<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid? si non solum incerta, sed etiam falsa esse. quae <lb/>
            dicit. deo et domino nostro mihi opitulante monstrauero. quid <lb/>
            infelicius ista superstitione inueniri potest., quae non modo<lb n="5"/>
            non exhibet scientiam, quam promittit, atque ueritatem, sed <lb/>
            ea dicit, quae uehementer sunt scientiae ueritatique contraria? <lb/>
            quod in sequentibus manifestius adparebit. ita enim dicit: <lb/>
            iuxta unam uero partem ac latus inlustris illius ae <lb/>
            sanctae terrae erat tenebrarum terra profunda et inmensa<lb n="10"/>
            magnitudine. in qua habitabant ignea corpora. <lb/>
            genera scilicet pestifera. hic infinitae tenebrae ex <lb/>
            eadem manantes natura inaestimabiles cum propriis <lb/>
            fetibus; ultra quas erant aquae caenosae ac turbidae <lb/>
            cum suis inhabitatoribus; quarum interius uenti<lb n="15"/>
            horribiles ac uehementes cum suo principe et genitoribus. <lb/>
            rursum regio ignea et corruptibilis cum suis <lb/>
            ducibus et nationibus. pari more introrsum gens caliginis <lb/>
            ac fumi plena, in qua morabatur inmanis princeps <lb/>
            omnium et dux habens circaseinnumerabiles principes,<lb n="20"/>
            quorum omnium ipse erat mens atque origo: haeque <lb/>
            fuerunt naturae quinque terrae p\'estiferae. 
</p><p>. Si aerium uel etiam aetherium corpus diceret esse naturam <lb/>
            dei, profecto inrideretur ab omnibus. qui sapientiae ueritatisque <lb/>
            naturam per nulla spatia locorum distentam atque diffusam<lb n="25"/>
            sine ulla mole magnam et magnificam nec in parte minorem <lb/>
            et in parte maiorem, sed per omnia aequalem summo patri. <lb/>
            nec aliud habentem hic et aliud alibi, sed ubique integram.

<note type="footnote"> 1 hec <hi rend="italic">b cap</hi>. 15 <hi rend="italic">incipit:</hi> Quis ferat <hi rend="italic">sqq. b</hi> 3 si <hi rend="italic">om. L</hi> 4 K <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            5 supersticione <hi rend="italic">T</hi> 6 exibet <hi rend="italic">VP</hi> sed] et T 7 ueritatique suijt <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            8 insequentibus <hi rend="italic">H apparebit P</hi> 9 uero unam <hi rend="italic">V</hi> 11 habitant <hi rend="italic">TVb</hi> <lb/>
            12 hinc <hi rend="italic">HTCSVLb</hi> infinite <hi rend="italic">T</hi> 13 manantes (a s. <hi rend="italic">exp</hi>. e <hi rend="italic">add.) V</hi> <lb/>
            14 foetibus <hi rend="italic">H</hi> 16 cum suo <hi rend="italic">(in marg.) V</hi> 17 rursus <hi rend="italic">V</hi> 18 introraus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 19 immanis <hi rend="italic">P</hi> 21 haecquae <hi rend="italic">H</hi> hecque <hi rend="italic">L</hi> heeque <hi rend="italic">V</hi> 22 terre <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            23 aeretl <hi rend="italic">b</hi> etherium <hi rend="italic">V</hi> etherefl <hi rend="italic">b</hi> 26 ulla <hi rend="italic">om. TVLb</hi> 27 etl <lb/>
            nec T nec et <hi rend="italic">S, om. HVCL</hi> </note><lb/>
             
<pb n="213"/>
            ubique praesentem qualicumque acie iam serenioris mentis <lb/>
            intueri ualent. 
</p></div></div></body></text></TEI>