<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid? si eius memoriam cogitemus non rerum intellegibilium, <lb/>
            sed harum corporearum. quam et bestiae habere <lb/>
            sentiuntur — nam et per loca nota sine errore iumenta <lb/>
            pergunt et cubilia sua bestiae repetunt. et canes dominorum <lb/>
            suorum corpora recognoscunt et dormientes plerumque in murmurant <lb n="20"/>
            et in latratum aliquando erumpunt. quod nullo <lb/>
            modo possent, nisi in eorum memoria uisarum rerum uel per <lb/>
            corpus utcumque sensarum uersarentur imagines — quis digne <lb/>
            cogitet, ubi capiantur istae imagines. ubi gestentur uel ubi <lb/>
            formentur? si enim non possent esse maiores quam nostri <lb n="25"/>
            corporis quantitas teneret. diceret aliquis intra ipsa sui corporis <lb/>
            spatia. quibus et illa concluditur. has imagines animam <lb/>
            figurare atque seruare. nunc uero cum perexiguam terrae <lb/>
            partem occupet corpus. inmensarum regionum et caeli ac <lb/>
            terrae imagines animus uoluit. quibus cateruatim discedentibus

<note type="footnote">1 qutunP minor est b <hi rend="italic">2 et om. P B est post tanta om. TVb</hi> 4 quumP <lb/>
            6 presto <hi rend="italic">(bis) P</hi> sic] si <hi rend="italic">V</hi> 7 quum <hi rend="italic">P</hi> ut-digito <hi rend="italic">(in mg.) V</hi> 8 agglomeret <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> agglortiat <hi rend="italic">V</hi> 9 quum <hi rend="italic">P</hi> 15 spaciis <hi rend="italic">T</hi> 16 Quod si <hi rend="italic">l,</hi> <lb/>
            17 quam] cuum P 19 cubicula <hi rend="italic">b</hi> 20 murmurant <hi rend="italic">Tb</hi> 22 uel] et V <lb/>
            26 qlitas T\' tenet <hi rend="italic">HVTCSb</hi> diceret forte aliquiB <hi rend="italic">b</hi> 27 spatia ts s. <lb/>
            <hi rend="italic">I a m. 2, H spacia T</hi> concludit <hi rend="italic">T</hi> 28 quum P 30 qtoruatini Tx </note><lb n="30"/>
             
<pb n="215"/>
            et succedentibus non fit angustus, atque hinc se ostendit non <lb/>
            diffusum esse per locos, quia maximorum locorum imaginibus <lb/>
            non quasi capitur. sed potius eas capit, non sinu aliquo, sed <lb/>
            ni potentiaque ineffabili, qua licet eis et addere quodlibet et <lb/>
            detrahere et in angustum eas contrahere et per inmensa expandere <lb n="5"/>
            et ordinare. ut uelit, et perturbare et multiplicare et ad <lb/>
            paucitatem singularitatemue redigere. 
</p></div></div></body></text></TEI>