<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quare si animam totiens mutabilem siue uariarum <lb/>
            uoluntatum turba siue adfectibus pro rerum copia uel inopia <lb/>
            sese flectentibus siue ipsis innumerabilibus ludis phantasmatum . <lb/>
            siue obliuione et memoria siue doctrina et inperitia: si ergo <lb/>
            animam, ut dixi, his atque huiusmodi motionibus totiens<lb n="5"/>
            mutabilem sentis non diffundi extendique per locos, sed omnia <lb/>
            talia spatia potentiae uiuacitate superare, quid de ipso deo <lb/>
            cogitandum aut existimandum est. qui supra omnes rationales <lb/>
            mentes inconcussus atque incommutabilis manens tribuit, quod <lb/>
            cuique tribuendum est? quem facilius eloqui audet anima<lb n="10"/>
            quam uidere, et quem tanto minus eloquitur, quanto sincerius <lb/>
            uidere potuerit. qui tamen, si, ut Manichaeorum phantasmata <lb/>
            perstrepunt, locorum ex una parte determinato, ex aliis inmenso <lb/>
            spatio tenderetur, quantaelibet in eo particulae et <lb/>
            innumerabilia frusta alia maiora, alia minora pro cogitantis<lb n="15"/>
            arbitrio metirentur, ut bipedalis in eo uerbi gratia pars octo <lb/>
            partibus minor esset quam decempedalis. id enim necesse est <lb/>
            contingat omnibus naturis, quae per talia spatia diffusae ubique <lb/>
            totae esse non possunt, quod in ipsa anima non inuenitur <lb/>
            et ab eis, qui haec considerare non ualent, deformiter de illa <lb n="20"/>
            et turpiter creditur. 
</p></div></div></body></text></TEI>