Quid expectamus amplius? tenemus enim, quod iuxta latus erat. quomodo libet iam fingite figuras et qualialibet liniamenta describite, moles certe illa inmensa terrae tenebrarum aut recto latere adiungebatur terrae lucis aut curuo aut tortuoso. sed si tortuoso, et illa sancta terra tortuosum habet latus; nam si ipsa rectum habet latus et tortuoso huius latere tangitur, interpatent cauernae quaedam profundae per infinitum inanes nec iam supra terram tantum tenebrarum inanitas erat, sicut audire solebamus. quod si ita est, quanto melius erat, ut se aliquanto longius terra luminis remoueret atque illa inanitas tanta interesset, ne omnino posset a tenebrarum terra ulla ex parte contingi! immo etiam tantum spatium pateret inanis profunditatis, ut si qua gentis illius oreretur inprobitas, etiamsi temere transilire in illam uellent principes tenebrarum — quoniam nec uolare posunt corpora, \' nisi aere corporeo subportentur —, per illud inane praecipitati et, quia infinitum deorsum uersus esset, ad nullum aliquando fundum peruenientes, etiamsi semper possent uiuere, numquam tamen, dum deorsum semper feruntur, possent nocere. si autem curuo latere adiungebatur, terra quoque lucis curuo eam sinu deformiter recipiebat. aut si introrsus ista quasi specie theatri curua erat, curuam terrae luminis partem tali sinu receptam non minus deformi copulatione amplectebatur. aut si ista curuum habebat latus et illa rectum, non ex toto eam latere adtingebat. et utique melius erat, sicut supra dixi, ut nulla ex parte contingeret tantumque inane interesset, ut et iusto interuallo utramque terram 2 libet] habeat b 3 inmensae HTVCSb inmensa post tenebrarum n T terrae om. T 6 rectum habeat b 7 profunde T 8 iam om. TVLb 10 longius (i ex e corr. m. 1) H 11 nec T 13 inanes Hl 14 oreretur Hl oriretur HiL in illam transilire b 16 corporea H praecipitatet (corr. m. 1) P praecipitati (ti in ras.) H pcipitatę b 17 uersum b 19 numquam] ndqd1 VL 21 aut siJ).ţ prorsus ita H1 aut si tum tortuosus ista S intorsus V 22 curua (u sup. exp . e scr. m. 1) H 23 sinu tali CV deformi om. T copulatione] copulatione P1; man. paulo rec . o in u corr . p in r, I er . 27 et om. P XXV. Aug. aect. 6. 15 seiungeret et temerarios inprobos per infinitum praecipites nihil nocere permitteret. quodsi recto latere latus rectum adtingebat, non uideo quidem aliqua uel receptacula uel hiatus, sed plane uideo tantam pacem tantamque secum terrae utriusque concordiam, ut maior coniunctio esse non possit. quid enim speciosius, quid conuenientius quam rectum recto ita copulari, ut nulla ex parte sinus aliquis uel flexus disrumpat aut dirimat naturalem ac stabilem per infinitum spatium loci et ab infinita aeternitate iuncturam ? quae recta latera utriusque terrae, etiamsi interposito inani separarentur, non solum per se ipsa pulchra essent, quia tam recta essent, sed interiecto quoque interuallo ita sibi congruerent, ut hinc atque illinc pariles rectitudines etiamsi nulla coniunctione, ipsa tamen similitudine in unam pulchritudinem conuenirent. cum autem accedit ista coniunctio, quid concordius et pacatius hac utraque terra, quid uero etiam ipsa copulatione duorum rectorum laterum pulchrius dici aut cogitari possit, non inuenio. Quid faciam cum errore peruersis et consuetudine inplicatis miserrimis animis? non enim sciunt isti homines. quid loquantur, cum haec loquuntur; non enim adtendunt. rogo, nemo uos urget, nemo in certamen premit, nemo praeteritis insultat erroribus, nisi qui diuinam misericordiam expertus non est. ut careret erroribus, tantum id agamus, ut aliquando finiantur. intuemini paululum sine animositate et amaritudine — omnes homines sumus, non nos, sed errores et falsitates oderimus — quaeso, intuemini paululum. deus misericordiarum, adiuua intuentes et uerum quaerentibus interius lumen accende. quid enim intellegimus, si non 3 aliquid T 6 quidve (v s. 1. a m. 2) H 7 simus C aliquis] aliqui H, om. TRSCVLb dirumpat Yb dirrumpat P 9 utrivsque (v s. Z. a m . 2) H 10 post separarentur add, m. rec. s. 1 . loco in P 12 illinc] inde HTVSCLb 13 etiamsi nulla] etiam sine ulla PTCSVLb 14 in unam pulchritudinem om. THSCVLb quum P 15 et] ac HTCSb 17 possit. Non inuenio CSVL 18 errore tanto b 19 in animis miserrimis V 20 locuntur HT 21 nemo enl b praemit PT 22 erroribus] hominib\' T\' 25 nos H1 uos Hab 26 odimus b 28 si non intellegimus (s. I . m. 1) H om. P intellegimus rectum melius esse quam prauum? quaero ergo a uobis, si placide modesteque accipitis, rectum latus terrae tenebrarum, quod recto lateri terrae lucis adiungitur, si quispiam deprauaret, nullamne illi pulchritudinem adimeret. necesse est fateamini, si latrare nolitis, non solum ei, si deprauetur, pulchritudinem auferri, sed eam etiam pulchritudinem, quam cum recto latere terrae luminis potuit habere communem. hanc ergo auferens et de recto prauum faciens, ut discordaret, quod concordabat, et abhorreret, quod congruebat, numquid aliquam inde auferret substantiam? sic ergo discite non substantiam malum esse, sed sicut in corpore conmutatione formae in deterius amitti speciem uel potius minui et foedum dici, quod pulchrum antea dicebatur, et displicere corpus, quod ante placuerat: sic in animo rectae uoluntatis decus, quo pie iusteque uiuitur, conmutata in deterius uoluntate deprauari; quo peccato effici animam miseram, quae honestate rectae uoluntatis beatitatem obtinebat, nulla addita detractaue substantia. Deinde etiam illud cogitate, quia etsi concedamus aliis causis latus terrae tenebrarum malum esse, quod obscurum, quod tenebrosum uel si quid aliud dici potest, non tamen in eo, quod rectum est, malum est. sicut ergo concedo esse in eius colore aliquid mali, sic necesse est et uos concedatis esse in eius rectitudine aliquid boni. nefas est itaque hoc quantumcumque boni est alienare ab artifice deo, a quo esse omne bonum, quod in quacumque natura est, nisi credimus, perniciosissime erramus. quomodo ergo ille et summum malum esse dicit hanc terram, in cuius lateris rectitudine inuenio, quantum ad corpus adtinet, non paruae pulchritudinis bonum, 1 paruum V 2 modestaque T 3 latere T 4 adimereT Jx 6 ei] et Tb 6 pulcritudinem H etift eam V 9 numquid] nonquidTF nunquid b 10 diacite] malum discite (malum m. 2 add.) Y 11 cõmutationê b forme T 12 fędum T 14 recte H 15 iustaeque P 16 recte T 21 quid] quod P aliquid b 22 ergo ego T esse om. T in eius colore esse b 23 dolore T 25 bona b alienari P 26 credamus b 28 dicit esse V cuius] quuius P 15* et ab omnipotente atque optimo deo eam uult esse penitus alienam, cum id ipsum bonum, quod in illa inuenimus, cui alii tribuendum sit nisi auctori bonorum omnium. non inueniamus? sed malum erat, inquit, etiam illud latus. puta malum esse: deterius esset certe, si non rectum, sed distortum esset. quomodo est igitur summum malum, quo potest aliquid cogitari deterius ? deinde necesse est aliquid boni sit. quo carendo fit res quaecumque deterior; carendo autem rectitudine fieret latus illud deterius: inest ergo illi boni aliquid, rectitudo. et numquam mihi dices, unde inest, nisi ad eum te contuleris. a quo siue magna siue parua, omnia tamen bona esse fateamur. sed iam a lateris huius consideratione transeamus ad alia. Habitabant, inquit, in illa terra ignea corpora, genera scilicet pestifera. cum dicit "habitabant," animata utique atque uiuentia uult intellegi. sed ne de uerbo calumniari uelle uideamur, adtendamus istos omnes habitatores terrae illius, quemadmodum in quinque genera uiua distribuat. hic infinitae, inquit, tenebrae ex eadem manantes natura inaestimabiles cum propriis fetibus; ultra quas erant aquae caenosae ac turbidae cum suis inhabitatoribus; quarum interius uenti horribiles et uehementes cum suo principe et genitoribus. rursum regio ignea et corruptibilis cum suis ducibus et nationibus. pari more introrsum gens caliginis ac fumi plena. in qua morabatur inmanis princeps omnium et dux habens circa se innumerabiles principes, quorum 1 ab om. H obtimo T paenitas H 2 quum P 3 tribuendum (tr tn ras.) H 4 puto CVL 5 esset] gga H sed istorum Hl 6 igitur est b igitur om. V aliquid (d in ras.) H cogitari deterius deinde necesse est aliquid (s. I. a m. 1 add.) H cogitare V 10 non qua V dicis HTVLb inest (corr. ex mest) H est T 12 K H Capitultl T iam] etiam TMCSVLb a om. VLST 13 habitant HSL inquid P 14 genere b scilicet genera V 16 calumpniari VT 17 in s. I. H 18 hinc VL natura P1 19 inestimabiles T f«etibus (o er.) H 20 cenosae T turbide T 25 et omnium dux S omnium ipse erat mens atque origo: haeque fuerunt naturae quinque terrae pestiferae. animaduertimus quinque naturas quasi partes unius naturae, quam uocat terram pestiferam. hae sunt autem: tenebrae, aquae,. uenti, ignis. fumus; quas quinque naturas sic ordinat, ut exteriores ceteris sint tenebrae, a quibus numerare incipit. intra tenebras aquas constituit; intra aquas uentos; intra uentos ignem; intra ignem fumum. et habebant istae quinque naturae sua quaeque genera inhabitatorum suorum, quae nihilominus quinque sunt. quaero namque, utrum unum genus habitantium fuerit in omnibus quinque naturis, an diuersa genera, sicut naturae ipsae diuersae sunt. diuersa fuisse respondent et de aliis libris ita docent, quod tenebrae serpentes habuerunt; aquae natantes, sicut sunt pisces; uenti uolantes, sicut sunt aues; ignis quadrupedes, sicuti sunt equi, leones et cetera huiusmodi; fumus bipedes, sicuti sunt homines. Quis igitur ista ordinauit? quis distribuit atque distinxit? quis numerum, qualitatem, formas, uitam dedit ? haec enim omnia per se ipsa bona sunt nec inuenitur, unde cuique naturae nisi ab omnium bonorum deo auctore tribuantur. non enim sicut chaos describere, uel quo modo insinuare etiam poetae solent informem quandam materiem sine specie, sine qualitate, sine mensuris, sine numero et pondere, sine ordine ac distinctione confusum nescio quid atque omnino expers omni qualitate, — unde illud quidam doctores graeci iiroiov uocant — non ergo sic isti hanc quam uocant terram 1 mens om. P atque] et HCSb origo (ri 8. I. m. 2) H haecque H hecque 6 heque T 3 uocantft 4 aquae] atqueH 8 iste T 9 mhil*ominus (h er.) H 10 quero T namque om. S genus unum b 13 dicent HT tenebras habitauerunt b habuerint HTVCS aquae] aeque T aquas sicut natantes b 14 uentos sicut b 15 ignes HTVCSb 16 fumum b m 18 qualitate (m add. m. f) P qualitates HTVCSb 19 ipsQ T 20 K H 21 cahos S describeremusa uel om. b quoquo HYb etiã insinuare b 22 quadamP materiam SVC 23 mensurab sine an £ enumero om.HTCS 25 omnis qualitatis T greci P grecia Hl grece T u\'bi gra R firtoiov] apaeon P poeeton H pote6n T poeton SVRb peton L epoton Cl 26 uocantur T tenebrarum insinuare conantur, sed omnino aliter longeque diuerse atque contrarie latus lateri adiungunt atque conliniant: naturas quinque numerant, distingunt, ordinant, qualitatibus propriis enuntiant nec eas desertas infecundasque esse permittunt, sed suis inhabitatoribus conplent eisque ipsis formas congruas et suis habitationibus adcommodatas adtribuunt et quod antecellit omnibus, uitam. haec tanta bona enumerare et ab auctore omnium bonorum deo aliena esse dicere, hoc est nec in rebus agnoscere tantum ordinis bonum nec in se tantum erroris malum. Sed ista, inquit, genera quinque illas naturas inhabitantia saeua erant atque pestifera. quasi ego in eis saeuitiam pestemque laudauerim. ecce, ego tecum uitupero, quae in illis mala esse criminaris, lauda tu mecum, quae in illis bona ipse commemoras: ita uidebis bona malis permixta te uelle constituere pro summo et extremo malo. uitupero ibi tecum pestem, lauda ibi mecum salutem; non enim genera illa uel gigni uel nutriri uel inhabitare illam terram sine aliqua salute potuissent. uitupero ibi tecum tenebras, lauda ibi mecum fecunditatem; tenebras enim dicis „inaestimabiles. et addis tamen "cum propriis fetibus," quamquam tenebrae non sunt corporeae totumque hoc nomen lucis absentia est, sicut nuditas carere uestitu et inanitas uacare corporis plenitudine; ac propterea tenebrae nihil gignere potuerunt, quamuis terra potuerit tenebrosa, id est carens luce aliquid gignere. sed interim hoc omittamus. fetus tamen ubi 1 diuersae P 2 contrariae PT èliniant H collinifh: b 3 distingunt (sting in ras.) H distinguunt TVCSb 4 ac infecundas VSCLb et infecundas TR 5 eisdeque b 6 inhabitatioibus b adcomodas HTRb 7 uita P hec T bonae numerare Hl 8 bonorum omnium T d in om. b 12 inhabitantiassaeuerant H* ante saeua add. m. saec . Vn. 8. l . quae P 13 seuitiam T . 15 ipse] esse L, om. V permixta,te uelle H 18 terram illam b 19 salute aliqua HSVBb 20 fgcunditatem T inestimabilea T 21 fftibua T 22 corpora T 23 carere t uacare V 26 fetus] ffdus T foedus VL fedus b (in mg . al. fetus) tamen—est om. TYL exoriuntur, et temperamentum est aptum saluti et quaedam concordia numerosa ordinat atque in unitatem coaedificat membra nascentium sibimet inuicem moderationis pace congruentia. quae omnia quis non intellegat maiore laude quam tenebras uituperatione dignanda? uitupero ibi tecum caenum turbidum aquarum, lauda ibi mecum et ipsam speciem qualitatemque aquarum et inhabitatorum natantium membra congruentia, uitam corpus continentem et regentem et omne temperamentum sui generis ualetudini adcommodatum. quantumuis enim aquas caenosas turbidasque reprehendas, eo tamen, quod tales aquas dicis, ut animantia sua possent et gignere et continere, speciem illis qualiscumque corporis et partium similitudinem, qua in unam formantur pacanturque qualitatem, auferre non potes, quia si abstuleris, nullum erit corpus: quae omnia, si es homo, sentis esse laudanda. et quantumuis illorum inhabitatorum saeuitiam et inter se impetus dilacerationis et uastationis exaggeres, non eis tamen adimis numerosos formarum terminos, quibus sibi singula eorum corpora membrorum parilitate pacata sunt, et temperamentum salutis, et moderamen animae partes sui corporis in unitatem amicitiae concordiaeque redigentis: quae si humano sensu intueris, uides plus esse laudanda quam illa uituperanda, quae displicent. uitupero ibi tecum horrorem uentorum, lauda ibi mecum eorundem uentorum spirabilem nutricemque naturam et speciem corporis conuenientia partium continuati atque diffusi : quibus rebus omnibus illos inhabitatores suos poterant et gignere et \' alere et salubriter continere eorumque inhabitatorum, cum cetera, quae in omnibus animantibus superiore ratione laudata 1 q :*di\\ H quedam T 2 coedificat T 3 sibi b 4 maiori b 5 dignanda] donanda T 9 ualitudini Vb 10 cenosas P reprae- hendas PT 11 quod] qui P et ante gignere om. V 12 illius HVCSRb 13 pacantur TVL 15 omo Tl 16 se om. RSCVb dilacerationes TVCb 17 uastationes TVCb 20 animae] formae HTVCSLRb 21 redientia H 22 illa om. b 24 eorlldem T 25 congruentia b 26 et alere] et alere (e uoc . et s. l. a m. 1) H 27 horumque T 28 superiori b sunt, tum proprie inpigros et faciles unde uelint et quo uelint transitus et alarum in uolatu concordem nisum et non inparem motum. uitupero ibi tecum corruptionem ignis, lauda ibi mecum genitabilem ignem et uigentem oportunamque eius temperationem nascentibus, et ut coalescerent et ut suis numeris liniamentisque perficerentur et ut uiuere atque habitare ibi possent: quae omnia non solum in ignis habitatione, sed in ipsis quoque habitantibus miranda et laudanda esse cognoscis. uitupero ibi tecum obscuritatem fumi et inmanitatem principis, qui in eo, sicut dicis, morabatur, lauda ibi mecum, quod uel in ipso fumo nullam partem inuenis dissimilem ceteris, ex quo in genere suo partium inter se suarum congruentiam modumque custodit. ut quadam unitate sit quod est: quae nemo sobrie considerat et non mirabiliter laudat. quid? quod etiam fumo addis uim potentiamque generandi, quando eidem quoque inhabitatores principes tribuis, ut quod hic numquam uidimus, ibi fumus fecundus sit et salubrem suis habitatoribus praebeat mansionem.