<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ego autem. qui diu multumque iactatus tandem respicere <lb/>
            potui, quid sit illa sinceritas, quae sine inanis fabulae <lb/>
            narratione percipitur; qui uanas imaginationes animi mei uariis <lb/>
            opinionibus erroribusque conlectas uix miser merui domino <lb/>
            opitulante conuincere: qui me ad detergendam caliginem mentis <lb n="5"/>
            tam tarde clementissimo medico uocanti blandientique subieci; <lb/>
            qui diu fleui, ut incommutabilis et inmaculabilis substantia <lb/>
            concinentibus diuinis libris sese mihi persuadere intrinsecus <lb/>
            dignaretur; qui denique omnia illa figmenta, quae uos diuturna <lb/>
            consuetudine inplicatos et constrictos tenent, et quaesiui curiose <lb n="10"/>
            et adtente audiui et temere credidi et instanter, quibus potui, <lb/>
            persuasi et aduersus alios pertinaciter animoseque defendi: <lb/>
            saeuire in uos omnino non possum, quos sicut me ipsum illo <lb/>
            tempore ita nunc debeo sustinere et tanta patientia uobiscum <lb/>
            agere. quanta mecum egerunt proximi mei, cum in uestro <lb n="15"/>
            dogmate rabiosus et caecus errarem. 
</p><p>Ut autem facilius mitescatis et non inimico animo uobisque <lb/>
            pernicioso mihi aduersemini, illud quouis iudice inpetrare me <lb/>
            oportet a uobis, ut ex utraque parte omnis adrogantia deponatur. <lb/>
            nemo nostrum dicat iam se inuenisse ueritatem; sic <lb n="20"/>
            eam quaeramus, quasi ab utrisque nesciatur. ita enim diligenter <lb/>
            et concorditer quaeri poterit, si nulla temeraria praesumptione <lb/>
            inuenta et cognita esse credatur. aut si hoc a <lb/>
            uobis inpetrare non possum, saltem illud concedite, ut uos <lb/>
            tamquam incognitos nunc primum audiam, nunc primum discutiam. <lb n="25"/>
            iustum puto esse, quod postulo, hac sane lege

<note type="footnote"> 1 tandem] un: tandem <hi rend="italic">T</hi> 2 inanis (is <hi rend="italic">s. l. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">T</hi> 3 imagines <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 4 que <hi rend="italic">om. V</hi> collectas <hi rend="italic">P</hi> Pfltyi merui <hi rend="italic">V</hi> 8 continentibus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 10 consuetudo <hi rend="italic">H</hi> implicatos P curiosae <hi rend="italic">H</hi> 11 attendpte <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> attente P 12 animosaque <hi rend="italic">T</hi> 13 quos] quod <hi rend="italic">H</hi> 14 pacientia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 16 docmate <hi rend="italic">P</hi> 17 ut inimico <hi rend="italic">b</hi> animo <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            18 spernicioso <hi rend="italic">V</hi> illud <hi rend="italic">om. TRVLb</hi> iudicem <hi rend="italic">P</hi> impetrare <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            impetrari <hi rend="italic">SCTR</hi> me impetrare <hi rend="italic">b</hi> 19 a nobis oportet <hi rend="italic">TSC</hi> oportet <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> a] et a <hi rend="italic">T</hi> arrogantia <hi rend="italic">P</hi> 22 praesumtione P <lb/>
            23 creditur <hi rend="italic">HT ante</hi> hoc <hi rend="italic">add. H</hi> et <hi rend="italic">aut</hi> ex 24 impetrare <hi rend="italic">P, <lb/>
            om. L</hi> possumus <hi rend="italic">HTCSVRb</hi> </note>

<note type="footnote"> 13* </note><lb/>
             
<pb n="196"/>
            seruata, ut uobiscum non orem, non conuenticula celebrem.nonManichaei <lb/>
            nomen accipiam.sinon mihideomnibus rebus ad salutemanimae <lb/>
            pertinentibus sine ulla caligine rationem perspicuam dederitis. 
</p></div></div></body></text></TEI>