<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod etiam in ipso fumi principe inmanitatem solam <lb/>
            aduertisti, quam uituperares, nonne debuisti adtendere cetera, <lb n="20"/>
            quae te in eius naturae laudem cogerent? habebat enim animam <lb/>
            et corpus, illam uiuificantem, hoc uita inspiratum, cum <lb/>
            illa regeret, hoc obtemperaret; illa praeiret, hoc subsequeretur; <lb/>
            illa contineret, hoc non difflueret; illa moueret in numeros, <lb/>
            hoc numerosa membrorum conpagine constabiliretur. nonne <lb n="25"/>
            te ad laudem mouet in hoc uno principe uel pax ordinata <lb/>
            uel ordo pacatus? quod autem de uno dictum est, hoc de * <lb/>
            ceteris intellegi licet. sed enim erat in alios ferus et inmanis. <lb/>
            non hoc laudo, sed tanta illa, quae non uis adtendere. quae

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 propria T</hi> l intransitus H 2 inuolatuH 4 opportunamqueP 5 et <lb/>
            nnnte <lb/>
            <hi rend="italic">post</hi> nascentibus <hi rend="italic">om. T</hi> mimeris <hi rend="italic">(corr. m. 2) T</hi> 10 dicit <hi rend="italic">b</hi> 15 generandi <lb/>
            (i 8. <hi rend="italic">exp</hi> 0 <hi rend="italic">a m. 1) H</hi> 17 habtotoribus <hi rend="italic">(aut</hi> habrotoribus) to-ro <hi rend="italic">in <lb/>
            ras. H</hi> 18 tribuat <hi rend="italic">b</hi> 19 quid P ipsorfl <hi rend="italic">H</hi> 20 attendere <hi rend="italic">P</hi> 21 co*gerent <lb/>
            (n <hi rend="italic">er.) H</hi> 22 quum P 24 deflueret <hi rend="italic">Vb</hi> 25 stabiliretur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            28 ferns] seuerus <hi rend="italic">HTVCSLb</hi> inmanis] iniustus <hi rend="italic">V</hi> 29 tanta <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            attendere P </note> <lb/>
             
<pb n="233"/>
            si uel admonitus intuetur atque considerat, quisquis Manichaeo <lb/>
            temere credidit, sine dubitatione cognoscit, cum de istis naturis <lb/>
            loquitur, de bonis quibusdam se loqui, sed non summis <lb/>
            et infabricatis, sicuti est deus una trinitas, neque de his <lb/>
            fabricatis, quae sublimiter ordinata sunt, sicuti sunt angeli <lb n="5"/>
            sancti et beatissimae potestates, sed de infimis et pro sui <lb/>
            generis modulo in imo rerum ordinatis bonis: quae dum conparantur <lb/>
            superioribus, uituperandae ab inperitis existimantur, <lb/>
            et dum consideratur, quantum his desit boni, quod illis adest, <lb/>
            eiusdem boni absentia mali nomen tenet. et ego quidem propterea <lb n="10"/>
            sic de istis naturis disputo, quoniam ea nominantur, <lb/>
            quae in hoc mundo nota nobis sunt. nouimus enim tenebras, <lb/>
            aquas, uentos, ignem, fumum; nouimus etiam animalia serpentia, <lb/>
            natantia, uolantia, quadrupedia, bipedia: in quibus. <lb/>
            omnibus exceptis tenebris, quae, ut dixi, nihil sunt aliud <lb n="15"/>
            quam lucis absentia, quae oculis non uidendo discernuntur <lb/>
            — sicut silentium auribus non audiendo — non quia tenebrae <lb/>
            sunt aliquid, sed quia lux non est — sicut non quia silentium <lb/>
            est aliquid, sed quia sonus non est — exceptis ergo <lb/>
            tenebris in hac enumeratione ceterae naturae sunt et omnibus <lb n="20"/>
            notae, quarum speciem, quia, in quantumcumque est, laudabilis <lb/>
            et bona est, nemo prudens abalienat ab auctore omnium <lb/>
            bonorum deo. 
</p></div></div></body></text></TEI>