Sed quid dicam de ueritate atque sapientia, quae omnes potentias animae superat. cum ipsius animae natura, quae mutabilis inuenitur, nullo modo locorum spatia quadam mole sua occupet.? quicquid enim qualibet crassitudine est, non potest nisi minui per partes habendo aliud hic et aliud alibi. minor est enim digitus quam tota manus et minor est digitus unus quam duo et alibi est iste digitus. alibi ille, alibi cetera manus. quod non solum in molibus corporum articulatis uidemus, sed etiam terrae pars ista non est ibi, ubi illa, quia suum locum quaeque obtinet; et pars umoris minor minore et maior maiore loco est; et alia pars est circa fundum, alia circa oras poculi. similiter aeris partes suos quaeque inplent locos. nec fieri potest, ut aer, quo inpletur haec domus, simul secum in eadem domo habere possit etiam illum aerem, quem uicini habent. lucisque ipsius alia pars infunditur per hanc fenestram, alia per illam, et maior per maiorem, per minorem autem minor. nec omnino potest esse aliquod corpus siue caeleste siue terrestre siue aerium siue umidum, quod non minus sit in parte quam in toto: neque ullo modo possit in loco huius partis simul habere aliam partem, sed aliud hic et aliud alibi habens per quaelibet spatia locorum distanti et diuidua, uel potius, ut ita dicam, sectili mole distenditur. animae uero natura, etiamsi non illa eius potentia consideretur, qua intellegit ueritatem, sed illa inferior, qua continet corpus et sentit in corpore, nullo modo inuenitur locorum spatiis aliqua mole distendi. nam singulis sui corporis 1 aereniores mentes H 8 K H oês aig potentias b i quum P 6 occupetur V quitquid V est] distenditar b 7 partem TVLb 8 enim om. V 9 unus digitus HTVCS 10 immobilib\' H in mobilibus VLTR articulis TVLR 11 ibi est HTVCSL 12 humoris b 14 horas HVT quaeque] quoq: Hb 19 aliquid T 20 aereum YLb humidumPfe 21 potest T 22 partis (s 8. l. a m. 2) H 25 K H KapitulG T de animf natura add. in mg. manu saec . VIIII P 26 qua I quam P qua] quo P 28 spaciis T particulis tota praesto est, cum tota sentit in singulis; nec minor pars eius in digito est et maior in brachio, sicut ipse digitus brachio minor est, sed ubique tanta est, quia ubique tota est. cum enim tangitur digitus. non per totum corpus sentit, et tamen tota sentit. totam enim tactus ille non latet; quod non fieret. nisi tota praesto esset. nec sic tota praesto est, cum tangitur digitus et sentit in digito. ut ceterum deserat corpus et sese ad unum illum locum. in quo sentit, adglomeret. sed cum tota sentit in digito manus, si alius locus tangatur in pede. nec ibi desinit tota sentire. atque ita in singulis distantibus locis tota simul adest. non unum deserens. ut in altero tota sit, neque ita utrumque tenens. ut aliam partem hic habeat et alibi aliam. sed sufficiens exhibere se singulis locis simul totam, quoniam tota sentit in singulis satis ostendit se locorum spatiis non teneri. Quid? si eius memoriam cogitemus non rerum intellegibilium, sed harum corporearum. quam et bestiae habere sentiuntur — nam et per loca nota sine errore iumenta pergunt et cubilia sua bestiae repetunt. et canes dominorum suorum corpora recognoscunt et dormientes plerumque in murmurant et in latratum aliquando erumpunt. quod nullo modo possent, nisi in eorum memoria uisarum rerum uel per corpus utcumque sensarum uersarentur imagines — quis digne cogitet, ubi capiantur istae imagines. ubi gestentur uel ubi formentur? si enim non possent esse maiores quam nostri corporis quantitas teneret. diceret aliquis intra ipsa sui corporis spatia. quibus et illa concluditur. has imagines animam figurare atque seruare. nunc uero cum perexiguam terrae partem occupet corpus. inmensarum regionum et caeli ac terrae imagines animus uoluit. quibus cateruatim discedentibus 1 qutunP minor est b 2 et om. P B est post tanta om. TVb 4 quumP 6 presto (bis) P sic] si V 7 quum P ut-digito (in mg.) V 8 agglomeret P agglortiat V 9 quum P 15 spaciis T 16 Quod si l, 17 quam] cuum P 19 cubicula b 20 murmurant Tb 22 uel] et V 26 qlitas T\' tenet HVTCSb diceret forte aliquiB b 27 spatia ts s. I a m. 2, H spacia T concludit T 28 quum P 30 qtoruatini Tx et succedentibus non fit angustus, atque hinc se ostendit non diffusum esse per locos, quia maximorum locorum imaginibus non quasi capitur. sed potius eas capit, non sinu aliquo, sed ni potentiaque ineffabili, qua licet eis et addere quodlibet et detrahere et in angustum eas contrahere et per inmensa expandere et ordinare. ut uelit, et perturbare et multiplicare et ad paucitatem singularitatemue redigere. Quid iam de illa loquar potentia. qua intellegitur ueritas, qua istis ipsis, quae de corporis sensu haustae figurantur. imaginibus sese pro ueritate obponentibus magna uiuacitate resistitur? qua uidetur aliam uerbi gratia ueram esse Karthaginem, aliam, quam cogitans fingit et pro suo arbitrio tota facilitate conmutat, ex eadem uenire facilitate innumerabiles mundos, in quibus Epicuri cogitatio innumerabiliter peregrinata est, et, ne multa consecter, ex eadem uenire facilitate istam terram lucis per spatia infinita diffusam et quinque antra gentis tenebrarum cum habitatoribus suis. in quibus Manichaei phantasmata ueritatis sibi nomen ausa sunt usurpare. quid est ergo haec potentia. quae ista discernit? profecto quantacumque sit, et his omnibus maior est et sine ulla tali rerum imaginatione cogitatur. huic inueni spatia, si potes. hanc diffunde per locos, hanc infinitae molis tumore distende. profecto si bene cogitas, non potes. quicquid enim tale tibi occurrerit, iudicas ipsa cogitatione secari posse per partes facisque ibi aliam partem minorem, aliam maiorem. quantum placet; illud autem ipsum, quo ista iudicas, cernis esse supra ista, non loci altitudine, sed potentiae dignitate. 1 et] ac HTVCSb 2 defusum H locos (os in ras. ex um fact.) H imaginibus (in ras.) H 4 quia i/1 ei (s er.) P quolibet C 9 quia b istis ipsis (istis ip in ras.) H sensus H 10 opponentibus P 11 quia b gratiam P 12 cartaginCm V carthaginem HCSb cathaginem b 18 commutat-facilitate s. /. add. T uenire mundos b i 17 cum] quum P 18 fantasmata V ausą. (corr. m. 1) P 19 ergo est b haec] ista Vb ista] haec b 20 ante profecto add . quae HTVCSLb quanta b 21 spacia (sic semper c pro t) T 22 infinite T 24 tibi tale HTCSb Quare si animam totiens mutabilem siue uariarum uoluntatum turba siue adfectibus pro rerum copia uel inopia sese flectentibus siue ipsis innumerabilibus ludis phantasmatum . siue obliuione et memoria siue doctrina et inperitia: si ergo animam, ut dixi, his atque huiusmodi motionibus totiens mutabilem sentis non diffundi extendique per locos, sed omnia talia spatia potentiae uiuacitate superare, quid de ipso deo cogitandum aut existimandum est. qui supra omnes rationales mentes inconcussus atque incommutabilis manens tribuit, quod cuique tribuendum est? quem facilius eloqui audet anima quam uidere, et quem tanto minus eloquitur, quanto sincerius uidere potuerit. qui tamen, si, ut Manichaeorum phantasmata perstrepunt, locorum ex una parte determinato, ex aliis inmenso spatio tenderetur, quantaelibet in eo particulae et innumerabilia frusta alia maiora, alia minora pro cogitantis arbitrio metirentur, ut bipedalis in eo uerbi gratia pars octo partibus minor esset quam decempedalis. id enim necesse est contingat omnibus naturis, quae per talia spatia diffusae ubique totae esse non possunt, quod in ipsa anima non inuenitur et ab eis, qui haec considerare non ualent, deformiter de illa et turpiter creditur. Uerumtamen cum carnalibus animis fortasse non sic agendum est, sed descendendum est potius ad eorum cogitationes, qui naturam incorpoream et spiritalem cogitando persequi uel non audent uel nondum ualent, ita ut nec ipsam cogitationem suam eadem cogitatione considerent et inueniant eam nullo locorum spatio de ipsis locorum spatiis iudicantem. 1 K H animA si b toties HT 2 noltktatom T affectibus P 3 phantasmatum (matum add. a corr.) H fantasmatum V 4 sub obliuione V subobliuione (ob s. I. a m. 2) H 5 atque huiusmodi om. VL 8 super b \' 9 tribuens VL 12 fantasmata P 15 frusta (s. l..i . partes) H, (r ante s er.) T frustra V 16 mentirentur V 18 diffuse T 19 tote T inueniret (ret inras.) H, VL inueniri R 20 et) sed b, OJIl. HTCR cons. haec non ual. b de] te VL 23 est ante sed om. V potius est V 24 persequi] potius sequi HTVCSLb 27 nullo om. Hb spatio (o in ras.) H spatia b descendamus ergo ad eorum sensus et quaeramus ab eis, iuxta quam partem aut iuxta quod latus. sicut Manichaeus dicit. inlustris illius ac sanctae terrae erat tenebrarum terra. dicit enim: iuxta unam partem ac latus, nec dicit, quam partem uel quod latus. dextrum an sinistrum. sed quodlibet eligant, illud certe manifestum est non dici unum latus. nisi ubi est alterum latus. ubi autem uel tria uel plura sunt latera, aut figurae ambitus intellegitur undique terminatus aut, si ex aliqua parte in inmensum patet, ex iis tamen. quae latera dicuntur, necesse est finiatur. dicant ergo, ex alio latere uel ex aliis lateribus quid adiungebatur terrae lucis, si ex uno latere erat gens tenebrarum V non dicunt; sed cum premuntur, ut dicant, infinita esse dicunt alia latera terrae illius, quam lucis uocant. id est per infinita spatia distendi et nullo fine cohiberi. nec intellegunt iam non esse latera, quod quibusuis tardis ingeniis apertissimum est; tunc enim essent latera. si finibus suis terminarentur. quid ad me, inquit, si non sunt latera? sed cum diceres "iuxta unam partem ac latus," aliam quoque partem siue partes et aliud latus siue latera cogebas intellegi. nam si unum tantum latus erat, tantum iuxta latus dici debuit, non "iuxta unum latus." sicut in nostro corpore recte dicimus esse aliquid iuxta unum oculum, quia est alter oculus, aut iuxta unam mamillam, quia est altera. si autem dicamus iuxta unum nasum aut iuxta unum umbilicum, cum alius non sit, et a doctis et ab indoctis ridebimur. sed non te uerbis premo; fortassis enim unum quasi unicum appellare uoluisti. ft 1 K fl descendamus (muss. I) T 2 autj ut (corr. m . 1 uel. paulo rec.) P et HVTeSL\'1 5 sinixtrum P 9 in (corr. ex im.) II hiis V his PT h 10 finiantur T 11 adiungebantur H 13 quum P praemuntur P dicunt esse S.\') 16 quod (o svp. exp . i) II tardis (a m . 2 sup. exp . gradib\') T tardis etia b 18 inquid V suntJ sint ..1J quum P 19 uel aliud T.\') 21 latus unum V 22 corpore nostro b recte om. Tb recte-esse (in ras.) H 23 mammillam P maxillil b 25 quum P aliud V et ante a om. II TVSCLb 20 praemo P7 fortasse /JOSh