Quod etiam in ipso fumi principe inmanitatem solam aduertisti, quam uituperares, nonne debuisti adtendere cetera, quae te in eius naturae laudem cogerent? habebat enim animam et corpus, illam uiuificantem, hoc uita inspiratum, cum illa regeret, hoc obtemperaret; illa praeiret, hoc subsequeretur; illa contineret, hoc non difflueret; illa moueret in numeros, hoc numerosa membrorum conpagine constabiliretur. nonne te ad laudem mouet in hoc uno principe uel pax ordinata uel ordo pacatus? quod autem de uno dictum est, hoc de * ceteris intellegi licet. sed enim erat in alios ferus et inmanis. non hoc laudo, sed tanta illa, quae non uis adtendere. quae 1 propria T l intransitus H 2 inuolatuH 4 opportunamqueP 5 et nnnte post nascentibus om. T mimeris (corr. m. 2) T 10 dicit b 15 generandi (i 8. exp 0 a m. 1) H 17 habtotoribus (aut habrotoribus) to-ro in ras. H 18 tribuat b 19 quid P ipsorfl H 20 attendere P 21 co*gerent (n er.) H 22 quum P 24 deflueret Vb 25 stabiliretur b 28 ferns] seuerus HTVCSLb inmanis] iniustus V 29 tanta om. b attendere P si uel admonitus intuetur atque considerat, quisquis Manichaeo temere credidit, sine dubitatione cognoscit, cum de istis naturis loquitur, de bonis quibusdam se loqui, sed non summis et infabricatis, sicuti est deus una trinitas, neque de his fabricatis, quae sublimiter ordinata sunt, sicuti sunt angeli sancti et beatissimae potestates, sed de infimis et pro sui generis modulo in imo rerum ordinatis bonis: quae dum conparantur superioribus, uituperandae ab inperitis existimantur, et dum consideratur, quantum his desit boni, quod illis adest, eiusdem boni absentia mali nomen tenet. et ego quidem propterea sic de istis naturis disputo, quoniam ea nominantur, quae in hoc mundo nota nobis sunt. nouimus enim tenebras, aquas, uentos, ignem, fumum; nouimus etiam animalia serpentia, natantia, uolantia, quadrupedia, bipedia: in quibus. omnibus exceptis tenebris, quae, ut dixi, nihil sunt aliud quam lucis absentia, quae oculis non uidendo discernuntur — sicut silentium auribus non audiendo — non quia tenebrae sunt aliquid, sed quia lux non est — sicut non quia silentium est aliquid, sed quia sonus non est — exceptis ergo tenebris in hac enumeratione ceterae naturae sunt et omnibus notae, quarum speciem, quia, in quantumcumque est, laudabilis et bona est, nemo prudens abalienat ab auctore omnium bonorum deo. Nam ille Manichaeus, sicut uoluit naturas, quas hic didicit, ordinare in phantasmatibus suis uelut in gente tenebrarum, omnino falsus esse conuincitur. primo quia tenebrae nihil possunt gignere, ut dictum est. sed non, inquit, tales 1 ammonitua P 2 cre**dit (di del. m. 1) P cum] qt1 P 3 quibusdam] quiddam (d pr. add. m. 2) H 4 sicut HTVSC sicuti-fabricatis om. H 6 beatissime HP sed] sed et H 7 in imo] immo T comparantur P 10 tenet] habet V K H 12 nota sunt not b nobis nota sunt V sunt om. 8 enim (s. I. add. m. 1 sup . etii) H 14 quadrupedia (r 8. esep . n a m. 1) H 15 expetis Hl 18 sicidt dicimur auribus pcipere silentia non quia est aliquid sed b non om. T 20 caeterae P etift b 21 quia om. T est om. T 22 abalienata JET **alienat (ab er.) P 25 didicit] dicit TBSCVb phantaamatis HVS 26 falsum P 27 tales inquit b erant illae tenebrae, quales hic nosti. unde ergo me de illis doces? an forte tam uerbosus doctrinae pollicitator cogis, ut credam? sed fac me credere. illud tamen scio, quod si non habebant aliquam speciem, sicut istae non habent, nihil generare potuerunt; si autem habebant, meliores erant. tu autem cum dicis non fuisse tales, quasi peiores aliquas credi cupis. posses dicere etiam silentium, quod sic est auribus ut tenebrae oculis, aliqua ibi surda uel muta animalia genuisse, ut, cum tibi diceretur non esse aliquam naturam silentium, responderes "sed non tale silentium, quale hic nosti," ut omnino quod uelles, diceres eis, quos semel, ut tibi crederent, decepisses. quamquam id, quod eum induxit, ut in tenebris serpentia nata esse confingeret, in ipsis quidem primordiis nascentium potuit bene animaduerti. sed sunt serpentes, qui tam acute uident et sic praesentia lucis exultant, ut grauissimum testimonium contra eum dicere uideantur. deinde in aquis natantia facile fuit hic discernere et ad illa transferre phantasmata; sic et in uentis uolantia, quoniam huius crassioris aeris inpulsus, in quo aues uolitant, uentus dicitur; in igni uero quadrupedia unde illi fingere in mentem uenerit, nescio. et tamen non frustra hoc dixit, sed parum adtendit et errauit nimis. hanc enim solent rationem reddere, quod quadrupedes edaces sint et in concubitum multum ferueant. sed multi homines edacitate sua superant quemlibet quadrupedem, qui certe bipedes sunt, quos non ignis, sed fumi esse filios dicit. anseribus uero non facile quicquam edacius inuenitur; quos siue in fumo ponat, quia bipedes sunt, siue in aquis, quia natare amant, siue in uentis, quia pennati sunt, et interdum uolant: 1 ille T nosti] non sui P 2 an** (te er. m. 2) H 4 spgm t fatiem V faciS LT iste T isti b 5 TU/// aut H 7 sic est] si cessat P 8 animalia (anim in ras.) H 10 silentium om. CVSL post silent. add . erat HTVCSb 11 disceres (exp. m. 2) H semel usqtte ad u. 18 omnia paene in ras. H 13 confingeres (s in ras.) P,b 16 deinde in aquis] deindequis P 17 transire b 19 aues (i in e corr. m. 2) H uolant HTVCSLb igne HVCSLb 20 in mentem fingere V \' 21 non dixit b attendit P 22 rationem solent VSCb seda?cessint H 23 concubitu T 25 fumis L 26 quidquam P -JS pinnati HP ad ignem certe secundum eius distinctionem non pertinent. quod autem adtinet ad feruorem concubitus, credo eum animaduertisse hinnientes equos et saepe morsis frenis raptos in feminas: quod animaduersum dum uult cito scribere, non adtendit passerem parietinum, in cuius conparatione quiuis admissarius frigidissimus inuenitur. bipedes uero in fumo cum ab eis quaeritur quare ordinauerit, respondent elatum et superbum esse bipedum genus; hinc enim homines trahere originem dicunt; et quoniam fumus globosus et quasi tumidus in auras erigitur, superbis esse similem non absurde adtenderunt. quae animaduersio sufficere debuit ad aliquam similitudinem dandam de superbis hominibus, siue allegoriam uel formandam uel intellegendam; non tamen, ut ideo bipedes animantes in fumo et de fumo nati esse credantur. nam et\' in puluere nasci debuerunt, quia saepe non minore ambitu et elatione surgit in caelum; et in nebulis, quia plerumque de terra ita exhalantur, ut longe intuentibus incertum etiam faciant, fumusne an nebulae sint. postremo cur in aquis et uentis de habitandi patientia ad habitatores ductum est argumentum ? quia uidemus et natantia in aquis et uolantia in uentis uiuere. ignis uero et fumus non deterruit hominem mentientem, ut puderet eum tales ibi habitatores constituere, quibus nihil constitueretur absurdius? nam quadrupedem ignis incendit atque corrumpit et bipedes fumus offocat et necat. uel hinc certe cogitur fateri se meliores dicere in gente tenebrarum istas fuisse naturas, ubi uult omnia peiora credi. siquidem ibi gignebat ignis quadrupedem et nutriebat et continebat innoxie uel etiam commodissime. similiter et fumus 6 aramissarius P admisarius H emissarius b bipedes-fumo (in raa.) H 7 quare] quaere (corr. m. 1) P ordinauerint b elatum et om. VL et] est Hl 8 originem trahere b 9 globosus usque ad u. 26 naturas paene omn. in ras. H 14 in fumo] in flmo P et de fumo om. T 15 puluerem H 16 quia] qug T 17 exalantur V 18 nebulae] illae HVSCb nebulae ille TB quur P 19 pacientia T dictum H* 22 habitatores ibi HTRSC 28 quadrupedum P 24 et necat] atque necat b 25 hic HTR 28 innoxiae H bipedes suos clementissimo sinu editos non solum sine molestia, sed uitaliter atque indulgenterusque in illum principatum educauerat et continebat. ita ostenduntur ista mendacia animaduersione rerum, quae uidentur in mundo, sed minus diligenti minusque sollerti ca.rnali sensu concepta et phantasmatis parturita et temeritate edita atque conscripta haereticorum numerum auxisse. Sed illo genere magis urgendi sunt, ut intellegant, si possunt, quam uere in catholica dicatur omnium naturarum esse auctorem deum. quo de genere superius agebam, cum dicerem: uitupero tecum pestem, caecitatem, caenositatem turbidam, horribilem uehementiam, corruptibilitatem, inmanitatem principum et his similia; lauda tu mecum speciem, distinctionem, ordinationem, pacem, unitatem formarum, mem- \'brorum congruentias et numerosas parilitates, uitalia spiramenta et nutrimenta, temperamentum salutis, regimen et moderamen animae famulatusque corporum, similitudinem concordiamque partium in singulis naturis uel quae habitabant uel quae habitabantur et cetera huiusmodi. sic enim intellegunt, si tamen sine pertinacia uelint adtendere, iam et bona et mala se miscere, cum loquuntur de illa terra, ubi solum et summum malum fuisse crediderunt, itaque, si tollantur illa, quae mala enumerata sunt, bona illa, quae laudata sunt, sine ulla uituperatione remanere; si autem bona ipsa tollantur, nullam remanere naturam. ex quo iam uidet, qui potest uidere, omnem naturam, in quantum natura est, bonum esse, quia ex una eademque re, in qua et ego, quod laudarem, et ille, quod uituperaret, inuenit, si tollantur ea, quae bona sunt, natura nulla erit; si autem tollantur ea, quae displicent, 1 suos] duos P clementissimo,s inditos H (sed supra m. corr . clementissimo sinu editos) 3 ita] ista L . 5 phantasmatis Hl phantasmatibus TBH4 7 K H 9 quo de genere ed. Maur: quo* genere (d er.) P quo genere HTVGSL quo-dicerem om. b quum P 18 unitatem post pacem ed. Maur: om. lib. b 14 ac parilitates T 17 parcium T habitabant—quae otn. T 19 uolunt T et om. T 20 quum P locuntur H 21 post fuisse eras . se in P ante itaque K H Capitulfl T 22 malenumerata P ante sine add . uidentur T 28 remanet b incorrupta natura remanebit. tolle de aquis, ut sint caenosae et turbidae, remanent aquae purae atque tranquillae; tolle de aquis partium concordiam, non erunt aquae. si ergo malo illo adempto manet natura purgatior, bono autem detracto non manet ulla natura, hoc ibi facit naturam, quod bonum habet; quod autem malum, non natura, sed contra naturam est. tolle de uentis horrorem et nimium inpetum, qui tibi displicet, potes cogitare uentos lenes atque moderatos; tolle de uentis partium similitudinem, qua eorum corpus in unitatem continuatur et sibi pacatur, ut corpus sit, nulla suberit natura, quam cogites. longum est persequi cetera; sed manifestum est eis, qui nullo studio partium iudicant, cum istae naturae commemorantur, adiungi eis quaedam, quibus displiceant; quae cum detrahimus, naturae meliores manent. unde intellegitur eas, in quantum naturae sunt, bonas esse, quia cum eis uicissim omne, quod bonum habent, detraxeris. naturae nullae erunt. animaduertite etiam, qui recte uultis iudicare, illum quoque principem inmanem; cui si auferatur inmanitas, adtendite quanta laudabilia remanebunt: conpago corporis, membrorum hinc atque inde. congruentia, formae unitas et pax contextarum inter se partium, animae regentis et uegetantis famulantisque et uegetati corporis ordo et dispositio. quae omnia si auferantur, et si qua forte minus enumeraui, nulla prorsus natura subsistet. Sed fortasse dicatis illa mala de talibus naturis non posse auferri et ideo naturalia debere accipi. non nunc quaeritur, quid possit uel non possit auferri, sed certe non paruum lumen est ad intellegendum omnes naturas, in quantum naturae sunt. bonas esse, quod sine illis malis cogitari bona 1 de om. HTVCSLb sint] non sint CVLb cenose T 2 turbide T de] te V 3 parciam T sic b 5 ulla] illa b natura T 6 contra natura P 7 uentUs T 8 uentosgleneijt (corr. m. 2) H 11 cętera prosequi b 12 est om. TVL cogitant uel iudicant V quum P 15 quum P 16 omne om. VL 17 K H Kap T etiam] eiam (i er.) P 19 compago PTSCM compagini corporibus V 24 subsistit HTVLb 25 fortesse Hl dicetis b illa possunt, sine bonis autem illis nulla natura cogitari potest. nam sine turbatione caeni possum aquas cogitare, sine pace autem continuatarum partium nulla species corporis animo occurrit, aut ullo modo sentiri potest. ac per hoc nec illae caenosae aquae sine isto bono esse potuerunt, quo bono fiebat, ut aliqua natura corporea posset esse. nam quod dicitis, quod illa mala de naturis talibus non possunt auferri, respondetur, quod et illa bona de naturis talibus non possunt auferri. cur ergo istas res propter mala, quae auferri non posse arbitramini, mala naturalia uocare uultis, propter ea bona uero, quae auferri non posse conuincimini, bona naturalia uocare non uultis? Restat, ut quaeratis — nam ipsa solet esse uox ultima — unde sint illa mala, quae mihi quoque displicere dicebam. respondebo fortasse. si uos prius dixeritis, unde sint illa bona, quae uos quoque laudare cogimini, si absurdissimi cordis esse non uultis. sed quid ego istud quaeram, cum utrique fateamur omnia, quaecumque et quantacumque bona sunt, ab uno esse deo, qui summe bonus est ? resistite ergo uos ipsi Manichaeo, qui tot et tanta bona, quae commemorauimus iusteque laudauimus, pacem concordiamque partium in unaquaque natura, salutem ualentiamque animantium et cetera, quae repetere iam piget, ita in terra conmenticia tenebrarum esse arbitratus est, ut ab illo deo, quem bonorum omnium fatetur auctorem, alienare conaretur. non enim ea bona uidit, dum hoc solum adtendit, quod displiceret, tamquam si quispiam leonis fremitu exterritus et eum intuens trahentem ac dilaniantem pecorum aut hominum corpora, quaecumque adprehendisset, puerili quadam infirmitate animi tanto timore percelleretur, ut solam feritatem leonis intuens atque saeuitiam, cetera eius neglegens omnino atque praeteriens naturam illius animantis non tantum 1 possint HTb 5 aquae caenosae SVb 7 respondetur-auferri om. T 10 uultis] non uoltisL , propter-uultis om. L ea om.HTVCa 11 auocare H uo P ugltisJBT 12 K H Kap T 16 quum P 18 BummaeP resistit-ET1 resistitis T 19 iustaeque P 20 parcium T 23 ut om. P auctorem fatetur V 27 comphendisset V appraehendisset PT 29 eius cm. T neglegens (nec corr. in neg) H 30 natura P malum, sed magnum malum esse clamaret, tanto scilicet exaggeratius, quanto timidius; at si edomita feritate duci leonem mansuetum uideret, praesertim si numquam antea fuisset de illa bestia territus, tunc uacaret securo atque intrepido leonis pulchritudinem considerare atque laudare. de quo ego nihil dicam, nisi quod ad rem maxime pertinet, fieri posse, ut aliqua natura offendat ex aliquo et in totam nascatur odium, cum manifestum sit multo meliorem esse speciem uerae ac uiuae bestiae, etiam cum terret in siluis, quam imitatae atque simulatae, cum in pariete picta laudatur. hoc ergo errore ille nos non decipiat nec caecos faciat ad considerandas naturarum species, cum quaedam in eis ita reprehendit, ut omni ex parte cogat displicere, quod omni ex parte reprehendere non potest. atque hoc modo animum ad aequum iudicium conponentes quaeramus iam, unde sint cum illis bonis mala, quae me quoque inprobare dicebam. quod facilius uidebimus, si in unum nomen potuerimus cuncta conferre. Quis enim dubitet totum illud quod dicitur malum nihil esse aliud quam corruptionem ? possunt quidem aliis atque aliis uocabulis alia atque alia mala nominari, sed quod omnium rerum malum sit, in quibus mali aliquid animaduerti potest, corruptio est. sed corruptio peritae animae inperitia uocatur; corruptio prudentis inprudentia; corruptio iustae iniustitia; corruptio fortis ignauia; corruptio quietae atque tranquillae cupiditas uel metus uel tristitia uec iactantia; deinde in corpore animato corruptio sanitatis dolor et morbus; corruptio uirium lassitudo; corruptio quietis labor; deinde in ipso solo corpore corruptio pulchritudinis foeditas; corruptio rectitudinis prauitas; corruptio ordinis peruersitas; corruptio 2 at] et T *domita (e er.) P duci] dulcs b 8 mansuetumque b an- te HTR 4 secure b intrepide b õlaudere P quo] qua HT 7 ex] in V aliqua T tottl b quum P 8 uerae] ferae VL uere T 9 quum P 10 qQ P 12 ita] ista H rephendit TP 18 repraehendere P 14 adae ctt Hl equum V 16 improbaturum b 18 quid Tl 23 iusti- tiae HTJR, CSb 24 fortitudinis b quietis (in ras.) H, TBSCb 25 tranquilli- tatis HTMVSb 28 ipso om. TVCSL solo] lo (add. m. 1) P loco Hb corporeo H corporis b foeditas-rectitudinis om. P fęditas T integritatis discissio aut fractura aut diminutio. longum est et difficile et harum rerum, quas commemoraui, et aliarum innumerabilium omnes corruptiones nominatim enuntiare, cum etiam multae, quae dicuntur in corpore, possint et in anima dici et innumerabilia sint, in quibus propria uocabula corruptio teneat. uerumtamen uidere iam facile est nihil nocere corruptionem, nisi quod labefacit naturalem statum, et ideo eam non esse naturam, sed contra naturam. quodsi non inuenitur in rebus malum nisi corruptio et corruptio non est natura, nulla utique natura malum est. Sed si hoc forte intellegere non ualetis, illud adtendite, quod omne, quod corrumpitur, bono aliquo minuitur, quia si non corrumperetur, incorruptum esset; si uero etiam non posset omnino corrumpi, incorruptibile esset. necesse est autem, ut siue incorruptio siue incorruptibilitas bonum sit, si malum est corruptio. sed nunc de incorruptibili natura nulla quaesito est; de his agitur, quae possunt corrumpi quae dum non corrumpuntur, incorrupta dici possunt, incor- . ruptibilia non possunt. illud enim solum incorruptibile proprie dicitur, quod non tantum non corrumpitur, sed etiam nulla ex parte corrumpi potest. incorrupta ergo quaecumque sunt et tamen corrumpi possunt, cum corrumpi coeperint, eo ipso bono minuuntur, quo incorrupta erant, et magno quidem bono, quia magnum malum est corruptio; et quamdiu in eis augeri corruptio potest, tamdiu habent bonum, quo minuantur. quapropter naturae illae, quas in terra tenebrarum fuisse confingit. aut poterant corrumpi aut non poterant. si non poterant, incorruptibiles erant, quo bono superius nihil est. si poterant, aut corrumpebantur, aut non corrumpebantur; si non corrumpebantur, incorruptae erant, quod uidemus dici sine magna laude non posse; si autem corrumpebantur, minuebantur illo 1 deminutioHTF 2 dificileH 3quumP 5 innnmeraliaH axwtHTb w 7 labefęcit P1 8 K H 12 quia (i 8. l.) T 16 si om. P natura incorruptibili b 22 cęperint T 24 et quamdiu-corrnptio om. P 25 ininiantur JBT1 26 in tenebrarum terra Vb 30 dici post laude legitwr in b 31 de illo V . tam magno bono; si minuebantur quo bono, habebant bonum, quo minuerentur. quodsi habebant bonum, non erant naturae illae summum malum et omnis Manichaei fabula falsa est.