<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Deinde uolo mihi dicatur, quoniam lego deum patrem <lb/>
            et supra lucidam beatamque terram fundata regna eius, utrum

<note type="footnote"> 1 imaginationes <hi rend="italic">H</hi> relinquerint <hi rend="italic">H</hi> relinquerent 1\' poterint <hi rend="italic">h</hi> <lb/>
            $praecelsum] pcipuum <hi rend="italic">b</hi> auctoris (u <hi rend="italic">8. I.) T</hi> 3 eum dicqnt <hi rend="italic">Hb</hi> <lb/>
            figuratae <hi rend="italic">P</hi> 4 de diuinis mysteriis <hi rend="italic">b</hi> misteria <hi rend="italic">H</hi> 5 illum <hi rend="italic">b</hi> 6 esse <lb/>
            missurO J uenturfl <hi rend="italic">V</hi> 7 allegorias et tigaras <hi rend="italic">b</hi> quae talia] qlia <hi rend="italic">VL</hi> <lb/>
            8 enodatae <hi rend="italic">H</hi> manifestaeque <hi rend="italic">P</hi> manifestaeq\'** <hi rend="italic">H</hi> 9 interpretationes <lb/>
            ad quas <hi rend="italic">b</hi> interpraetationes <hi rend="italic">P</hi> 14 fulturas ] fissuras <hi rend="italic">b</hi> 15 dei <lb/>
            natura <hi rend="italic">V</hi> 6 sicuti <hi rend="italic">HTVb</hi> 18 imaginibus <hi rend="italic">T</hi> 19 fixa <hi rend="italic">VLT</hi> <lb/>
            23 non inueniens] non inuenirem <hi rend="italic">H</hi> ctl ft inuenirein <hi rend="italic">T</hi> 24 hyatum <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            25 potuit <hi rend="italic">b</hi> 26 K <hi rend="italic">H</hi> qfi b </note><lb/>
             
<pb n="222"/>
            unius et eiusdem substantiae atque naturae sint et pater et <lb/>
            regna eius et terra. quod si ita est, iam non quasi aliam <lb/>
            naturam, quod quasi corpus sit dei, cuneus ille gentis tenebrarum <lb/>
            diffindit et penetrat — quod quidem ipsum esset ineffabili <lb/>
            deformitate turpissimum — sed ipsam omnino naturam<lb n="5"/>
            dei cuneus ille terrae tenebrarum diffindit et penetrat. rogo, <lb/>
            cogitate ista, homines estis, rogo, cogitate ista et fugite taliumque <lb/>
            phantasmatum sacrilegia dilaniatis, si fieri potest, pectoribus <lb/>
            de fide uestra eradicate atque propellite. an dicturi estis <lb/>
            non unius eiusdemque naturae illa tria esse, sed alterius<lb n="10"/>
            patrem, alterius regna. alterius terram, ut suas naturas atque <lb/>
            substantias habeant singula diuersas et excellentiae gradibus <lb/>
            ordinatas ? quod si uerum est, non duas, sed quattuor <lb/>
            naturas Manichaeus praedicare debuerat. si autem unam naturam <lb/>
            habet pater et regna, terra uero sola diuersam, tres<lb n="15"/>
            naturae fuerant praedicandae. aut si propterea duas dicere <lb/>
            maluit, quia terra tenebrarum non pertinet ad deum, quaero, <lb/>
            quomodo ad deum lucis terra pertineat. si enim et naturam <lb/>
            habet diuersam et non eam genuit neque fecit, non ad eum <lb/>
            pertinet et in alieno regna eius locata sunt. aut si propterea <lb n="20"/>
            pertinet, quia uicina est, pertineat et terra tenebrarum, quae <lb/>
            terram lucis non modo uicinitate contingit, sed etiam penetratione <lb/>
            dissulcat. si autem genuit eam, non eam credi oportet <lb/>
            diuersam habere naturam. quod enim genuit deus, hoc oportet <lb/>
            credi esse, quod deus est, sicut de unigenito filio in catholica <lb n="25"/>
            creditur. itaque ad illam fugiendam et detestandam turpitudinem <lb/>
            uos necessitas reuocat, ut non terram quasi aliam et

<note rend="script" type="footnote"> 1 eiusdemqu eHVCS <hi rend="italic">2 non iamHTCSV 3 quodj quae TSb</hi> gentis] <lb/>
            <hi rend="italic">terraeF</hi> 4 diftunditW <hi rend="italic">6 illf b terrae om. T Capitultl T</hi> 7 cogitapte H <lb/>
            i <lb/>
            12 singulas <hi rend="italic">SV</hi> diuersfs (corr. <hi rend="italic">m. 2) H,TB</hi> et om. <hi rend="italic">HVTCSb</hi> <lb/>
            14 praedicare manicheus tebuerat <hi rend="italic">V</hi> 16 (et 20) propter ea <hi rend="italic">H</hi> 17 non <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> quaero a <hi rend="italic">I</hi>. a fA. 2 <hi rend="italic">T</hi> 18 pertineat terra <hi rend="italic">b</hi> 19 et non eam] <lb/>
            et si eam <hi rend="italic">V</hi> 20 regno <hi rend="italic">H</hi> 22 penetratione <hi rend="italic">(corr. ex</hi> peuetr.) <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            penitratione <hi rend="italic">T</hi> 24 quod enim] quod si eam <hi rend="italic">CVL</hi> oporteret (t <lb/>
            a. <hi rend="italic">I. m. 2 add.) H</hi> oporteret <hi rend="italic">CVL</hi> 27 uos] nos <hi rend="italic">Sb</hi> et] atque <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="223"/>
            diuersam, sed ipsam dei naturam niger cuneus ille diffindat. <lb/>
            quodsi non genuit, sed fecit eam deus, quaero, unde fecerit. <lb/>
            si de se ipso, quid aliud est genuisse? si de aliena aliqua <lb/>
            natura, quaero, utrum bona an mala. si bona, erat ergo aliqua <lb/>
            natura bona, quae non pertinebat ad deum: quod nullo modo <lb n="5"/>
            dicere audebitis. si autem mala, non ergo gens illa tenebrarum <lb/>
            sola natura mala erat. an forte iam inde adsumpserat partem <lb/>
            aliquam deus, quam in terram lucis conuerteret et super illam <lb/>
            sua regna stabiliret? de tota ergo id fecisset, ut iam olim <lb/>
            mala natura nulla esset. quodsi non de aliena substantia <lb n="10"/>
            fecit terram lucis. restat, ut eam de nihilo fecerit. 
</p></div></div></body></text></TEI>