<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid iam de illa loquar potentia. qua intellegitur <lb/>
            ueritas, qua istis ipsis, quae de corporis sensu haustae figurantur. <lb/>
            imaginibus sese pro ueritate obponentibus magna <lb n="10"/>
            uiuacitate resistitur? qua uidetur aliam uerbi gratia ueram <lb/>
            esse Karthaginem, aliam, quam cogitans fingit et pro suo <lb/>
            arbitrio tota facilitate conmutat, ex eadem uenire facilitate <lb/>
            innumerabiles mundos, in quibus Epicuri cogitatio innumerabiliter <lb/>
            peregrinata est, et, ne multa consecter, ex eadem <lb n="15"/>
            uenire facilitate istam terram lucis per spatia infinita diffusam <lb/>
            et quinque antra gentis tenebrarum cum habitatoribus suis. <lb/>
            in quibus Manichaei phantasmata ueritatis sibi nomen ausa <lb/>
            sunt usurpare. quid est ergo haec potentia. quae ista discernit? <lb/>
            profecto quantacumque sit, et his omnibus maior est et sine <lb n="20"/>
            ulla tali rerum imaginatione cogitatur. huic inueni spatia, si <lb/>
            potes. hanc diffunde per locos, hanc infinitae molis tumore <lb/>
            distende. profecto si bene cogitas, non potes. quicquid enim <lb/>
            tale tibi occurrerit, iudicas ipsa cogitatione secari posse per <lb/>
            partes facisque ibi aliam partem minorem, aliam maiorem. <lb n="25"/>
            quantum placet; illud autem ipsum, quo ista iudicas, cernis <lb/>
            esse supra ista, non loci altitudine, sed potentiae dignitate.

<note rend="script" type="footnote"> 1 et] ac <hi rend="italic">HTVCSb</hi> 2 defusum <hi rend="italic">H</hi> locos (os <hi rend="italic">in ras. ex</hi> um <hi rend="italic">fact.) H</hi> <lb/>
            imaginibus <hi rend="italic">(in ras.) H</hi> 4 quia i/1 ei (s <hi rend="italic">er.) P</hi> quolibet <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            9 quia <hi rend="italic">b</hi> istis ipsis (istis ip <hi rend="italic">in ras.) H</hi> sensus <hi rend="italic">H</hi> 10 opponentibus P <lb/>
            11 quia <hi rend="italic">b</hi> gratiam <hi rend="italic">P</hi> 12 cartaginCm <hi rend="italic">V</hi> carthaginem <hi rend="italic">HCSb</hi> cathaginem <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 18 commutat-facilitate s. /. <hi rend="italic">add. T</hi> uenire mundos <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            i <lb/>
            17 cum] quum P 18 fantasmata <hi rend="italic">V</hi> ausą. <hi rend="italic">(corr. m. 1) P</hi> 19 ergo <lb/>
            <hi rend="italic">est b</hi> haec] ista <hi rend="italic">Vb</hi> ista] haec <hi rend="italic">b</hi> 20 <hi rend="italic">ante</hi> profecto <hi rend="italic">add</hi>. quae <hi rend="italic">HTVCSLb</hi> <lb/>
            quanta <hi rend="italic">b</hi> 21 spacia <hi rend="italic">(sic semper</hi> c <hi rend="italic">pro</hi> t) <hi rend="italic">T</hi> 22 infinite <hi rend="italic">T</hi> 24 tibi <lb/>
            tale <hi rend="italic">HTCSb</hi> </note>
<pb n="216"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>