<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Deinde quoniam, si mihi fides imperanda est, magis <lb/>
            me terret illa scriptura, ubi lego uenisse spiritum sanctum <lb/>
            et apostolos inspirasse, quibus eum dominus se missurum<lb n="10"/>
            esse promiserat. quapropter aut ea, quae dicit, proba mihi <lb/>
            uera esse, ut ostendas, quae non possum credere, aut eum, <lb/>
            qui dicit, proba mihi spiritum sanctum esse, ut credam, quae <lb/>
            non potes ostendere. ego namque catholicam fidem profiteor <lb/>
            et per illam me ad certam scientiam peruenturum esse praesumo;<lb n="15"/>
            tu uero, qui fidem meam labefactare conaris, certam <lb/>
            scientiam trade, si potes, ut id, quod credidi, temere me <lb/>
            credidisse conuincas. duo sunt, quae mihi profers: unum, <lb/>
            cum dicis spiritum sanctum esse, qui loquitur, et alterum, <lb/>
            cum dicis manifesta esse, quae loquitur. utrumque abs te <lb n="20"/>
            sine ulla dubitatione cognoscere debui; sed non sum auarus, <lb/>
            unum horum doce. ostende hunc esse spiritum sanctum, et <lb/>
            credam uera esse, quae dicit, etiamsi nesciam; aut ostende <lb/>
            uera esse, quae dicit, et credam spiritum sanctum esse, <lb/>
            etiamsi nesciam. numquid aequius aut beniuolentius tecum <lb n="25"/>
            agi potest? sed tu nec hoc nec illud uales ostendere. nihil <lb/>
            aliud elegisti nisi laudare, quod credis, et inridere, quod credo. <lb/>
            cum igitur etiam ego uicissim laudauero, quod credo et quod

<note type="footnote"> 10 cf. Act. 2, 1 sqq. 11 cf. Ioh. 14, 16 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 in nomine <hi rend="italic">HVL</hi> 5 quum P 6 ogpit <hi rend="italic">T</hi> 9 <hi rend="italic">terreret HTV</hi> teneret <hi rend="italic">CSb</hi> <lb/>
            scribtara <hi rend="italic">H</hi> 11 dicis <hi rend="italic">b</hi> 15 pernentunun esse om. <hi rend="italic">YLT</hi> eeee om. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 quodq: (d <hi rend="italic">8. I.) H</hi> 18 K <hi rend="italic">H</hi> Capiti <hi rend="italic">T</hi> 19 quum P 20 quum P <lb/>
            <hi rend="italic">21 tebni V 23 quae] qm V dicis V etiamsi nesciam OA L</hi> 24 dicisiF <lb/>
            25 equins <hi rend="italic">V</hi> benenolentius <hi rend="italic">Y</hi> 26 nalens <hi rend="italic">H</hi> 27 delegisti <hi rend="italic">V</hi> telegisti<lb/>
             <hi rend="italic">L</hi> egisti (tn <hi rend="italic">marg.) b</hi> credam JB1 28 quum <hi rend="italic">P</hi> cum-credo <lb/>
            <hi rend="italic">tilł marg.) V</hi>. </note><lb/>
             
<pb n="211"/>
            credis, inrisero, quid putas nobis esse iudicandum quidue <lb/>
            faciendum, nisi ut eos relinquamus, qui nos inuitant certa <lb/>
            cognoscere et postea imperant, ut incerta credamus et eos <lb/>
            sequamur, qui nos inuitant prius credere, quod nondum ualemus <lb/>
            intueri, ut ipsa fide ualentiores facti, quod credimus, <lb n="5"/>
            intellegere mereamur, non iam hominibus, sed ipso deo intrinsecus <lb/>
            mentem nostram inluminante atque firmante ? 
</p><p>Et quoniam quaesiui, unde mihi probet, nunc quaero, unde <lb/>
            ipse cognouerit. si dicit sibi esse spiritu sancto reuelatum <lb/>
            suamque mentem diuinitus inlustratam, ut ea, quae dicit, <lb n="10"/>
            certa et manifesta cognosceret, ipse significat, quid intersit <lb/>
            inter cognoscere et credere. ipse enim cognoscit, cui apertissime <lb/>
            ista monstrantur; eis autem, quibus haec narrat, non <lb/>
            cognitionem insinuat, sed credulitatem suadet. cui quisquis <lb/>
            temere consenserit, Manichaeus efficitur, non certa cognoscendo, <lb n="15"/>
            sed incerta credendo, quales nos inperitos adulescentulos <lb/>
            aliquando decepit. debuit ergo non nobis polliceri scientiam <lb/>
            neque manifestam cognitionem neque ad id. quod quaeritur, <lb/>
            sine ulla ambiguitate peruentionem, sed dicere potius sibi esse <lb/>
            ista monstrata, illos autem, quibus narrantur, credere sibi <lb n="20"/>
            debere, quae nesciunt. sed si hoc diceret, quis non ei responderet: <lb/>
            si ergo incognita crediturus sum, cur non ea potius <lb/>
            credam, quae iam consensione doctorum indoctorumque celebrantur <lb/>
            et per omnes populos grauissima auctoritate firmata <lb/>
            sunt? hoc ille metuens ne sibi diceretur, offundit nebulas <lb n="25"/>
            inperitis, primum pollicens rerum certarum cognitionem, postea <lb/>
            et incertarum imperans fidem. cui tamen si hoc dicatur, ut <lb/>
            saltem uel sibi haec doceat esse monstrata, similiter deficit

<note type="footnote"> 2 fatiendum <hi rend="italic">V</hi> 3 QQS incerta <hi rend="italic">V et]</hi> ut <hi rend="italic">HT</hi> 5 credidimus <hi rend="italic">HT</hi> <lb/>
            7 nostram (m <hi rend="italic">s. I. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">T</hi> iirmante atque illuminante <hi rend="italic">b</hi> 8 nunc] <lb/>
            non P 12 inter om. P 13 monstrantur <hi rend="italic">(alt</hi>. n <hi rend="italic">s. I.) H</hi> <lb/>
            naraset <hi rend="italic">V</hi> 14 quisquis] inquis 8 15 cognoscendo <hi rend="italic">b</hi> (tn <hi rend="italic">Margo</hi> al. <lb/>
            suadedo) 16 imperitos P 17 tecepit <hi rend="italic">VL</hi> 18 queritur P 19 ampiguitate <lb/>
            F1 sibi ista esse <hi rend="italic">Rb</hi> 21 dicere. tuuis non e* (i <hi rend="italic">eras.)</hi> repm <lb/>
            <lb/>
            ponderet (corr. <hi rend="italic">m. 1) P</hi> 26 imperitis P et postea <hi rend="italic">HVTCSLb</hi> </note>

<note type="footnote"> 14* </note><lb/>
             
<pb n="212"/>
            et hoc quoque ut credamus iubet. quis ferat tantam fallaciam <lb/>
            tantamque superbiam? 
</p></div></div></body></text></TEI>