<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed quid dicam de ueritate atque sapientia, quae omnes <lb/>
            potentias animae superat. cum ipsius animae natura, quae <lb/>
            mutabilis inuenitur, nullo modo locorum spatia quadam mole <lb n="5"/>
            sua occupet.? quicquid enim qualibet crassitudine est, non <lb/>
            potest nisi minui per partes habendo aliud hic et aliud alibi. <lb/>
            minor est enim digitus quam tota manus et minor est digitus <lb/>
            unus quam duo et alibi est iste digitus. alibi ille, alibi cetera <lb/>
            manus. quod non solum in molibus corporum articulatis uidemus, <lb n="10"/>
            sed etiam terrae pars ista non est ibi, ubi illa, quia <lb/>
            suum locum quaeque obtinet; et pars umoris minor minore <lb/>
            et maior maiore loco est; et alia pars est circa fundum, alia <lb/>
            circa oras poculi. similiter aeris partes suos quaeque inplent <lb/>
            locos. nec fieri potest, ut aer, quo inpletur haec domus, <lb n="15"/>
            simul secum in eadem domo habere possit etiam illum aerem, <lb/>
            quem uicini habent. lucisque ipsius alia pars infunditur per <lb/>
            hanc fenestram, alia per illam, et maior per maiorem, per <lb/>
            minorem autem minor. nec omnino potest esse aliquod corpus <lb/>
            siue caeleste siue terrestre siue aerium siue umidum, quod <lb n="20"/>
            non minus sit in parte quam in toto: neque ullo modo possit <lb/>
            in loco huius partis simul habere aliam partem, sed aliud <lb/>
            hic et aliud alibi habens per quaelibet spatia locorum distanti <lb/>
            et diuidua, uel potius, ut ita dicam, sectili mole distenditur. <lb/>
            animae uero natura, etiamsi non illa eius potentia consideretur, <lb n="25"/>
            qua intellegit ueritatem, sed illa inferior, qua continet <lb/>
            corpus et sentit in corpore, nullo modo inuenitur locorum <lb/>
            spatiis aliqua mole distendi. nam singulis sui corporis

<note type="footnote">1 aereniores mentes <hi rend="italic">H</hi> 8 K <hi rend="italic">H</hi> oês aig potentias <hi rend="italic">b</hi> i quum <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            6 occupetur <hi rend="italic">V</hi> quitquid <hi rend="italic">V</hi> est] distenditar <hi rend="italic">b</hi> 7 partem <hi rend="italic">TVLb</hi> <lb/>
            8 enim <hi rend="italic">om. V</hi> 9 unus digitus <hi rend="italic">HTVCS</hi> 10 immobilib\' <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            in mobilibus <hi rend="italic">VLTR</hi> articulis <hi rend="italic">TVLR</hi> 11 ibi est <hi rend="italic">HTVCSL</hi> <lb/>
            12 humoris <hi rend="italic">b</hi> 14 horas <hi rend="italic">HVT</hi> quaeque] quoq: <hi rend="italic">Hb</hi> 19 aliquid <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            20 aereum <hi rend="italic">YLb</hi> humidumPfe 21 potest <hi rend="italic">T</hi> 22 partis (s 8. <hi rend="italic">l. a m. 2) H</hi> <lb/>
            25 K <hi rend="italic">H</hi> KapitulG <hi rend="italic">T</hi> de animf natura <hi rend="italic">add. in mg. manu saec</hi>. VIIII P <lb/>
            26 qua I quam <hi rend="italic">P</hi> qua] quo P 28 spaciis <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="214"/>
            particulis tota praesto est, cum tota sentit in singulis; nec minor <lb/>
            pars eius in digito est et maior in brachio, sicut ipse digitus <lb/>
            brachio minor est, sed ubique tanta est, quia ubique tota est. <lb/>
            cum enim tangitur digitus. non per totum corpus sentit, et <lb/>
            tamen tota sentit. totam enim tactus ille non latet; quod <lb n="5"/>
            non fieret. nisi tota praesto esset. nec sic tota praesto est, <lb/>
            cum tangitur digitus et sentit in digito. ut ceterum deserat <lb/>
            corpus et sese ad unum illum locum. in quo sentit, adglomeret. <lb/>
            sed cum tota sentit in digito manus, si alius locus <lb/>
            tangatur in pede. nec ibi desinit tota sentire. atque ita in<lb n="10"/>
            singulis distantibus locis tota simul adest. non unum deserens. <lb/>
            ut in altero tota sit, neque ita utrumque tenens. ut aliam <lb/>
            partem hic habeat et alibi aliam. sed sufficiens exhibere se <lb/>
            singulis locis simul totam, quoniam tota sentit in singulis <lb/>
            satis ostendit se locorum spatiis non teneri. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid? si eius memoriam cogitemus non rerum intellegibilium, <lb/>
            sed harum corporearum. quam et bestiae habere <lb/>
            sentiuntur — nam et per loca nota sine errore iumenta <lb/>
            pergunt et cubilia sua bestiae repetunt. et canes dominorum <lb/>
            suorum corpora recognoscunt et dormientes plerumque in murmurant <lb n="20"/>
            et in latratum aliquando erumpunt. quod nullo <lb/>
            modo possent, nisi in eorum memoria uisarum rerum uel per <lb/>
            corpus utcumque sensarum uersarentur imagines — quis digne <lb/>
            cogitet, ubi capiantur istae imagines. ubi gestentur uel ubi <lb/>
            formentur? si enim non possent esse maiores quam nostri <lb n="25"/>
            corporis quantitas teneret. diceret aliquis intra ipsa sui corporis <lb/>
            spatia. quibus et illa concluditur. has imagines animam <lb/>
            figurare atque seruare. nunc uero cum perexiguam terrae <lb/>
            partem occupet corpus. inmensarum regionum et caeli ac <lb/>
            terrae imagines animus uoluit. quibus cateruatim discedentibus

<note type="footnote">1 qutunP minor est b <hi rend="italic">2 et om. P B est post tanta om. TVb</hi> 4 quumP <lb/>
            6 presto <hi rend="italic">(bis) P</hi> sic] si <hi rend="italic">V</hi> 7 quum <hi rend="italic">P</hi> ut-digito <hi rend="italic">(in mg.) V</hi> 8 agglomeret <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> agglortiat <hi rend="italic">V</hi> 9 quum <hi rend="italic">P</hi> 15 spaciis <hi rend="italic">T</hi> 16 Quod si <hi rend="italic">l,</hi> <lb/>
            17 quam] cuum P 19 cubicula <hi rend="italic">b</hi> 20 murmurant <hi rend="italic">Tb</hi> 22 uel] et V <lb/>
            26 qlitas T\' tenet <hi rend="italic">HVTCSb</hi> diceret forte aliquiB <hi rend="italic">b</hi> 27 spatia ts s. <lb/>
            <hi rend="italic">I a m. 2, H spacia T</hi> concludit <hi rend="italic">T</hi> 28 quum P 30 qtoruatini Tx </note><lb n="30"/>
             
<pb n="215"/>
            et succedentibus non fit angustus, atque hinc se ostendit non <lb/>
            diffusum esse per locos, quia maximorum locorum imaginibus <lb/>
            non quasi capitur. sed potius eas capit, non sinu aliquo, sed <lb/>
            ni potentiaque ineffabili, qua licet eis et addere quodlibet et <lb/>
            detrahere et in angustum eas contrahere et per inmensa expandere <lb n="5"/>
            et ordinare. ut uelit, et perturbare et multiplicare et ad <lb/>
            paucitatem singularitatemue redigere. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid iam de illa loquar potentia. qua intellegitur <lb/>
            ueritas, qua istis ipsis, quae de corporis sensu haustae figurantur. <lb/>
            imaginibus sese pro ueritate obponentibus magna <lb n="10"/>
            uiuacitate resistitur? qua uidetur aliam uerbi gratia ueram <lb/>
            esse Karthaginem, aliam, quam cogitans fingit et pro suo <lb/>
            arbitrio tota facilitate conmutat, ex eadem uenire facilitate <lb/>
            innumerabiles mundos, in quibus Epicuri cogitatio innumerabiliter <lb/>
            peregrinata est, et, ne multa consecter, ex eadem <lb n="15"/>
            uenire facilitate istam terram lucis per spatia infinita diffusam <lb/>
            et quinque antra gentis tenebrarum cum habitatoribus suis. <lb/>
            in quibus Manichaei phantasmata ueritatis sibi nomen ausa <lb/>
            sunt usurpare. quid est ergo haec potentia. quae ista discernit? <lb/>
            profecto quantacumque sit, et his omnibus maior est et sine <lb n="20"/>
            ulla tali rerum imaginatione cogitatur. huic inueni spatia, si <lb/>
            potes. hanc diffunde per locos, hanc infinitae molis tumore <lb/>
            distende. profecto si bene cogitas, non potes. quicquid enim <lb/>
            tale tibi occurrerit, iudicas ipsa cogitatione secari posse per <lb/>
            partes facisque ibi aliam partem minorem, aliam maiorem. <lb n="25"/>
            quantum placet; illud autem ipsum, quo ista iudicas, cernis <lb/>
            esse supra ista, non loci altitudine, sed potentiae dignitate.

<note rend="script" type="footnote"> 1 et] ac <hi rend="italic">HTVCSb</hi> 2 defusum <hi rend="italic">H</hi> locos (os <hi rend="italic">in ras. ex</hi> um <hi rend="italic">fact.) H</hi> <lb/>
            imaginibus <hi rend="italic">(in ras.) H</hi> 4 quia i/1 ei (s <hi rend="italic">er.) P</hi> quolibet <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            9 quia <hi rend="italic">b</hi> istis ipsis (istis ip <hi rend="italic">in ras.) H</hi> sensus <hi rend="italic">H</hi> 10 opponentibus P <lb/>
            11 quia <hi rend="italic">b</hi> gratiam <hi rend="italic">P</hi> 12 cartaginCm <hi rend="italic">V</hi> carthaginem <hi rend="italic">HCSb</hi> cathaginem <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 18 commutat-facilitate s. /. <hi rend="italic">add. T</hi> uenire mundos <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            i <lb/>
            17 cum] quum P 18 fantasmata <hi rend="italic">V</hi> ausą. <hi rend="italic">(corr. m. 1) P</hi> 19 ergo <lb/>
            <hi rend="italic">est b</hi> haec] ista <hi rend="italic">Vb</hi> ista] haec <hi rend="italic">b</hi> 20 <hi rend="italic">ante</hi> profecto <hi rend="italic">add</hi>. quae <hi rend="italic">HTVCSLb</hi> <lb/>
            quanta <hi rend="italic">b</hi> 21 spacia <hi rend="italic">(sic semper</hi> c <hi rend="italic">pro</hi> t) <hi rend="italic">T</hi> 22 infinite <hi rend="italic">T</hi> 24 tibi <lb/>
            tale <hi rend="italic">HTCSb</hi> </note>
<pb n="216"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quare si animam totiens mutabilem siue uariarum <lb/>
            uoluntatum turba siue adfectibus pro rerum copia uel inopia <lb/>
            sese flectentibus siue ipsis innumerabilibus ludis phantasmatum . <lb/>
            siue obliuione et memoria siue doctrina et inperitia: si ergo <lb/>
            animam, ut dixi, his atque huiusmodi motionibus totiens<lb n="5"/>
            mutabilem sentis non diffundi extendique per locos, sed omnia <lb/>
            talia spatia potentiae uiuacitate superare, quid de ipso deo <lb/>
            cogitandum aut existimandum est. qui supra omnes rationales <lb/>
            mentes inconcussus atque incommutabilis manens tribuit, quod <lb/>
            cuique tribuendum est? quem facilius eloqui audet anima<lb n="10"/>
            quam uidere, et quem tanto minus eloquitur, quanto sincerius <lb/>
            uidere potuerit. qui tamen, si, ut Manichaeorum phantasmata <lb/>
            perstrepunt, locorum ex una parte determinato, ex aliis inmenso <lb/>
            spatio tenderetur, quantaelibet in eo particulae et <lb/>
            innumerabilia frusta alia maiora, alia minora pro cogitantis<lb n="15"/>
            arbitrio metirentur, ut bipedalis in eo uerbi gratia pars octo <lb/>
            partibus minor esset quam decempedalis. id enim necesse est <lb/>
            contingat omnibus naturis, quae per talia spatia diffusae ubique <lb/>
            totae esse non possunt, quod in ipsa anima non inuenitur <lb/>
            et ab eis, qui haec considerare non ualent, deformiter de illa <lb n="20"/>
            et turpiter creditur. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Uerumtamen cum carnalibus animis fortasse non sic <lb/>
            agendum est, sed descendendum est potius ad eorum cogitationes, <lb/>
            qui naturam incorpoream et spiritalem cogitando persequi <lb/>
            uel non audent uel nondum ualent, ita ut nec ipsam<lb n="25"/>
            cogitationem suam eadem cogitatione considerent et inueniant <lb/>
            eam nullo locorum spatio de ipsis locorum spatiis iudicantem.

<note type="footnote"> 1 K <hi rend="italic">H</hi> animA si <hi rend="italic">b</hi> toties <hi rend="italic">HT</hi> 2 noltktatom <hi rend="italic">T</hi> affectibus <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            3 phantasmatum (matum <hi rend="italic">add. a corr.) H</hi> fantasmatum <hi rend="italic">V</hi> 4 sub <lb/>
            obliuione <hi rend="italic">V</hi> subobliuione (ob <hi rend="italic">s. I. a m. 2) H</hi> 5 atque huiusmodi <lb/>
            <hi rend="italic">om. VL</hi> 8 super <hi rend="italic">b</hi> \' 9 tribuens <hi rend="italic">VL</hi> 12 fantasmata <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            15 frusta <hi rend="italic">(s. l..i</hi>. partes) <hi rend="italic">H,</hi> (r <hi rend="italic">ante</hi> s <hi rend="italic">er.) T</hi> frustra <hi rend="italic">V</hi> 16 mentirentur <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            18 diffuse <hi rend="italic">T</hi> 19 tote <hi rend="italic">T</hi> inueniret (ret <hi rend="italic">inras.) H, VL</hi> inueniri <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            20 et) sed <hi rend="italic">b, OJIl. HTCR</hi> cons. haec non ual. <hi rend="italic">b</hi> de] te <hi rend="italic">VL</hi> <lb/>
            23 est <hi rend="italic">ante</hi> sed <hi rend="italic">om. V</hi> potius est <hi rend="italic">V</hi> 24 persequi] potius sequi <lb/>
            <hi rend="italic">HTVCSLb</hi> 27 nullo <hi rend="italic">om. Hb</hi> spatio (o <hi rend="italic">in ras.) H</hi> spatia <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="217"/>
            descendamus ergo ad eorum sensus et quaeramus ab eis, <lb/>
            iuxta quam partem aut iuxta quod latus. sicut Manichaeus <lb/>
            dicit. inlustris illius ac sanctae terrae erat tenebrarum <lb/>
            terra. dicit enim: iuxta unam partem ac latus, nec <lb/>
            dicit, quam partem uel quod latus. dextrum an sinistrum. <lb n="5"/>
            sed quodlibet eligant, illud certe manifestum est non dici <lb/>
            unum latus. nisi ubi est alterum latus. ubi autem uel tria <lb/>
            uel plura sunt latera, aut figurae ambitus intellegitur undique <lb/>
            terminatus aut, si ex aliqua parte in inmensum patet, ex iis <lb/>
            tamen. quae latera dicuntur, necesse est finiatur. dicant ergo, <lb n="10"/>
            ex alio latere uel ex aliis lateribus quid adiungebatur terrae <lb/>
            lucis, si ex uno latere erat gens tenebrarum V non dicunt; <lb/>
            sed cum premuntur, ut dicant, infinita esse dicunt alia latera <lb/>
            terrae illius, quam lucis uocant. id est per infinita spatia <lb/>
            distendi et nullo fine cohiberi. nec intellegunt iam non esse <lb n="15"/>
            latera, quod quibusuis tardis ingeniis apertissimum est; tunc <lb/>
            enim essent latera. si finibus suis terminarentur. quid ad me, <lb/>
            inquit, si non sunt latera? sed cum diceres "iuxta unam <lb/>
            partem ac latus," aliam quoque partem siue partes et aliud <lb/>
            latus siue latera cogebas intellegi. nam si unum tantum latus <lb n="20"/>
            erat, tantum iuxta latus dici debuit, non "iuxta unum latus." <lb/>
            sicut in nostro corpore recte dicimus esse aliquid iuxta unum <lb/>
            oculum, quia est alter oculus, aut iuxta unam mamillam, <lb/>
            quia est altera. si autem dicamus iuxta unum nasum aut iuxta <lb/>
            unum umbilicum, cum alius non sit, et a doctis et ab indoctis <lb n="25"/>
            ridebimur. sed non te uerbis premo; fortassis enim unum quasi <lb/>
            unicum appellare uoluisti.

<note rend="script" type="footnote"> ft <lb/>
            <hi rend="italic">1 K fl</hi> descendamus <hi rend="italic">(muss. I) T</hi> 2 autj ut <hi rend="italic">(corr. m</hi>. 1 <hi rend="italic">uel. paulo <lb/>
            rec.) P et HVTeSL\'1</hi> 5 sinixtrum P 9 in <hi rend="italic">(corr. ex</hi> im.) <hi rend="italic">II</hi> hiis <hi rend="italic">V <lb/>
            his PT h 10 finiantur T 11 adiungebantur H 13 quum P</hi> praemuntur <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> dicunt esse <hi rend="italic">S.\')</hi> 16 quod (o <hi rend="italic">svp. exp</hi>. i) <hi rend="italic">II</hi> tardis <hi rend="italic">(a <lb/>
            m</hi>. 2 <hi rend="italic">sup. exp</hi>. gradib\') <hi rend="italic">T</hi> tardis etia b 18 inquid <hi rend="italic">V</hi> suntJ sint ..1J <lb/>
            quum P 19 uel aliud <hi rend="italic">T.\')</hi> 21 latus unum <hi rend="italic">V</hi> 22 corpore nostro b <lb/>
            recte <hi rend="italic">om. Tb</hi> recte-esse <hi rend="italic">(in ras.) H</hi> 23 mammillam <hi rend="italic">P</hi> maxillil <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            25 quum P aliud <hi rend="italic">V</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> a <hi rend="italic">om. II TVSCLb</hi> 20 praemo <hi rend="italic">P7</hi> <lb/>
            fortasse <hi rend="italic">/JOSh</hi> </note>
<pb n="218"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>