur <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 10 tenet] habet <hi rend="italic">V</hi> K <hi rend="italic">H</hi> 12 nota sunt not <hi rend="italic">b</hi> nobis nota <lb/>
            sunt V sunt <hi rend="italic">om. 8</hi> enim <hi rend="italic">(s. I. add. m. 1 sup</hi>. etii) <hi rend="italic">H</hi> 14 quadrupedia <lb/>
            (r 8. <hi rend="italic">esep</hi>. n <hi rend="italic">a m. 1) H</hi> 15 expetis Hl 18 sicidt dicimur <lb/>
            auribus pcipere silentia non quia est aliquid sed <hi rend="italic">b</hi> non <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            20 caeterae P etift <hi rend="italic">b</hi> 21 quia <hi rend="italic">om. T</hi> est <hi rend="italic">om. T</hi> 22 <hi rend="italic">abalienata JET</hi> <lb/>
            **alienat (ab <hi rend="italic">er.) P</hi> 25 didicit] dicit <hi rend="italic">TBSCVb</hi> phantaamatis <hi rend="italic">HVS</hi> <lb/>
            26 falsum <hi rend="italic">P</hi> 27 tales inquit <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="234"/>
            erant illae tenebrae, quales hic nosti. unde ergo me de illis <lb/>
            doces? an forte tam uerbosus doctrinae pollicitator cogis, ut <lb/>
            credam? sed fac me credere. illud tamen scio, quod si non <lb/>
            habebant aliquam speciem, sicut istae non habent, nihil generare <lb/>
            potuerunt; si autem habebant, meliores erant. tu autem<lb n="5"/>
            cum dicis non fuisse tales, quasi peiores aliquas credi cupis. <lb/>
            posses dicere etiam silentium, quod sic est auribus ut tenebrae <lb/>
            oculis, aliqua ibi surda uel muta animalia genuisse, ut, cum <lb/>
            tibi diceretur non esse aliquam naturam silentium, responderes <lb/>
            "sed non tale silentium, quale hic nosti," ut omnino quod<lb n="10"/>
            uelles, diceres eis, quos semel, ut tibi crederent, decepisses. <lb/>
            quamquam id, quod eum induxit, ut in tenebris serpentia <lb/>
            nata esse confingeret, in ipsis quidem primordiis nascentium <lb/>
            potuit bene animaduerti. sed sunt serpentes, qui tam acute <lb/>
            uident et sic praesentia lucis exultant, ut grauissimum testimonium<lb n="15"/>
            contra eum dicere uideantur. deinde in aquis natantia <lb/>
            facile fuit hic discernere et ad illa transferre phantasmata; sic <lb/>
            et in uentis uolantia, quoniam huius crassioris aeris inpulsus, <lb/>
            in quo aues uolitant, uentus dicitur; in igni uero quadrupedia <lb/>
            unde illi fingere in mentem uenerit, nescio. et tamen <lb n="20"/>
            non frustra hoc dixit, sed parum adtendit et errauit nimis. <lb/>
            hanc enim solent rationem reddere, quod quadrupedes edaces <lb/>
            sint et in concubitum multum ferueant. sed multi homines <lb/>
            edacitate sua superant quemlibet quadrupedem, qui certe <lb/>
            bipedes sunt, quos non ignis, sed fumi esse filios dicit. anseribus <lb n="25"/>
            uero non facile quicquam edacius inuenitur; quos siue <lb/>
            in fumo ponat, quia bipedes sunt, siue in aquis, quia natare <lb/>
            amant, siue in uentis, quia pennati sunt, et interdum uolant:

<note type="footnote"> 1 ille <hi rend="italic">T</hi> nosti] non sui P 2 an** (te <hi rend="italic">er. m. 2) H</hi> 4 spgm t <lb/>
            fatiem <hi rend="italic">V</hi> faciS <hi rend="italic">LT</hi> iste <hi rend="italic">T</hi> isti <hi rend="italic">b</hi> 5 TU/// aut <hi rend="italic">H</hi> 7 sic est] si <lb/>
            cessat P 8 animalia (anim <hi rend="italic">in ras.) H</hi> 10 silentium <hi rend="italic">om. CVSL<lb/>
             post</hi> silent. <hi rend="italic">add</hi>. erat <hi rend="italic">HTVCSb</hi> 11 disceres <hi rend="italic">(exp. m. 2) H</hi> semel <lb/>
            usqtte <hi rend="italic">ad u. 18 omnia paene in ras. H</hi> 13 confingeres (s <hi rend="italic">in ras.) P,b</hi> <lb/>
            16 deinde in aquis] deindequis P 17 transire <hi rend="italic">b</hi> 19 aues (i <hi rend="italic">in</hi> e corr. <lb/>
            m. 2) <hi rend="italic">H</hi> uolant <hi rend="italic">HTVCSLb</hi> igne <hi rend="italic">HVCSLb</hi> 20 in mentem fingere <hi rend="italic">V</hi> \' <lb/>
            21 non dixit <hi rend="italic">b</hi> attendit P 22 rationem solent <hi rend="italic">VSCb</hi> seda?cessint <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            23 concubitu T 25 fumis <hi rend="italic">L</hi> 26 quidquam <hi rend="italic">P</hi> -JS pinnati <hi rend="italic">HP</hi> </note><lb/>
             
<pb n="235"/>
            ad ignem certe secundum eius distinctionem non pertinent. <lb/>
            quod autem adtinet ad feruorem concubitus, credo eum animaduertisse <lb/>
            hinnientes equos et saepe morsis frenis raptos <lb/>
            in feminas: quod animaduersum dum uult cito scribere, non <lb/>
            adtendit passerem parietinum, in cuius conparatione quiuis <lb n="5"/>
            admissarius frigidissimus inuenitur. bipedes uero in fumo cum <lb/>
            ab eis quaeritur quare ordinauerit, respondent elatum et <lb/>
            superbum esse bipedum genus; hinc enim homines trahere <lb/>
            originem dicunt; et quoniam fumus globosus et quasi tumidus <lb/>
            in auras erigitur, superbis esse similem non absurde adtenderunt. <lb n="10"/>
            quae animaduersio sufficere debuit ad aliquam <lb/>
            similitudinem dandam de superbis hominibus, siue allegoriam <lb/>
            uel formandam uel intellegendam; non tamen, ut ideo bipedes <lb/>
            animantes in fumo et de fumo nati esse credantur. nam et\' <lb/>
            in puluere nasci debuerunt, quia saepe non minore ambitu <lb n="15"/>
            et elatione surgit in caelum; et in nebulis, quia plerumque <lb/>
            de terra ita exhalantur, ut longe intuentibus incertum etiam <lb/>
            faciant, fumusne an nebulae sint. postremo cur in aquis et <lb/>
            uentis de habitandi patientia ad habitatores ductum est argumentum <lb/>
            ? quia uidemus et natantia in aquis et uolantia in <lb n="20"/>
            uentis uiuere. ignis uero et fumus non deterruit hominem <lb/>
            mentientem, ut puderet eum tales ibi habitatores constituere, <lb/>
            quibus nihil constitueretur absurdius? nam quadrupedem ignis <lb/>
            incendit atque corrumpit et bipedes fumus offocat et necat. <lb/>
            uel hinc certe cogitur fateri se meliores dicere in gente tenebrarum <lb n="25"/>
            istas fuisse naturas, ubi uult omnia peiora credi. <lb/>
            siquidem ibi gignebat ignis quadrupedem et nutriebat et continebat <lb/>
            innoxie uel etiam commodissime. similiter et fumus

<note rend="script" type="footnote">6 aramissarius P admisarius <hi rend="italic">H</hi> emissarius <hi rend="italic">b</hi> bipedes-fumo <hi rend="italic">(in raa.) H</hi> <lb/>
            7 quare] quaere <hi rend="italic">(corr. m. 1) P</hi> ordinauerint <hi rend="italic">b</hi> elatum et <lb/>
            <hi rend="italic">om. VL</hi> et] est <hi rend="italic">Hl</hi> 8 originem trahere <hi rend="italic">b</hi> 9 globosus <hi rend="italic">usque ad u. 26</hi> <lb/>
            naturas <hi rend="italic">paene omn. in ras. H</hi> 14 in fumo] in flmo <hi rend="italic">P</hi> et de fumo <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> 15 puluerem <hi rend="italic">H</hi> 16 quia] qug <hi rend="italic">T</hi> 17 exalantur <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            18 nebulae] illae <hi rend="italic">HVSCb</hi> nebulae ille <hi rend="italic">TB</hi> quur P 19 pacientia <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            dictum H* 22 habitatores ibi <hi rend="italic">HTRSC</hi> 28 quadrupedum <hi rend="italic">P</hi> 24 et <lb/>
            necat] atque necat <hi rend="italic">b</hi> 25 hic <hi rend="italic">HTR</hi> 28 innoxiae <hi rend="italic">H</hi> </note><lb/>
             
<pb n="236"/>
            bipedes suos clementissimo sinu editos non solum sine molestia, <lb/>
            sed uitaliter atque indulgenterusque in illum principatum educauerat <lb/>
            et continebat. ita ostenduntur ista mendacia animaduersione <lb/>
            rerum, quae uidentur in mundo, sed minus diligenti minusque <lb/>
            sollerti ca.rnali sensu concepta et phantasmatis parturita et<lb n="5"/>
            temeritate edita atque conscripta haereticorum numerum auxisse. 
</p></div></div></body></text></TEI>