<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid erat ergo iuxta illud latus terrae. quam inlustrem <lb/>
            ac sanctam uocas? terra, inquit. tenebrarum. quid? de ista <lb/>
            terra saltem concedis, quod corporea erat. necesse est te hoc <lb/>
            dicere, quandoquidem omnia corpora inde adseris originem <lb/>
            ducere. quid ergo ? quaeso. quamuis tardi, quamuis carnales<lb n="5"/>
            homines, ne hoc quidem aliquando animadueritis. quod lateribus <lb/>
            sibi iungi utraque ista terra non posset. nisi esset utraque <lb/>
            corporea? cur ergo nobis dicebatur nescio qua caecitate peruersis <lb/>
            tenebrarum tantum terram fuisse uel esse copoream, <lb/>
            illam uero, quae terra luminis diceretur, incorpoream et spiritalem<lb n="10"/>
            credi oportere? expergiscamur aliquando homines boni <lb/>
            et saltem admoniti. quod facillimum est. adtendamus duas <lb/>
            terras sibi lateribus non posse coniungi. nisi utrumque sit <lb/>
            corpus. 
</p><p>Aut si ad ista etiam crassi et tardi sumus. quaero. utrum <lb n="15"/>
            et ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit et cetera infinita <lb/>
            sicut terra lucis. non ita credunt; timent enim. ne deo uideatur <lb/>
            aequalis. dicunt ergo illam per profundum inmensam <lb/>
            . et per longum. sursum uersus autem supra illam spatia infinitae <lb/>
            inanitatis adfirmant. et ne ipsa uel simplum, terra <lb n="20"/>
            autem luminis duplum tenere uideatur, angustant eam a duobus <lb/>
            etiam lateribus. tamquam si unus panis — sic enim, quod <lb/>
            dicitur, facilius uideri potest — in quadras quattuor decussatim <lb/>
            formetur. in quibus tres sint candidae, una nigra; modo <lb/>
            de tribus candidis tolle distinctionem et fac illas et sursum

<note type="footnote">1 ergo erat <hi rend="italic">b</hi> illud] aliud <hi rend="italic">Hb</hi> 2 inquis <hi rend="italic">b</hi> tenebrarum (arum <lb/>
            <hi rend="italic">in ras.)</hi> H 3 hoc te <hi rend="italic">V</hi> 4 asseris <hi rend="italic">P</hi> 5 ducere <hi rend="italic">(in ras;</hi> u <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">fact. <lb/>
             uicl.) 11</hi> 7 possit <hi rend="italic">HVTCSb</hi> 8 quur <hi rend="italic">P</hi> a nescio qua <hi rend="italic">b</hi> cecitate <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            10 illanr-incorpoream <hi rend="italic">(in marg.) V</hi> et <hi rend="italic">(corr</hi>. ex ei) <hi rend="italic">H</hi> 12 ammoniti <lb/>
            <hi rend="italic">TV</hi> attendamus <hi rend="italic">P</hi> 13 utrunque <hi rend="italic">C</hi> utrumque <hi rend="italic">(corr. ex</hi> <lb/>
            utraq:) <hi rend="italic">L</hi> utraque <hi rend="italic">b</hi> 15 ad isti etiii possit coniungi. grossi et tardi: <lb/>
            quero <hi rend="italic">b</hi> gressi <hi rend="italic">H</hi> grossi <hi rend="italic">TRVLb</hi> sumus <hi rend="italic">om. H</hi> sitis <hi rend="italic">LV</hi> sunt <hi rend="italic">TR</hi> <lb/>
            16 cetera <hi rend="italic">T</hi> 18 ergo] enim <hi rend="italic">T post</hi> profundum <hi rend="italic">add. T</hi> uersas, <hi rend="italic">quod a <lb/>
            m</hi>. 2 <hi rend="italic">in</hi> uersus <hi rend="italic">corr</hi>. 19 longa <hi rend="italic">T aut b</hi> infinitae <hi rend="italic">scripsi:</hi> infinite <lb/>
            <hi rend="italic">lib. b</hi> 20 affirmant P 21 ut duplum <hi rend="italic">VL</hi> angustant (nt <hi rend="italic">in ras.) H</hi> <lb/>
            123 decusatim <hi rend="italic">PHTh</hi> 24 candide <hi rend="italic">T</hi> 25 fac (I.\' <hi rend="italic">in ras: corr. ttid. ex</hi> <lb/>
            1) <hi rend="italic">H</hi> sursutn (s init. in <hi rend="italic">ras: ort. ex</hi> r) <hi rend="italic">H</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="219"/>
            uersus et deorsum uersus et undique retro infinitas: sic ab <lb/>
            eis esse creditur terra lucis. illam uero nigram quadram fac <lb/>
            deorsum uersus et retro infinitam. supra se autem inmensam <lb/>
            inanitatem habere: sic opinantur esse terram tenebrarum. sed <lb/>
            haec nimis adtentis et studiose inquirentibus quasi secreta <lb n="5"/>
            demonstrant. 
</p></div></div></body></text></TEI>