<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed quid dicam de ueritate atque sapientia, quae omnes <lb/>
            potentias animae superat. cum ipsius animae natura, quae <lb/>
            mutabilis inuenitur, nullo modo locorum spatia quadam mole <lb n="5"/>
            sua occupet.? quicquid enim qualibet crassitudine est, non <lb/>
            potest nisi minui per partes habendo aliud hic et aliud alibi. <lb/>
            minor est enim digitus quam tota manus et minor est digitus <lb/>
            unus quam duo et alibi est iste digitus. alibi ille, alibi cetera <lb/>
            manus. quod non solum in molibus corporum articulatis uidemus, <lb n="10"/>
            sed etiam terrae pars ista non est ibi, ubi illa, quia <lb/>
            suum locum quaeque obtinet; et pars umoris minor minore <lb/>
            et maior maiore loco est; et alia pars est circa fundum, alia <lb/>
            circa oras poculi. similiter aeris partes suos quaeque inplent <lb/>
            locos. nec fieri potest, ut aer, quo inpletur haec domus, <lb n="15"/>
            simul secum in eadem domo habere possit etiam illum aerem, <lb/>
            quem uicini habent. lucisque ipsius alia pars infunditur per <lb/>
            hanc fenestram, alia per illam, et maior per maiorem, per <lb/>
            minorem autem minor. nec omnino potest esse aliquod corpus <lb/>
            siue caeleste siue terrestre siue aerium siue umidum, quod <lb n="20"/>
            non minus sit in parte quam in toto: neque ullo modo possit <lb/>
            in loco huius partis simul habere aliam partem, sed aliud <lb/>
            hic et aliud alibi habens per quaelibet spatia locorum distanti <lb/>
            et diuidua, uel potius, ut ita dicam, sectili mole distenditur. <lb/>
            animae uero natura, etiamsi non illa eius potentia consideretur, <lb n="25"/>
            qua intellegit ueritatem, sed illa inferior, qua continet <lb/>
            corpus et sentit in corpore, nullo modo inuenitur locorum <lb/>
            spatiis aliqua mole distendi. nam singulis sui corporis

<note type="footnote">1 aereniores mentes <hi rend="italic">H</hi> 8 K <hi rend="italic">H</hi> oês aig potentias <hi rend="italic">b</hi> i quum <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            6 occupetur <hi rend="italic">V</hi> quitquid <hi rend="italic">V</hi> est] distenditar <hi rend="italic">b</hi> 7 partem <hi rend="italic">TVLb</hi> <lb/>
            8 enim <hi rend="italic">om. V</hi> 9 unus digitus <hi rend="italic">HTVCS</hi> 10 immobilib\' <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            in mobilibus <hi rend="italic">VLTR</hi> articulis <hi rend="italic">TVLR</hi> 11 ibi est <hi rend="italic">HTVCSL</hi> <lb/>
            12 humoris <hi rend="italic">b</hi> 14 horas <hi rend="italic">HVT</hi> quaeque] quoq: <hi rend="italic">Hb</hi> 19 aliquid <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            20 aereum <hi rend="italic">YLb</hi> humidumPfe 21 potest <hi rend="italic">T</hi> 22 partis (s 8. <hi rend="italic">l. a m. 2) H</hi> <lb/>
            25 K <hi rend="italic">H</hi> KapitulG <hi rend="italic">T</hi> de animf natura <hi rend="italic">add. in mg. manu saec</hi>. VIIII P <lb/>
            26 qua I quam <hi rend="italic">P</hi> qua] quo P 28 spaciis <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="214"/>
            particulis tota praesto est, cum tota sentit in singulis; nec minor <lb/>
            pars eius in digito est et maior in brachio, sicut ipse digitus <lb/>
            brachio minor est, sed ubique tanta est, quia ubique tota est. <lb/>
            cum enim tangitur digitus. non per totum corpus sentit, et <lb/>
            tamen tota sentit. totam enim tactus ille non latet; quod <lb n="5"/>
            non fieret. nisi tota praesto esset. nec sic tota praesto est, <lb/>
            cum tangitur digitus et sentit in digito. ut ceterum deserat <lb/>
            corpus et sese ad unum illum locum. in quo sentit, adglomeret. <lb/>
            sed cum tota sentit in digito manus, si alius locus <lb/>
            tangatur in pede. nec ibi desinit tota sentire. atque ita in<lb n="10"/>
            singulis distantibus locis tota simul adest. non unum deserens. <lb/>
            ut in altero tota sit, neque ita utrumque tenens. ut aliam <lb/>
            partem hic habeat et alibi aliam. sed sufficiens exhibere se <lb/>
            singulis locis simul totam, quoniam tota sentit in singulis <lb/>
            satis ostendit se locorum spatiis non teneri. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>