Unum uerum deum omnipotentem, ex quo omnia, per quem omnia. in quo omnia, et rogaui et rogo, ut in refellenda et reuincenda haeresi uestra, Manichaei. cui et uos fortasse inprudentius quam malitiosius adhaesistis, det mihi mentem pacatam atque tranquillam et magis de uestra correctione quam de subuersione cogitantem. quamquam enim dominus per suos seruos regna subuertat erroris, ipsos tamen homines, in quantum homines sunt, emendandos esse potius quam perdendos iubet. et quicquid diuinitus ante illud ultimum iudicium uindicatur, siue per inprobos siue per iustos siue per nescientes siue per scientes siue occulte siue palam: non ad interitum hominum, sed ad medicinam ualere credendum est; quam qui respuerint, extremo subplicio praeparantur. quapropter cum in hac uniuersitate rerum alia sint, quae ualent ad corporalem uindictam, sicut ignis et uenenum et morbus et cetera huiusmodi, alia, quibus apud se ipsum non molestiis corporis sui, sed cupiditatum suarum laqueisan imus puniatur, sicut est damnum, exilium, orbitas, contumelia et his similia; quaedam uero non sint cruciamenta, sed quasi fomenta ci 2 Anreli augustini/ad interrogata sim/pliani (ci a . m. 1) lib. II explicit incipit aduersus epis. quae.. (2 litt. er.) funda/menti dicitur ddira mentis plenam/manichei (litt. uncial.) fol . 49 P Incipit contra epistulam fundamenti manicheorum (lift. uncial.) fol. 30 H . Incipit (om. T) liber/ sci (om. B) aurelii (om. TL) augustini eontra epistolam fundamenti (om. JR) manicheorum (manichei B, om. L) fol . 178 TR fol. 105 L m 4 per quem omnia om. P 6 heresis (corr. m. 1) P manichei i C pro ae semper) T et om. SV 7 imprutentius S maletiosius S tetS 9 supuersione T 12 quidquid (sic semper) P ultimum illud b 13 improbosJP 14 g$scientes V occuItaeP 16 supplicio P K H 17 quumP 19 semetipsum b molestia V 20 cupiditatem JP alaqueis t 21 sicuti HTSVb contumelias P hiis (sic ubique) V 22 sunt Vb XXV. Aug. Mct. 6. 13 et lenimenta languentium, ut sunt consolationes, cohortationes, disputationes et quaecumque sunt alia: horum omnium quaedam etiam per malos nescientes operatur summa dei iustitia, quaedam autem per scientes bonos. nostrum igitur fuit eligere et optare meliora, ut ad uestram correctionem aditum haberemus, non in contentione et aemulatione et persecutionibus, sed mansuete consolando, beniuole cohortando, leniter disputando. sicut scriptum est: seruum autem domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes. nostrum ergo fuit uelle has partes expetere; dei est uolentibus et petentibus donare, quod bonum est. Illi in uos saeuiant. qui nesciunt, cum quo labore uerum inueniatur et quam difficile caueantur errores; illi in uos saeuiant, qui nesciunt, quam rarum et arduum sit carnalia phantasmata piae mentis serenitate superare; illi in uos saeuiant, qui nesciunt, cum quanta difficultate sanetur oculus interioris hominis, ut possit intueri solem suum — non istum, quem colitis caelesti corpore, oculis carneis et hominum et pecorum fulgentem atque radiantem, sed illum, de quo dictum est per prophetam: ortus est mihi iustitiae sol, et de quo dictum est in euangelio: erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum —: illi in uos saeuiant, qui nesciunt, quibus suspiriis et gemitibus fiat. ut ex quantulacumque parte possit intellegi deus; postremo illi in uos saeuiant, qui numquam tali errore decepti sunt, quali uos deceptos uident. 8 II Tim. 2, 24 sq. 21 Mal. 4, 2 22 Ioh. 1, 9 1 et lenimenta (in ras . ta s. I.) H, om. TVLb exhortationes HVS 2 talia HTRSVLb omnium horum V 3 etiam] illa P ętiam T 4 autem om. VLT 5 additum V 7 beneuole R beniuoleque hortando VLb 8 scribtum PH 10 patientem in MM. JP 11 nrS partes has V partes] om.L etpetereb 12 aipetentibus V 13 seuiantPl\' 15 seuiantP, (t 8. I.) T 16 pi§q ; (pie 8. 1.) V seuiant P 19 post quem add . uos ed. Maurina et pecorum om V 20 dictum] dictum (in ras. corr. ex scriptumJ H scriptum ReSVLb, (s. I.) T 21 sol iusticie T 23 mundum] mod\' V 2h in uos illi b numquam] nullo VLb 27 uident] uolentP Ego autem. qui diu multumque iactatus tandem respicere potui, quid sit illa sinceritas, quae sine inanis fabulae narratione percipitur; qui uanas imaginationes animi mei uariis opinionibus erroribusque conlectas uix miser merui domino opitulante conuincere: qui me ad detergendam caliginem mentis tam tarde clementissimo medico uocanti blandientique subieci; qui diu fleui, ut incommutabilis et inmaculabilis substantia concinentibus diuinis libris sese mihi persuadere intrinsecus dignaretur; qui denique omnia illa figmenta, quae uos diuturna consuetudine inplicatos et constrictos tenent, et quaesiui curiose et adtente audiui et temere credidi et instanter, quibus potui, persuasi et aduersus alios pertinaciter animoseque defendi: saeuire in uos omnino non possum, quos sicut me ipsum illo tempore ita nunc debeo sustinere et tanta patientia uobiscum agere. quanta mecum egerunt proximi mei, cum in uestro dogmate rabiosus et caecus errarem. Ut autem facilius mitescatis et non inimico animo uobisque pernicioso mihi aduersemini, illud quouis iudice inpetrare me oportet a uobis, ut ex utraque parte omnis adrogantia deponatur. nemo nostrum dicat iam se inuenisse ueritatem; sic eam quaeramus, quasi ab utrisque nesciatur. ita enim diligenter et concorditer quaeri poterit, si nulla temeraria praesumptione inuenta et cognita esse credatur. aut si hoc a uobis inpetrare non possum, saltem illud concedite, ut uos tamquam incognitos nunc primum audiam, nunc primum discutiam. iustum puto esse, quod postulo, hac sane lege 1 tandem] un: tandem T 2 inanis (is s. l. a m . 1) T 3 imagines T 4 que om. V collectas P Pfltyi merui V 8 continentibus V 10 consuetudo H implicatos P curiosae H 11 attendpte V attente P 12 animosaque T 13 quos] quod H 14 pacientia T 16 docmate P 17 ut inimico b animo om. b 18 spernicioso V illud om. TRVLb iudicem P impetrare P impetrari SCTR me impetrare b 19 a nobis oportet TSC oportet om. L a] et a T arrogantia P 22 praesumtione P 23 creditur HT ante hoc add. H et aut ex 24 impetrare P, om. L possumus HTCSVRb 13* seruata, ut uobiscum non orem, non conuenticula celebrem.nonManichaei nomen accipiam.sinon mihideomnibus rebus ad salutemanimae pertinentibus sine ulla caligine rationem perspicuam dederitis. In catholica enim ecclesia, ut omittam sincerissimam sapientiam, ad cuius cognitionem pauci spiritales in hac uita perueniunt, ut eam ex minima quidem parte, quia homines sunt, sed tamen sine dubitatione cognoscant — ceteram quippe turbam non intellegendi uiuacitas, sed credendi simplicitas tutissimam facit — ut ergo hanc omittam sapientiam, quam in ecclesia esse catholica non creditis. multa sunt alia, quae in eius gremio me iustissime teneant. tenet consensio populorum atque gentium; tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, caritate aucta, uetustate firmata; tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oues suas post resurrectionem dominus commendauit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum; tenet postremo ipsum catholicae nomen. quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista ecclesia sola obtinuit. ut cum omnes haeretici se catholicos dici uelint, quaerenti tamen alicui peregrino, ubi ad catholicam conueniatur, nullus haereticorum uel basilicam suam uel domum audeat ostendere. ista ergo tot et tanta nominis christiani carissima uincula recte hominem tenent credentem in catholica ecclesia, etiamsi propter nostrae intellegentiae tarditatem uel uitae meritum ueritas nondum se apertissime ostendat. apud uos autem, ubi nihil horum est, quod me inuitet ac teneat, sola personat pollicitatio ueritatis: quae quidem 1 manichei PH 5 pauci (s er.) H pauca Tl 6 eum L parte quidem V quia (s. I . uel qua) R 9 facit] tenet V ergo (8. I.) H omittam hanc T 11 consentio V confessio (s. l . uel consensio) JR 13 aucta uetustate om. P aucta s. I. T firmata (pr . a s. l.) T 15 episcopatum (um s. I.) T 16 postremo] proximum H postremll T 17 hereaes PHT 18 optinuit HV 19 peregrino alicui HTCSVb 20 perueniatur P heretichorum Phereticorum HT 21 audet HP tanti T christiani nõi. b 22 clarissima (1 s. I. a m . 2) H clarissima VSCL 1 aut tenent (em er.) H 24 apertisaim*e (a er.) H 25 aput P 26 ac B ueritatis pollicitatio Vb si tam manifesta monstratur, ut in dubium uenire non possit, praeponenda est illis omnibus rebus, quibus in catholica teneor; si autem tantummodo promittitur et non exhibetur, nemo me mouebit ab ea fide, quae animum meum tot et tantis nexibus christianae religioni astringit. Uideamus igitur, quid me doceat Manichaeus, et potissimum illum consideremus librum, quem Fundamenti epistulam dicitis, ubi totum paene, quod creditis, continetur. ipsa enim nobis illo tempore miseris quando lecta est, inluminati dicebamur a uobis. certe sic incipit: Manichaeus apostolus Iesu Christi prouidentia dei patris. haec sunt salubria uerba de perenni ac uiuo fonte. iam cum bona patientia, si placet, adtendite, quid quaeram. non credo esse istum apostolum Christi. quaeso, ne suscenseatis et male dicere incipiatis. nostis enim me statuisse nihil a uobis prolatum temere credere. quaero ergo, quis sit iste Manichaeus. respondebitis: apostolus Christi. non credo; quid iam dicas aut facias, non habebis. promittebas enim scientiam ueritatis, et nunc quod nescio cogis, ut credam. euangelium mihi fortasse lecturus es et inde Manichaei personam temptabis adserere. si ergo inuenires aliquem, qui euangelio nondum credit, quid faceres dicenti tibi: non credo? ego uero euangelio non crederem, nisi me catholicae ecclesiae conmoueret auctoritas.I quibus ergo obtemperaui dicentibus: crede euangelio, cur eis non obtemperem dicentibus mihi: noli credere Manichaeis ? elige, quid uelis. si dixeris: crede catholicis, ipsi me monent, ut nullam fidem adcommodem uobis; quapropter non possum 1 dubio T 2 pmonenda (s. I. i pponenda) H omnibus illis b 3 et non] nec T 5 religionis HTHCSVLb 6 K H toceat Y manicheus (e pro ae semper) PH 7 quam HLb 9 inluminati] uo inclinati TLb inclinatis V dicentibus V dicebamus 6 10 a uobis] ab$is (corr. tn 1) P amen b 12 perhenni VT 13 attendite P istum esseHCb 16quero T quial qui (d er.) H iste] ille b 18 fatias V promittebat V 19 fortasse mihi b 20 temtabis P tentabis Hb asserere P 21 inuenires (s s. I. a m. 1) H inuenirem b 23 commoueret P cõmoneret b 24 credite b quur P 26 quid (i corr. ex o) H ipsi (corr. ex ipse) H mouent T 27 accomodem P illis credens nisi tibi non credere. si dixeris: noli catholicis credere, non recte facies per euangelium me cogere ad Manichaei fidem, quia ipsi euangelio catholicis praedicantibus credidi. si autem dixeris: recte credidisti catholicis laudantibus euangelium, sed non recte illis credidisti uituperantibus Manichaeum, usque adeo me stultum putas, ut nulla reddita ratione, quod uis credam, quod non uis. non credam? multo enim iustius atque cautius facio, si catholicis quoniam semel credidi, ad te non transeo, nisi me non credere iusseris, sed apertissime ac manifestissime scire aliquid feceris. quocirca si mihi rationem redditurus es. dimitte euangelium. si ad euangelium te tenes, ego me ad eos teneam, quibus praecipientibus euangelio credidi, et his iubentibus tibi omnino non credam. quodsi forte in euangelio aliquid apertissimum de Manichaei apostolatu inuenire potueris, infirmabis mihi catholicorum auctoritatem, qui iubent, ut tibi non credam: qua infirmata iam nec euangelio credere potero. quia per eos illi credideram. ita nihil apud me ualebit, quicquid inde protuleris. quapropter si nihil manifestum de Manichaei apostolatu in euangelio reperitur, catholicis potius credam quam tibi. si autem aliquid inde manifestum pro Manichaeo legeris, nec illis nec tibi: illis, quia de te mihi mentiti sunt; tibi autem. quia eam scripturam mihi profers, cui per illos credideram, qui mihi mentiti sunt. sed absit. ut euangelio ego non credam. illi enim credens non inuenio, quomodo possim etiam tibi credere; apostolorum enim nomina, quae ibi leguntur. non inter se continent nomen Manichaei. in locum autem traditoris Christi quis successerit, in apostolorum actibus legimus: cui 26 cf. Matth. 10, 2 sqq. Marc. 3. 16 sqq. Luc. 6. 13 sqq. 28 Act. 1, 26 1 nisi] non V 7 multo] Efl stulto T 8 atque] et b 10 manifestissime ac apertissime HCSTb aliquid scire T 12 ego om. V me om. VL ad eos me Tb 13 tibi 8. I. T 18 aput P ualebis b 19 nichil (sit: Bempar) T 20 repperitur PH 21 autem om. T inde aliquid b 28 scribturam P 24 ante sed K H ego euangelio b 25 non credens T 28 quis] qui HTVb I libro necesse est me credere, si credo euangelio. quoniam utramque scripturam similiter mihi catholica commendat auctoritas. in eodem etiam libro de uocatione atque apostolatu Pauli uulgatissimam tenemus historiam. lege mihi iam, si potes, in euangelio, ubi Manichaeus apostolus dictus est, uel in aliquo alio libro, cui me iam credidisse confiteor. an illud lecturus es, ubi spiritum sanctum paracletum dominus promisit apostolis ? de quo loco uide, quot et quanta sint, quae me reuocent et deterreant, ne Manichaeo credam.