<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021a.opp-lat1"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec sunt, inquit, salubria uerba ex perenni ac <lb/>
            uiuo fonte; quae qui audierit et isdem primum crediderit, <lb/>
            deinde, quae insinuant. custodierit, numquam <lb n="20"/>
            erit morti obnoxius, uerum aeterna et gloriosa uita <lb/>
            fruetur. nam profecto beatus est iudicandus, qui hac <lb/>
            diuina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus <lb/>
            in sempiterna uita permanebit. et haec, ut uidetis, <lb/>
            pollicitatio est, nondum exhibitio ueritatis: et uos quoque <lb n="25"/>
            animaduertere facillime potestis isto uelamine quoslibet errores <lb/>
            fucari posse, ut inperitorum animis per ornatam ianuam latenter <lb/>
            inrepant. si enim diceret: haec sunt pestifera uerba ex uenenoso <lb/>
            fonte; quae qui audierit et isdem primum crediderit,

<note type="footnote">1 transactis <hi rend="italic">(corr. ex</hi> tractatis) <hi rend="italic">V</hi> 4 interspiritales <hi rend="italic">H 5 ante</hi> <lb/>
            sed K <hi rend="italic">H</hi> a <hi rend="italic">(s. l.) H</hi> disceda <hi rend="italic">b</hi> 6 ego uos <hi rend="italic">HVTb</hi> 12 aut] <lb/>
            autem S uestros libros oSs <hi rend="italic">b</hi> 13 non <hi rend="italic">(s. l.) H</hi> 14 arrogantia P <lb/>
            imponatur P 15 exibeatur P 16 lumine Z\'1 17 posteriora <hi rend="italic">(in rtU.) T</hi> <lb/>
            18 inquid <hi rend="italic">H</hi> perhenni fonte ac uiuo <hi rend="italic">T</hi> 19 isdem <hi rend="italic">TPH</hi> hiadem <hi rend="italic">Vb</hi> <lb/>
            21 uerOetift <hi rend="italic">b</hi> 25 exibitio <hi rend="italic">P</hi> 26 animaduertite <hi rend="italic">P</hi> facillime <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            27 fugari 2\' imperitiorumHiinperitorum P animis] armisP 29 hisdeni T </note><lb/>
             
<pb n="207"/>
            deinde. quae insinuant, custodierit, numquam erit uitae restituendus, <lb/>
            uerum poenali et aerumnosa morte adficietur — nam <lb/>
            profecto miser est iudicandus, qui hac inferna inplicatus inperitia <lb/>
            fuerit. per quam demersus in sempiternis cruciatibus <lb/>
            permanebit —: si ergo hoc diceret, uerum diceret, sed libro <lb n="5"/>
            huic nom solum nullum conciliaret lectorem, sed omnes, <lb/>
            quorum in manus incidisset, in maxima odia concitaret. <lb/>
            quamobrem ad consequentia transeamus nec nos ista decipiant, <lb/>
            quae possunt esse bonis et malis, doctis et indoctis uerba <lb/>
            communia. quid ergo sequitur? <lb n="10"/>
            
</p><p>Pax. inquit, dei inuisibilis et ueritatis notitia sit <lb/>
            cum fratribus sanctis et carissimis, qui mandatis <lb/>
            caelestibus credunt pariter atque deseruiunt. ita sit, <lb/>
            ut dicit. nam et ista benigna et acceptissima optatio est. <lb/>
            tantum meminerimus haec et a bonis doctoribus et a deceptoribus <lb n="15"/>
            posse dici. itaque si nulla nisi talia diceret, omnibus <lb/>
            legendum et amplectendum esse concederem. nec illa, quae <lb/>
            ad hoc sequuntur, inprobauerim; adiungit enim: sed et dextera <lb/>
            luminis tueatur et eripiat uos ab omni incursione <lb/>
            maligna et a laqueis mundi. et omnino quicquid <lb n="20"/>
            in huius epistulae principio scriptum est, donec ueniatur ad <lb/>
            causam, nolo reprehendere, ne in rebus minoribus multum <lb/>
            operis consumatur. iam ergo euidentissimam pollicitationem <lb/>
            hominis uideamus. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>De eo igitur, inquit, frater dilectissime Pattici,

<note type="footnote"> 1 nonquam <hi rend="italic">V</hi> 2 pęllali T penali <hi rend="italic">V</hi> erumpnosa <hi rend="italic">V</hi> erumnosa <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            afficietur <hi rend="italic">P</hi> 3 implicatus <hi rend="italic">P</hi> imperitia <hi rend="italic">P</hi> 4 demersus <hi rend="italic">om. b</hi> 5 ergo <lb/>
            hoc] haec ergo <hi rend="italic">H</hi> hoc ergo <hi rend="italic">TR</hi> uerum diceret <hi rend="italic">(in marg.) V</hi> Ii sed <lb/>
            etia b 7 in quorum manus <hi rend="italic">b</hi> cocitaret <hi rend="italic">T</hi> 10 igitur <hi rend="italic">b</hi> 11 inquid <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            noticia <hi rend="italic">T</hi> 12 k\'mis <hi rend="italic">T</hi> 13 credunt caelestibus <hi rend="italic">Vb</hi> sit ut] sicut <hi rend="italic">V L</hi> <lb/>
            16 dici posse <hi rend="italic">b</hi> 18 adhocj adhuc <hi rend="italic">HVTCSb</hi> secuntur <hi rend="italic">H</hi> 19 incursatione <lb/>
            <hi rend="italic">HTVCSLb</hi> 20 atque <hi rend="italic">b</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> omnino <hi rend="italic">add. m. rec.) H,<lb/>
             om. TRVCLb</hi> quippe quicquid <hi rend="italic">b</hi> 21 scribtum <hi rend="italic">PH</hi> 22 repraehendere <lb/>
            <hi rend="italic">PT</hi> 23 operae <hi rend="italic">HTMVSCLb</hi> consumamus <hi rend="italic">HVCSLb</hi> Csumamns <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 25 de] te <hi rend="italic">V</hi> inquid <hi rend="italic">H</hi> dilectissime frater <hi rend="italic">b</hi> Pattici <lb/>
            quod] audisti ne quod <hi rend="italic">H</hi> audistime quod <hi rend="italic">T</hi> audistine quod <hi rend="italic">R</hi> audisti <lb/>
            de quo <hi rend="italic">VSLb</hi> audatius (auditias ?) audisti de quo <hi rend="italic">C</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="208"/>
            quod mihi significasti dicens nosse te cupere, cuiusmodi <lb/>
            sit natiuitas Adae et Euae, utrum uerbo sint <lb/>
            idem prolati, an progeniti ei corpore, respondebitur <lb/>
            tibi, ut congruit. namque de his a plerisque in uariis <lb/>
            scripturis reuela tionibus que dissimili modo insertum<lb n="5"/>
            atque commemoratum est. quapropter ueritas istius <lb/>
            rei ut sese habet. ab uniuersis fere gentibus ignoratur <lb/>
            et ab omnibus. qui etiam de hoc diu multumque <lb/>
            disputarunt. si enim illis super Adae et Euae generatione <lb/>
            prouenisset manifesto cognoscere. numquam<lb n="10"/>
            corruptioni et morti subiacerent. manifestam ergo cognitionem <lb/>
            huius rei nobis pollicetur, ne corruptioni ac morti <lb/>
            subiciamur. et si adhuc parum est, uide, quid sequatur. necessario <lb/>
            ergo, inquit, plura sunt ante commemoranda <lb/>
            ut ad istud mysterium sine ulla possit ambiguitate<lb n="15"/>
            perueniri. hoc est, quod dicebam, sic mihi demonstrari <lb/>
            debere ueritatem, ut ad eandem sine ulla ambiguitate perueniam. <lb/>
            quod si ipse non polliceretur, me tamen hoc exigere <lb/>
            et flagitare oportebat, ut tanta mercede cognitionis euidentissimae <lb/>
            atque certissimae ex catholico christiano quibuslibet <lb n="20"/>
            contradicentibus Manichaeum me fieri non puderet. iam igitur <lb/>
            audiamus, quid adferat. 
</p><p>Unde si tibi uidetur, inquit, ausculta prius, quae <lb/>
            fuerint ante constitutionem mundi et quo pacto proelium <lb/>
            sit agitatum, ut possis luminis seiungere naturam <lb n="25"/>
            ac tenebrarum. iam incredibilia et omnino falsa <lb/>
            proposuit. quis enim credat ante constitutionem mundi ullum <lb/>
            proelium fuisse commissum? et tamen si esset credibile, <lb/>
            modo nos non credere. sed cognoscere uelimus. nam qui dicit

<note type="footnote"> 2 sit] <hi rend="italic">om. VL</hi> est <hi rend="italic">b</hi> adeae P eue <hi rend="italic">V</hi> 3 idem <hi rend="italic">PTRY, om. b <lb/>
            prolati % jH</hi> 5 relationibusque <hi rend="italic">V,b</hi> (in <hi rend="italic">marg.)</hi> 6 ut ueritas <hi rend="italic">b (post</hi>. <lb/>
            ut <hi rend="italic">om.)</hi> 9 adeae P 10 manifeste <hi rend="italic">b</hi> nonquam <hi rend="italic">V</hi> 13 si <hi rend="italic">om. VL</hi> <lb/>
            15 istud] ista <hi rend="italic">P</hi> dubitatiog et ambig. <hi rend="italic">b</hi> 17 eandem] eam <hi rend="italic">HTVCSLb</hi> <lb/>
            19 euidentissime et certissime <hi rend="italic">Tb</hi> 24 fuerunt <hi rend="italic">b</hi> piium <hi rend="italic">HT <lb/>
            26 omnino post incredibilia R et om. HVLCS falsa omnino b</hi> 27 proponjtR <lb/>
            creditb 2sesset <hi rend="italic">est TSCVJtb</hi> 29 uelimus] <hi rend="italic">xiemvansHTCSVLb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="209"/>
            Persas et Scythas ante multos annos secum bellasse, rem <lb/>
            dicit credibilem, eam tamen, quam uel auditam uel lectam <lb/>
            possumus credere, non expertam conprehensamque cognoscere. <lb/>
            cum ergo istum repudiarem, si tale aliquid diceret — non <lb/>
            enim ea promisit, quae cogerer credere, sed quae possem sine <lb n="5"/>
            ulla ambiguitate cognoscere —, quomodo eum non repudiabo, <lb/>
            quando non modo incerta dicit, sed etiam incredibilia ? sed <lb/>
            quid? si aliquibus rationibus ea perspicua et cognita faciet? <lb/>
            audiamus ergo, si possumus, cum tota patientia et lenitate. <lb/>
            quod sequitur. -! <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec quippe, inquit, in exordio fuerunt duae <lb/>
            \'Śubstantiae a se diuisae. et luminis quidem impe* <lb/>
            rium tenebat deus pater in sua sancta stirpe perpetuus, <lb/>
            in uirtute magnificus, natura ipsa uerus, <lb/>
            aeternitate propria semper exultans, continens apud <lb n="15"/>
            se sapientiam et sensus uitales. per quos etiam duodecim <lb/>
            membra luminis sui conprehendit; regni uidelicet <lb/>
            proprii diuitias adfluentes. in unoquoque autem <lb/>
            membrorum eius sunt recondita milia innumerabilium <lb/>
            et inmensorum thesaurorum. ipse uero pater in sua <lb n="20"/>
            laude praecipuus, magnitudine inconprehensibilis <lb/>
            copulata sibi habet beata et gloriosa saecula neque <lb/>
            numero neque prolixitate aestimanda, cum-quibus <lb/>
            idem sanctus atque inlustris pater et ge-nitor degit <lb/>
            nullo in regnis eius insignibus aut indigente aut in\'fimo <lb n="25"/>
            constituto. ita autem fundata sunt- eiusdem <lb/>
            splendidissima regna supra lucidam et beatam terram. <lb/>
            ut a nullo umquam aut moueri aut concuti possint.

<note type="footnote"> 1 scitas T scuythas P 2 uel <hi rend="italic">ante</hi> aud. <hi rend="italic">om b</hi> 3 cophensamque <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            4 quum P 5 cogeret <hi rend="italic">HTVCS</hi> cogerent <hi rend="italic">b</hi> 9 pacientia <hi rend="italic">T</hi> 11 hec T <lb/>
            12 sese <hi rend="italic">HTVSCLb</hi> ig luminis <hi rend="italic">H</hi> 15 exultans semper <hi rend="italic">b</hi> aput P <lb/>
            16 quem P 17 luminis (es <hi rend="italic">in</hi> is <hi rend="italic">corr.) H</hi> conpveluendit (a <hi rend="italic">ertls.) H</hi> <lb/>
            comprehendit <hi rend="italic">PT</hi> uidelicet] scilicet <hi rend="italic">Y</hi> 18 afluentes <hi rend="italic">P</hi> 20 tensauroram <lb/>
            P 21 incdphensibilis <hi rend="italic">T</hi> inconprehesibilis P 22 habet sibi <hi rend="italic">h</hi> <lb/>
            24 sanctus <hi rend="italic">om. T</hi> 25 nullo etia <hi rend="italic">b</hi> inflrmo P infimo <hi rend="italic">b (in marg</hi>. Q1. <lb/>
            in fumo) 26 fundaftita <hi rend="italic">Y</hi> v7 splendidissima (di <hi rend="italic">alt. s. l.) H</hi> 28 possent <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Anj. spcf. </note>

<note type="footnote"> 14 </note>
<pb n="210"/>
            
</p><p>Haec mihi unde probaturus est, aut haec ipse unde cognouit? <lb/>
            noli me terrere paracleti nomine. primo quia non <lb/>
            credere incognita, sed certa cognoscere accessi a uobis ipsis <lb/>
            factus timidior. uos enim nostis, temere credentibus quam <lb/>
            uehementer insultare soleatis, praesertim cum ipse, qui iam<lb n="5"/>
            coepit incerta narrare, plenam ac firmam scientiam paulo ante <lb/>
            promiserit
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Deinde quoniam, si mihi fides imperanda est, magis <lb/>
            me terret illa scriptura, ubi lego uenisse spiritum sanctum <lb/>
            et apostolos inspirasse, quibus eum dominus se missurum<lb n="10"/>
            esse promiserat. quapropter aut ea, quae dicit, proba mihi <lb/>
            uera esse, ut ostendas, quae non possum credere, aut eum, <lb/>
            qui dicit, proba mihi spiritum sanctum esse, ut credam, quae <lb/>
            non potes ostendere. ego namque catholicam fidem profiteor <lb/>
            et per illam me ad certam scientiam peruenturum esse praesumo;<lb n="15"/>
            tu uero, qui fidem meam labefactare conaris, certam <lb/>
            scientiam trade, si potes, ut id, quod credidi, temere me <lb/>
            credidisse conuincas. duo sunt, quae mihi profers: unum, <lb/>
            cum dicis spiritum sanctum esse, qui loquitur, et alterum, <lb/>
            cum dicis manifesta esse, quae loquitur. utrumque abs te <lb n="20"/>
            sine ulla dubitatione cognoscere debui; sed non sum auarus, <lb/>
            unum horum doce. ostende hunc esse spiritum sanctum, et <lb/>
            credam uera esse, quae dicit, etiamsi nesciam; aut ostende <lb/>
            uera esse, quae dicit, et credam spiritum sanctum esse, <lb/>
            etiamsi nesciam. numquid aequius aut beniuolentius tecum <lb n="25"/>
            agi potest? sed tu nec hoc nec illud uales ostendere. nihil <lb/>
            aliud elegisti nisi laudare, quod credis, et inridere, quod credo. <lb/>
            cum igitur etiam ego uicissim laudauero, quod credo et quod

<note type="footnote"> 10 cf. Act. 2, 1 sqq. 11 cf. Ioh. 14, 16 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 in nomine <hi rend="italic">HVL</hi> 5 quum P 6 ogpit <hi rend="italic">T</hi> 9 <hi rend="italic">terreret HTV</hi> teneret <hi rend="italic">CSb</hi> <lb/>
            scribtara <hi rend="italic">H</hi> 11 dicis <hi rend="italic">b</hi> 15 pernentunun esse om. <hi rend="italic">YLT</hi> eeee om. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 quodq: (d <hi rend="italic">8. I.) H</hi> 18 K <hi rend="italic">H</hi> Capiti <hi rend="italic">T</hi> 19 quum P 20 quum P <lb/>
            <hi rend="italic">21 tebni V 23 quae] qm V dicis V etiamsi nesciam OA L</hi> 24 dicisiF <lb/>
            25 equins <hi rend="italic">V</hi> benenolentius <hi rend="italic">Y</hi> 26 nalens <hi rend="italic">H</hi> 27 delegisti <hi rend="italic">V</hi> telegisti<lb/>
             <hi rend="italic">L</hi> egisti (tn <hi rend="italic">marg.) b</hi> credam JB1 28 quum <hi rend="italic">P</hi> cum-credo <lb/>
            <hi rend="italic">tilł marg.) V</hi>. </note><lb/>
             
<pb n="211"/>
            credis, inrisero, quid putas nobis esse iudicandum quidue <lb/>
            faciendum, nisi ut eos relinquamus, qui nos inuitant certa <lb/>
            cognoscere et postea imperant, ut incerta credamus et eos <lb/>
            sequamur, qui nos inuitant prius credere, quod nondum ualemus <lb/>
            intueri, ut ipsa fide ualentiores facti, quod credimus, <lb n="5"/>
            intellegere mereamur, non iam hominibus, sed ipso deo intrinsecus <lb/>
            mentem nostram inluminante atque firmante ? 
</p><p>Et quoniam quaesiui, unde mihi probet, nunc quaero, unde <lb/>
            ipse cognouerit. si dicit sibi esse spiritu sancto reuelatum <lb/>
            suamque mentem diuinitus inlustratam, ut ea, quae dicit, <lb n="10"/>
            certa et manifesta cognosceret, ipse significat, quid intersit <lb/>
            inter cognoscere et credere. ipse enim cognoscit, cui apertissime <lb/>
            ista monstrantur; eis autem, quibus haec narrat, non <lb/>
            cognitionem insinuat, sed credulitatem suadet. cui quisquis <lb/>
            temere consenserit, Manichaeus efficitur, non certa cognoscendo, <lb n="15"/>
            sed incerta credendo, quales nos inperitos adulescentulos <lb/>
            aliquando decepit. debuit ergo non nobis polliceri scientiam <lb/>
            neque manifestam cognitionem neque ad id. quod quaeritur, <lb/>
            sine ulla ambiguitate peruentionem, sed dicere potius sibi esse <lb/>
            ista monstrata, illos autem, quibus narrantur, credere sibi <lb n="20"/>
            debere, quae nesciunt. sed si hoc diceret, quis non ei responderet: <lb/>
            si ergo incognita crediturus sum, cur non ea potius <lb/>
            credam, quae iam consensione doctorum indoctorumque celebrantur <lb/>
            et per omnes populos grauissima auctoritate firmata <lb/>
            sunt? hoc ille metuens ne sibi diceretur, offundit nebulas <lb n="25"/>
            inperitis, primum pollicens rerum certarum cognitionem, postea <lb/>
            et incertarum imperans fidem. cui tamen si hoc dicatur, ut <lb/>
            saltem uel sibi haec doceat esse monstrata, similiter deficit

<note type="footnote"> 2 fatiendum <hi rend="italic">V</hi> 3 QQS incerta <hi rend="italic">V et]</hi> ut <hi rend="italic">HT</hi> 5 credidimus <hi rend="italic">HT</hi> <lb/>
            7 nostram (m <hi rend="italic">s. I. a m</hi>. 1) <hi rend="italic">T</hi> iirmante atque illuminante <hi rend="italic">b</hi> 8 nunc] <lb/>
            non P 12 inter om. P 13 monstrantur <hi rend="italic">(alt</hi>. n <hi rend="italic">s. I.) H</hi> <lb/>
            naraset <hi rend="italic">V</hi> 14 quisquis] inquis 8 15 cognoscendo <hi rend="italic">b</hi> (tn <hi rend="italic">Margo</hi> al. <lb/>
            suadedo) 16 imperitos P 17 tecepit <hi rend="italic">VL</hi> 18 queritur P 19 ampiguitate <lb/>
            F1 sibi ista esse <hi rend="italic">Rb</hi> 21 dicere. tuuis non e* (i <hi rend="italic">eras.)</hi> repm <lb/>
            <lb/>
            ponderet (corr. <hi rend="italic">m. 1) P</hi> 26 imperitis P et postea <hi rend="italic">HVTCSLb</hi> </note>

<note type="footnote"> 14* </note><lb/>
             
<pb n="212"/>
            et hoc quoque ut credamus iubet. quis ferat tantam fallaciam <lb/>
            tantamque superbiam? 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid? si non solum incerta, sed etiam falsa esse. quae <lb/>
            dicit. deo et domino nostro mihi opitulante monstrauero. quid <lb/>
            infelicius ista superstitione inueniri potest., quae non modo<lb n="5"/>
            non exhibet scientiam, quam promittit, atque ueritatem, sed <lb/>
            ea dicit, quae uehementer sunt scientiae ueritatique contraria? <lb/>
            quod in sequentibus manifestius adparebit. ita enim dicit: <lb/>
            iuxta unam uero partem ac latus inlustris illius ae <lb/>
            sanctae terrae erat tenebrarum terra profunda et inmensa<lb n="10"/>
            magnitudine. in qua habitabant ignea corpora. <lb/>
            genera scilicet pestifera. hic infinitae tenebrae ex <lb/>
            eadem manantes natura inaestimabiles cum propriis <lb/>
            fetibus; ultra quas erant aquae caenosae ac turbidae <lb/>
            cum suis inhabitatoribus; quarum interius uenti<lb n="15"/>
            horribiles ac uehementes cum suo principe et genitoribus. <lb/>
            rursum regio ignea et corruptibilis cum suis <lb/>
            ducibus et nationibus. pari more introrsum gens caliginis <lb/>
            ac fumi plena, in qua morabatur inmanis princeps <lb/>
            omnium et dux habens circaseinnumerabiles principes,<lb n="20"/>
            quorum omnium ipse erat mens atque origo: haeque <lb/>
            fuerunt naturae quinque terrae p\'estiferae. 
</p><p>. Si aerium uel etiam aetherium corpus diceret esse naturam <lb/>
            dei, profecto inrideretur ab omnibus. qui sapientiae ueritatisque <lb/>
            naturam per nulla spatia locorum distentam atque diffusam<lb n="25"/>
            sine ulla mole magnam et magnificam nec in parte minorem <lb/>
            et in parte maiorem, sed per omnia aequalem summo patri. <lb/>
            nec aliud habentem hic et aliud alibi, sed ubique integram.

<note type="footnote"> 1 hec <hi rend="italic">b cap</hi>. 15 <hi rend="italic">incipit:</hi> Quis ferat <hi rend="italic">sqq. b</hi> 3 si <hi rend="italic">om. L</hi> 4 K <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            5 supersticione <hi rend="italic">T</hi> 6 exibet <hi rend="italic">VP</hi> sed] et T 7 ueritatique suijt <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            8 insequentibus <hi rend="italic">H apparebit P</hi> 9 uero unam <hi rend="italic">V</hi> 11 habitant <hi rend="italic">TVb</hi> <lb/>
            12 hinc <hi rend="italic">HTCSVLb</hi> infinite <hi rend="italic">T</hi> 13 manantes (a s. <hi rend="italic">exp</hi>. e <hi rend="italic">add.) V</hi> <lb/>
            14 foetibus <hi rend="italic">H</hi> 16 cum suo <hi rend="italic">(in marg.) V</hi> 17 rursus <hi rend="italic">V</hi> 18 introraus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 19 immanis <hi rend="italic">P</hi> 21 haecquae <hi rend="italic">H</hi> hecque <hi rend="italic">L</hi> heeque <hi rend="italic">V</hi> 22 terre <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            23 aeretl <hi rend="italic">b</hi> etherium <hi rend="italic">V</hi> etherefl <hi rend="italic">b</hi> 26 ulla <hi rend="italic">om. TVLb</hi> 27 etl <lb/>
            nec T nec et <hi rend="italic">S, om. HVCL</hi> </note><lb/>
             
<pb n="213"/>
            ubique praesentem qualicumque acie iam serenioris mentis <lb/>
            intueri ualent. 
</p></div></div></body></text></TEI>