<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid expectamus amplius? tenemus enim, quod iuxta <lb/>
            latus erat. quomodo libet iam fingite figuras et qualialibet <lb/>
            liniamenta describite, moles certe illa inmensa terrae tenebrarum <lb/>
            aut recto latere adiungebatur terrae lucis aut curuo <lb/>
            aut tortuoso. sed si tortuoso, et illa sancta terra tortuosum <lb n="5"/>
            habet latus; nam si ipsa rectum habet latus et tortuoso <lb/>
            huius latere tangitur, interpatent cauernae quaedam profundae <lb/>
            per infinitum inanes nec iam supra terram tantum tenebrarum <lb/>
            inanitas erat, sicut audire solebamus. quod si ita est, quanto <lb/>
            melius erat, ut se aliquanto longius terra luminis remoueret <lb n="10"/>
            atque illa inanitas tanta interesset, ne omnino posset a tenebrarum <lb/>
            terra ulla ex parte contingi! immo etiam tantum <lb/>
            spatium pateret inanis profunditatis, ut si qua gentis illius <lb/>
            oreretur inprobitas, etiamsi temere transilire in illam uellent <lb/>
            principes tenebrarum — quoniam nec uolare posunt corpora, <lb n="15"/>
            \' nisi aere corporeo subportentur —, per illud inane praecipitati <lb/>
            et, quia infinitum deorsum uersus esset, ad nullum aliquando <lb/>
            fundum peruenientes, etiamsi semper possent uiuere, <lb/>
            numquam tamen, dum deorsum semper feruntur, possent <lb/>
            nocere. si autem curuo latere adiungebatur, terra quoque <lb n="20"/>
            lucis curuo eam sinu deformiter recipiebat. aut si introrsus <lb/>
            ista quasi specie theatri curua erat, curuam terrae luminis <lb/>
            partem tali sinu receptam non minus deformi copulatione <lb/>
            amplectebatur. aut si ista curuum habebat latus et illa rectum, <lb/>
            non ex toto eam latere adtingebat. et utique melius erat, <lb n="25"/>
            sicut supra dixi, ut nulla ex parte contingeret tantumque <lb/>
            inane interesset, ut et iusto interuallo utramque terram

<note rend="script" type="footnote">2 libet] habeat <hi rend="italic">b</hi> 3 inmensae <hi rend="italic">HTVCSb</hi> inmensa <hi rend="italic">post</hi> tenebrarum <lb/>
            <hi rend="italic">n T</hi> terrae <hi rend="italic">om. T</hi> 6 rectum habeat <hi rend="italic">b</hi> 7 profunde <hi rend="italic">T</hi> 8 iam <lb/>
            <hi rend="italic">om. TVLb</hi> 10 longius (i <hi rend="italic">ex e corr. m. 1) H</hi> 11 nec <hi rend="italic">T</hi> 13 inanes Hl <lb/>
            14 oreretur <hi rend="italic">Hl</hi> oriretur <hi rend="italic">HiL</hi> in illam transilire <hi rend="italic">b</hi> 16 corporea <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            praecipitatet <hi rend="italic">(corr. m. 1) P</hi> praecipitati (ti <hi rend="italic">in ras.) H</hi> pcipitatę <hi rend="italic">b</hi> 17 uersum <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 19 numquam] ndqd1 <hi rend="italic">VL</hi> 21 aut siJ).ţ prorsus ita H1 aut si <lb/>
            tum tortuosus ista <hi rend="italic">S</hi> intorsus <hi rend="italic">V</hi> 22 curua (u <hi rend="italic">sup. exp</hi>. e <hi rend="italic">scr. m. 1) H</hi> <lb/>
            23 sinu tali <hi rend="italic">CV</hi> deformi <hi rend="italic">om. T</hi> copulatione] copulatione <hi rend="italic">P1; man. <lb/>
            paulo rec</hi>. o in u <hi rend="italic">corr</hi>. p <hi rend="italic">in</hi> r, I <hi rend="italic">er</hi>. 27 et <hi rend="italic">om. P</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. aect. 6. </note>

<note type="footnote"> 15 </note><lb/>
             
<pb n="226"/>
            seiungeret et temerarios inprobos per infinitum praecipites nihil <lb/>
            nocere permitteret. quodsi recto latere latus rectum adtingebat, <lb/>
            non uideo quidem aliqua uel receptacula uel hiatus, <lb/>
            sed plane uideo tantam pacem tantamque secum terrae utriusque <lb/>
            concordiam, ut maior coniunctio esse non possit. quid<lb n="5"/>
            enim speciosius, quid conuenientius quam rectum recto ita <lb/>
            copulari, ut nulla ex parte sinus aliquis uel flexus disrumpat <lb/>
            aut dirimat naturalem ac stabilem per infinitum spatium loci <lb/>
            et ab infinita aeternitate iuncturam ? quae recta latera utriusque <lb/>
            terrae, etiamsi interposito inani separarentur, non solum<lb n="10"/>
            per se ipsa pulchra essent, quia tam recta essent, sed interiecto <lb/>
            quoque interuallo ita sibi congruerent, ut hinc atque illinc <lb/>
            pariles rectitudines etiamsi nulla coniunctione, ipsa tamen similitudine <lb/>
            in unam pulchritudinem conuenirent. cum autem <lb/>
            accedit ista coniunctio, quid concordius et pacatius hac utraque<lb n="15"/>
            terra, quid uero etiam ipsa copulatione duorum rectorum <lb/>
            laterum pulchrius dici aut cogitari possit, non inuenio. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid faciam cum errore peruersis et consuetudine inplicatis <lb/>
            miserrimis animis? non enim sciunt isti homines. <lb/>
            quid loquantur, cum haec loquuntur; non enim adtendunt. <lb n="20"/>
            rogo, nemo uos urget, nemo in certamen premit, nemo praeteritis <lb/>
            insultat erroribus, nisi qui diuinam misericordiam expertus <lb/>
            non est. ut careret erroribus, tantum id agamus, ut <lb/>
            aliquando finiantur. intuemini paululum sine animositate et <lb/>
            amaritudine — omnes homines sumus, non nos, sed errores<lb n="25"/>
            et falsitates oderimus — quaeso, intuemini paululum. deus <lb/>
            misericordiarum, adiuua intuentes et uerum quaerentibus interius <lb/>
            lumen accende. quid enim intellegimus, si non

<note type="footnote">3 aliquid <hi rend="italic">T</hi> 6 quidve (v <hi rend="italic">s. 1. a m. 2) H</hi> 7 simus <hi rend="italic">C</hi> aliquis] <lb/>
            aliqui <hi rend="italic">H, om. TRSCVLb</hi> dirumpat <hi rend="italic">Yb</hi> dirrumpat P 9 utrivsque <lb/>
            (v <hi rend="italic">s. Z. a m</hi>. 2) <hi rend="italic">H</hi> 10 <hi rend="italic">post</hi> separarentur <hi rend="italic">add, m. rec. s. 1</hi>. loco <hi rend="italic">in P</hi> <lb/>
            12 illinc] inde <hi rend="italic">HTVSCLb</hi> 13 etiamsi nulla] etiam sine ulla <hi rend="italic">PTCSVLb</hi> <lb/>
            14 in unam pulchritudinem <hi rend="italic">om. THSCVLb</hi> quum P 15 et] <lb/>
            ac <hi rend="italic">HTCSb</hi> 17 possit. Non inuenio <hi rend="italic">CSVL</hi> 18 errore tanto b 19 in <lb/>
            <hi rend="italic">animis miserrimis V 20 locuntur HT 21 nemo enl b praemit PT</hi> <lb/>
            22 erroribus] hominib\' <hi rend="italic">T\'</hi> 25 nos H1 uos <hi rend="italic">Hab</hi> 26 odimus <hi rend="italic">b</hi> 28 si <lb/>
            non intellegimus <hi rend="italic">(s. I</hi>. m. <hi rend="italic">1) H om. P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="227"/>
            intellegimus rectum melius esse quam prauum? quaero ergo a uobis, <lb/>
            si placide modesteque accipitis, rectum latus terrae tenebrarum, <lb/>
            quod recto lateri terrae lucis adiungitur, si quispiam <lb/>
            deprauaret, nullamne illi pulchritudinem adimeret. necesse est <lb/>
            fateamini, si latrare nolitis, non solum ei, si deprauetur, <lb n="5"/>
            pulchritudinem auferri, sed eam etiam pulchritudinem, quam <lb/>
            cum recto latere terrae luminis potuit habere communem. <lb/>
            hanc ergo auferens et de recto prauum faciens, ut discordaret, <lb/>
            quod concordabat, et abhorreret, quod congruebat, numquid <lb/>
            aliquam inde auferret substantiam? sic ergo discite non substantiam <lb n="10"/>
            malum esse, sed sicut in corpore conmutatione formae <lb/>
            in deterius amitti speciem uel potius minui et foedum dici, <lb/>
            quod pulchrum antea dicebatur, et displicere corpus, quod <lb/>
            ante placuerat: sic in animo rectae uoluntatis decus, quo pie <lb/>
            iusteque uiuitur, conmutata in deterius uoluntate deprauari; <lb n="15"/>
            quo peccato effici animam miseram, quae honestate rectae <lb/>
            uoluntatis beatitatem obtinebat, nulla addita detractaue substantia. <lb/>
            </p><p>Deinde etiam illud cogitate, quia etsi concedamus aliis <lb/>
            causis latus terrae tenebrarum malum esse, quod obscurum, <lb n="20"/>
            quod tenebrosum uel si quid aliud dici potest, non tamen in <lb/>
            eo, quod rectum est, malum est. sicut ergo concedo esse in <lb/>
            eius colore aliquid mali, sic necesse est et uos concedatis <lb/>
            esse in eius rectitudine aliquid boni. nefas est itaque hoc <lb/>
            quantumcumque boni est alienare ab artifice deo, a quo esse <lb n="25"/>
            omne bonum, quod in quacumque natura est, nisi credimus, <lb/>
            perniciosissime erramus. quomodo ergo ille et summum malum <lb/>
            esse dicit hanc terram, in cuius lateris rectitudine inuenio, <lb/>
            quantum ad corpus adtinet, non paruae pulchritudinis bonum,

<note type="footnote"> 1 paruum <hi rend="italic">V</hi> 2 modestaque <hi rend="italic">T</hi> 3 latere <hi rend="italic">T</hi> 4 adimereT Jx <lb/>
            6 ei] et <hi rend="italic">Tb</hi> 6 pulcritudinem <hi rend="italic">H</hi> etift eam <hi rend="italic">V</hi> 9 numquid] nonquidTF <lb/>
            nunquid <hi rend="italic">b</hi> 10 diacite] malum discite (malum m. <hi rend="italic">2 add.) Y</hi> <lb/>
            11 cõmutationê b forme <hi rend="italic">T</hi> 12 fędum <hi rend="italic">T</hi> 14 recte <hi rend="italic">H</hi> 15 iustaeque <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 16 recte <hi rend="italic">T</hi> 21 quid] quod <hi rend="italic">P</hi> aliquid <hi rend="italic">b</hi> 22 ergo ego <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            esse <hi rend="italic">om. T</hi> in eius colore esse <hi rend="italic">b</hi> 23 dolore <hi rend="italic">T</hi> 25 bona <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            alienari P 26 credamus <hi rend="italic">b</hi> 28 dicit esse <hi rend="italic">V</hi> cuius] quuius P </note>

<note type="footnote"> 15* </note><lb/>
             
<pb n="228"/>
            et ab omnipotente atque optimo deo eam uult esse penitus <lb/>
            alienam, cum id ipsum bonum, quod in illa inuenimus, cui <lb/>
            alii tribuendum sit nisi auctori bonorum omnium. non inueniamus? <lb/>
            sed malum erat, inquit, etiam illud latus. puta malum <lb/>
            esse: deterius esset certe, si non rectum, sed distortum esset. <lb n="5"/>
            quomodo est igitur summum malum, quo potest aliquid cogitari <lb/>
            deterius ? deinde necesse est aliquid boni sit. quo carendo <lb/>
            fit res quaecumque deterior; carendo autem rectitudine fieret <lb/>
            latus illud deterius: inest ergo illi boni aliquid, rectitudo. et <lb/>
            numquam mihi dices, unde inest, nisi ad eum te contuleris. <lb n="10"/>
            a quo siue magna siue parua, omnia tamen bona esse fateamur. <lb/>
            sed iam a lateris huius consideratione transeamus ad alia. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><p>Habitabant, inquit, in illa terra ignea corpora, <lb/>
            genera scilicet pestifera. cum dicit "habitabant," animata <lb/>
            utique atque uiuentia uult intellegi. sed ne de uerbo<lb n="15"/>
            calumniari uelle uideamur, adtendamus istos omnes habitatores <lb/>
            terrae illius, quemadmodum in quinque genera uiua distribuat. <lb/>
            hic infinitae, inquit, tenebrae ex eadem manantes natura <lb/>
            inaestimabiles cum propriis fetibus; ultra quas <lb/>
            erant aquae caenosae ac turbidae cum suis inhabitatoribus;<lb n="20"/>
            quarum interius uenti horribiles et uehementes <lb/>
            cum suo principe et genitoribus. rursum regio <lb/>
            ignea et corruptibilis cum suis ducibus et nationibus. <lb/>
            pari more introrsum gens caliginis ac fumi plena. <lb/>
            in qua morabatur inmanis princeps omnium et dux <lb n="25"/>
            habens circa se innumerabiles principes, quorum

<note type="footnote"> 1 ab <hi rend="italic">om. H</hi> obtimo <hi rend="italic">T</hi> paenitas <hi rend="italic">H</hi> 2 quum <hi rend="italic">P</hi> 3 tribuendum <lb/>
            (tr <hi rend="italic">tn ras.) H</hi> 4 puto <hi rend="italic">CVL</hi> 5 esset] gga <hi rend="italic">H</hi> sed istorum <hi rend="italic">Hl</hi> <lb/>
            6 igitur <hi rend="italic">est b</hi> igitur <hi rend="italic">om. V</hi> aliquid (d in <hi rend="italic">ras.) H</hi> cogitari deterius <lb/>
            deinde necesse est aliquid <hi rend="italic">(s. I. a m. 1 add.) H</hi> cogitare <hi rend="italic">V</hi> 10 non <lb/>
            qua <hi rend="italic">V</hi> dicis <hi rend="italic">HTVLb</hi> inest <hi rend="italic">(corr. ex</hi> mest) <hi rend="italic">H</hi> est <hi rend="italic">T</hi> 12 K <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            Capitultl <hi rend="italic">T</hi> iam] etiam <hi rend="italic">TMCSVLb</hi> a <hi rend="italic">om. VLST</hi> 13 habitant <hi rend="italic">HSL</hi> <lb/>
            inquid P 14 genere <hi rend="italic">b</hi> scilicet genera <hi rend="italic">V</hi> 16 calumpniari <hi rend="italic">VT</hi> <lb/>
            17 in <hi rend="italic">s. I. H</hi> 18 hinc <hi rend="italic">VL</hi> natura P1 19 inestimabiles <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            f«etibus (o <hi rend="italic">er.) H</hi> 20 cenosae <hi rend="italic">T</hi> turbide <hi rend="italic">T</hi> 25 et omnium <lb/>
            dux <hi rend="italic">S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="229"/>
            omnium ipse erat mens atque origo: haeque fuerunt <lb/>
            naturae quinque terrae pestiferae. animaduertimus quinque <lb/>
            naturas quasi partes unius naturae, quam uocat terram <lb/>
            pestiferam. hae sunt autem: tenebrae, aquae,. uenti, ignis. <lb/>
            fumus; quas quinque naturas sic ordinat, ut exteriores ceteris <lb n="5"/>
            sint tenebrae, a quibus numerare incipit. intra tenebras aquas <lb/>
            constituit; intra aquas uentos; intra uentos ignem; intra <lb/>
            ignem fumum. et habebant istae quinque naturae sua quaeque <lb/>
            genera inhabitatorum suorum, quae nihilominus quinque sunt. <lb/>
            quaero namque, utrum unum genus habitantium fuerit in <lb n="10"/>
            omnibus quinque naturis, an diuersa genera, sicut naturae <lb/>
            ipsae diuersae sunt. diuersa fuisse respondent et de aliis <lb/>
            libris ita docent, quod tenebrae serpentes habuerunt; aquae <lb/>
            natantes, sicut sunt pisces; uenti uolantes, sicut sunt aues; <lb/>
            ignis quadrupedes, sicuti sunt equi, leones et cetera huiusmodi; <lb n="15"/>
            fumus bipedes, sicuti sunt homines. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quis igitur ista ordinauit? quis distribuit atque distinxit? <lb/>
            quis numerum, qualitatem, formas, uitam dedit ? haec <lb/>
            enim omnia per se ipsa bona sunt nec inuenitur, unde cuique <lb/>
            naturae nisi ab omnium bonorum deo auctore tribuantur. non <lb n="20"/>
            enim sicut chaos describere, uel quo modo insinuare etiam <lb/>
            poetae solent informem quandam materiem sine specie, sine <lb/>
            qualitate, sine mensuris, sine numero et pondere, sine ordine <lb/>
            ac distinctione confusum nescio quid atque omnino expers <lb/>
            omni qualitate, — unde illud quidam doctores graeci <sic>iiroiov</sic> <lb n="25"/>
            uocant — non ergo sic isti hanc quam uocant terram

<note rend="script" type="footnote">1 mens <hi rend="italic">om. P</hi> atque] et <hi rend="italic">HCSb</hi> origo (ri 8. <hi rend="italic">I. m. 2) H</hi> haecque <hi rend="italic">H <lb/>
            hecque 6 heque T</hi> 3 uocantft 4 aquae] atqueH <hi rend="italic">8 iste T</hi> 9 mhil*ominus <lb/>
            (h <hi rend="italic">er.) H</hi> 10 quero <hi rend="italic">T</hi> namque <hi rend="italic">om. S</hi> genus unum <hi rend="italic">b</hi> 13 dicent <hi rend="italic">HT</hi> <lb/>
            tenebras habitauerunt <hi rend="italic">b</hi> habuerint <hi rend="italic">HTVCS</hi> aquae] aeque <hi rend="italic">T</hi> aquas <lb/>
            sicut natantes b 14 uentos sicut <hi rend="italic">b</hi> 15 ignes <hi rend="italic">HTVCSb</hi> 16 fumum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            m <lb/>
            18 qualitate (m <hi rend="italic">add. m. f) P</hi> qualitates <hi rend="italic">HTVCSb</hi> 19 ipsQ <hi rend="italic">T 20 K H <lb/>
            21 cahos S</hi> describeremusa <hi rend="italic">uel om. b</hi> quoquo HYb <hi rend="italic">etiã insinuare b</hi> <lb/>
            22 quadamP materiam SVC 23 mensurab <hi rend="italic">sine an £ enumero om.HTCS</hi> <lb/>
            25 omnis qualitatis <hi rend="italic">T</hi> greci <hi rend="italic">P</hi> grecia Hl grece <hi rend="italic">T</hi> u\'bi gra R firtoiov] <lb/>
            apaeon <hi rend="italic">P</hi> poeeton <hi rend="italic">H</hi> pote6n <hi rend="italic">T</hi> poeton <hi rend="italic">SVRb</hi> peton <hi rend="italic">L</hi> epoton Cl <lb/>
            26 uocantur <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="230"/>
            tenebrarum insinuare conantur, sed omnino aliter longeque diuerse <lb/>
            atque contrarie latus lateri adiungunt atque conliniant: naturas <lb/>
            quinque numerant, distingunt, ordinant, qualitatibus propriis <lb/>
            enuntiant nec eas desertas infecundasque esse permittunt, sed <lb/>
            suis inhabitatoribus conplent eisque ipsis formas congruas et<lb n="5"/>
            suis habitationibus adcommodatas adtribuunt et quod antecellit <lb/>
            omnibus, uitam. haec tanta bona enumerare et ab auctore <lb/>
            omnium bonorum deo aliena esse dicere, hoc est nec in rebus <lb/>
            agnoscere tantum ordinis bonum nec in se tantum erroris <lb/>
            malum. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed ista, inquit, genera quinque illas naturas <lb/>
            inhabitantia saeua erant atque pestifera. quasi ego in <lb/>
            eis saeuitiam pestemque laudauerim. ecce, ego tecum uitupero, <lb/>
            quae in illis mala esse criminaris, lauda tu mecum, quae in <lb/>
            illis bona ipse commemoras: ita uidebis bona malis permixta<lb n="15"/>
            te uelle constituere pro summo et extremo malo. uitupero <lb/>
            ibi tecum pestem, lauda ibi mecum salutem; non enim genera <lb/>
            illa uel gigni uel nutriri uel inhabitare illam terram sine <lb/>
            aliqua salute potuissent. uitupero ibi tecum tenebras, lauda <lb/>
            ibi mecum fecunditatem; tenebras enim dicis „inaestimabiles.<lb n="20"/>
            et addis tamen "cum propriis fetibus," quamquam <lb/>
            tenebrae non sunt corporeae totumque hoc nomen lucis absentia <lb/>
            est, sicut nuditas carere uestitu et inanitas uacare corporis <lb/>
            plenitudine; ac propterea tenebrae nihil gignere potuerunt, <lb/>
            quamuis terra potuerit tenebrosa, id est carens luce <lb n="25"/>
            aliquid gignere. sed interim hoc omittamus. fetus tamen ubi

<note rend="script" type="footnote">1 diuersae P 2 contrariae <hi rend="italic">PT</hi> èliniant <hi rend="italic">H</hi> collinifh: b 3 distingunt <lb/>
            (sting <hi rend="italic">in ras.) H</hi> distinguunt <hi rend="italic">TVCSb</hi> 4 ac infecundas <hi rend="italic">VSCLb</hi> <lb/>
            et infecundas <hi rend="italic">TR</hi> 5 eisdeque <hi rend="italic">b</hi> 6 inhabitatioibus <hi rend="italic">b</hi> adcomodas <hi rend="italic">HTRb</hi> <lb/>
            7 uita P hec <hi rend="italic">T</hi> bonae numerare Hl 8 bonorum omnium <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            d <lb/>
            in <hi rend="italic">om. b</hi> 12 inhabitantiassaeuerant H* <hi rend="italic">ante</hi> saeua <hi rend="italic">add. m. <lb/>
            saec</hi>. Vn. <hi rend="italic">8. l</hi>. quae P 13 seuitiam <hi rend="italic">T</hi> . 15 ipse] esse <hi rend="italic">L, om. V</hi> <lb/>
            permixta,te uelle <hi rend="italic">H</hi> 18 terram illam <hi rend="italic">b</hi> 19 salute aliqua <hi rend="italic">HSVBb</hi> <lb/>
            20 fgcunditatem <hi rend="italic">T</hi> inestimabilea <hi rend="italic">T</hi> 21 fftibua <hi rend="italic">T</hi> 22 corpora <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            23 carere t uacare <hi rend="italic">V</hi> 26 fetus] ffdus <hi rend="italic">T</hi> foedus <hi rend="italic">VL</hi> fedus <hi rend="italic">b (in mg</hi>. <lb/>
            al. fetus) tamen—est <hi rend="italic">om. TYL</hi> </note><lb/>
             
<pb n="231"/>
            exoriuntur, et temperamentum est aptum saluti et quaedam <lb/>
            concordia numerosa ordinat atque in unitatem coaedificat <lb/>
            membra nascentium sibimet inuicem moderationis pace congruentia. <lb/>
            quae omnia quis non intellegat maiore laude quam <lb/>
            tenebras uituperatione dignanda? uitupero ibi tecum caenum <lb n="5"/>
            turbidum aquarum, lauda ibi mecum et ipsam speciem qualitatemque <lb/>
            aquarum et inhabitatorum natantium membra congruentia, <lb/>
            uitam corpus continentem et regentem et omne <lb/>
            temperamentum sui generis ualetudini adcommodatum. quantumuis <lb/>
            enim aquas caenosas turbidasque reprehendas, eo tamen, <lb n="10"/>
            quod tales aquas dicis, ut animantia sua possent et gignere <lb/>
            et continere, speciem illis qualiscumque corporis et partium <lb/>
            similitudinem, qua in unam formantur pacanturque qualitatem, <lb/>
            auferre non potes, quia si abstuleris, nullum erit corpus: <lb/>
            quae omnia, si es homo, sentis esse laudanda. et quantumuis <lb n="15"/>
            illorum inhabitatorum saeuitiam et inter se impetus dilacerationis <lb/>
            et uastationis exaggeres, non eis tamen adimis numerosos <lb/>
            formarum terminos, quibus sibi singula eorum corpora membrorum <lb/>
            parilitate pacata sunt, et temperamentum salutis, et <lb/>
            moderamen animae partes sui corporis in unitatem amicitiae <lb n="20"/>
            concordiaeque redigentis: quae si humano sensu intueris, <lb/>
            uides plus esse laudanda quam illa uituperanda, quae displicent. <lb/>
            uitupero ibi tecum horrorem uentorum, lauda ibi mecum <lb/>
            eorundem uentorum spirabilem nutricemque naturam et speciem <lb/>
            corporis conuenientia partium continuati atque diffusi : quibus <lb n="25"/>
            rebus omnibus illos inhabitatores suos poterant et gignere et <lb/>
            \' alere et salubriter continere eorumque inhabitatorum, cum <lb/>
            cetera, quae in omnibus animantibus superiore ratione laudata

<note type="footnote">1 q :*di\\ <hi rend="italic">H</hi> quedam <hi rend="italic">T</hi> 2 coedificat <hi rend="italic">T</hi> 3 sibi <hi rend="italic">b</hi> 4 maiori <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            5 dignanda] donanda <hi rend="italic">T</hi> 9 ualitudini <hi rend="italic">Vb</hi> 10 cenosas P reprae- <lb/>
            <hi rend="italic">hendas PT</hi> 11 quod] qui P <hi rend="italic">et ante gignere om. V 12 illius HVCSRb</hi> <lb/>
            13 pacantur <hi rend="italic">TVL</hi> 15 omo Tl 16 se <hi rend="italic">om. RSCVb</hi> dilacerationes <lb/>
            <hi rend="italic">TVCb</hi> 17 uastationes <hi rend="italic">TVCb</hi> 20 animae] formae <hi rend="italic">HTVCSLRb</hi> <lb/>
            21 redientia <hi rend="italic">H</hi> 22 illa om. <hi rend="italic">b</hi> 24 eorlldem <hi rend="italic">T</hi> 25 congruentia <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            26 et alere] et alere (e <hi rend="italic">uoc</hi>. et <hi rend="italic">s. l. a m. 1) H</hi> 27 horumque <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            28 superiori b </note><lb/>
             
<pb n="232"/>
            sunt, tum proprie inpigros et faciles unde uelint et quo uelint <lb/>
            transitus et alarum in uolatu concordem nisum et non inparem <lb/>
            motum. uitupero ibi tecum corruptionem ignis, lauda <lb/>
            ibi mecum genitabilem ignem et uigentem oportunamque eius <lb/>
            temperationem nascentibus, et ut coalescerent et ut suis numeris<lb n="5"/>
            liniamentisque perficerentur et ut uiuere atque habitare <lb/>
            ibi possent: quae omnia non solum in ignis habitatione, sed <lb/>
            in ipsis quoque habitantibus miranda et laudanda esse cognoscis. <lb/>
            uitupero ibi tecum obscuritatem fumi et inmanitatem principis, <lb/>
            qui in eo, sicut dicis, morabatur, lauda ibi mecum, quod uel<lb n="10"/>
            in ipso fumo nullam partem inuenis dissimilem ceteris, ex <lb/>
            quo in genere suo partium inter se suarum congruentiam <lb/>
            modumque custodit. ut quadam unitate sit quod est: quae <lb/>
            nemo sobrie considerat et non mirabiliter laudat. quid? quod <lb/>
            etiam fumo addis uim potentiamque generandi, quando eidem<lb n="15"/>
            quoque inhabitatores principes tribuis, ut quod hic numquam <lb/>
            uidimus, ibi fumus fecundus sit et salubrem suis habitatoribus <lb/>
            praebeat mansionem. 
</p></div></div></body></text></TEI>