<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quare si uobis iam persuadetur posse aliquid boni <lb/>
            omnipotentem deum de nihilo facere, uenite in catholicam et <lb/>
            discite omnes naturas, quas fecit et condidit deus, excellentiae <lb/>
            gradibus ordinatas a summis usque ad infimas, omnes bonas, <lb n="15"/>
            sed alias aliis esse potiores, easque factas esse de nihilo, <lb/>
            cum deus artifex per sapientiam suam potentialiter, ut ita <lb/>
            dicam, operaretur, ut posset esse, quod non erat, et in quantum <lb/>
            esset, bonum esset; in quantum autem deficeret, se non <lb/>
            de deo genitum, sed ab ipso de nihilo factum ostenderet. <lb n="20"/>
            quid enim uos teneat, si consideretis, non inuenitis, cum <lb/>
            terram luminis, quam describitis, neque hoc esse, quod deus <lb/>
            est, possitis dicere, ne in ipsam dei naturam foeditas quadrae <lb/>
            illius inartetur; neque de illo genitam, ne nihilominus hoc, <lb/>
            quod deus est, cogatur intellegi et ad eandem deformitatem <lb n="25"/>
            redeat; nec alienam ab illo, ne in alieno regna eum posuisse <lb/>
            et non duas, sed tres naturas dicere urgeamini; neque ab <lb/>
            eodem de aliena factam substantia, ne aut bonum aliud fuerit <lb/>
            . praeter deum, aut malum praeter gentem tenebrarum. remanet

<note type="footnote"> 1 ille om. <hi rend="italic">b</hi> 2 deus <hi rend="italic">om. T</hi> 8 quam genuisge <hi rend="italic">b</hi> 6 illa gens <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            gens] mens <hi rend="italic">R</hi> 7 sola. natura. (m er.) <hi rend="italic">H</hi> aasumserat P 9 regna <lb/>
            ana <hi rend="italic">B TVLOSb</hi> 10 substancia <hi rend="italic">T</hi> 11 nichilo <hi rend="italic">(ch$emper) T</hi> <lb/>
            13 catholica P 14 fecit deus et condidit <hi rend="italic">b</hi> 16 alias] alia <hi rend="italic">T</hi> 17 quum P <lb/>
            18 rosset Hl \'aO ipso] eo <hi rend="italic">V</hi> 21 tenet <hi rend="italic">VL</hi> inuenietiB <hi rend="italic">b</hi> quum P <lb/>
            23 in <hi rend="italic">om. PTVSRb</hi> ipsa tei naturf <hi rend="italic">SV</hi> foeditate P fedi- <lb/>
            <hi rend="italic">tas CTBSV 26 redeatis P regnaHl regnQ T</hi> 28 factaPflt aliutP </note><lb/>
             
<pb n="224"/>
            igitur uobis, ut de nihilo terram luminis deum fecisse fateamini, <lb/>
            et non uultis credere. quodsi magnum aliquod bonum, <lb/>
            quod tamen illo ipso esset inferius, deus ex nihilo facere <lb/>
            potuit. potuit etiam, quia bonus est et nulli bono inuidet, <lb/>
            facere alterum bonum, quod illo priore esset inferius; potuit<lb n="5"/>
            et tertium, cui secundum praeponeretur, et deinde usque ad <lb/>
            infimum bonum naturarum factarum ordinem ducere, donec <lb/>
            uniuersitas earum non numero indefinito incerta difflueret. <lb/>
            sed certo terminata consisteret. aut si nec de nihilo istam <lb/>
            luminis terram deum fecisse uultis fateri, non erit exitus. <lb n="10"/>
            quo tantas turpitudines et tam sacrilegas opiniones euadatis. 
</p><p>Aut uidete certe, quoniam liberum est carnali cogitationi <lb/>
            phantasmata qualia libuerit opinari, ne forte possitis aliam <lb/>
            quamcumque formam huic coniunctioni duarum terrarum inuenire. <lb/>
            ne tam detestabilis et auersanda rerum facies animo<lb n="15"/>
            occurrat, terram scilicet dei, siue Sit eiusdem naturae, qua <lb/>
            deus est, siue diuersae, in qua tamen dei regna fundata sint, <lb/>
            ita ingenti mole per inmensum iacere, ut per infinitum porrectis <lb/>
            et apertis membris iaceat. quibus foedissime atque <lb/>
            turpissime ab inferiore parte recipiat etiam ipsum inmensae<lb n="20"/>
            magnitudinis inartatum illum cuneum terrae tenebrarum. sed quicquid <lb/>
            aliud inueneritis figurae. quo duae istae terrae sibi <lb/>
            coniungantur, delere profecto Manichaei litteras non potestis: <lb/>
            non dico alias, quibus expressius ista descripsit — fortassis <lb/>
            enim quia paucioribus notae sunt. minus periculi habere uideantur <lb n="25"/>
            istas ipsas, de quibus nunc agitur, epistulae fundamenti, <lb/>
            quae fere omnibus, qui apud uos inluminati uocantur, <lb/>
            solet esse notissima. hic quippe ita scribitur: iuxta unam uero <lb/>
            partem ac latus illius inlustris ac sanctae terrae erat <lb/>
            tenebrarum terra profunda et inmensa magnitudine.

<note type="footnote"> .1 igitur] ergo <hi rend="italic">V</hi> 2 et] aut si T aliquodj aliquid P <hi rend="italic">aliud S</hi> <lb/>
            alipuod magnum <hi rend="italic">HTVSCb</hi> 6 tercium <hi rend="italic">T</hi> 8 deflueret <hi rend="italic">b</hi> 9 aut] et <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            9 ni*hilo (c <hi rend="italic">er.) H</hi> 12 camali-libuerit <hi rend="italic">om. T</hi> 14 formam quamcllque <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 16 qua] cuius <hi rend="italic">SeVLT</hi> 17 diuerse <hi rend="italic">T</hi> 19 fedissirrio <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            2U inferiori <hi rend="italic">b</hi> l3 coiungautur <hi rend="italic">b</hi> 24 expressius] apertius V describit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            describsit <hi rend="italic">P</hi> 2b note <hi rend="italic">T</hi> 28 unam <hi rend="italic">om. T</hi> 30 terrern <hi rend="italic">H</hi>\' </note><lb n="30"/>
            
<pb n="225"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>