<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Hoc isti nolunt elati et superbi nec purgando defensores, <lb/>
            sed extollendo praecipitatores liberi arbitrii, qui non ob <lb/>
            aliud nobis haec dicentibus indignantur. nisi quia gloriari in <lb/>
            domino dedignantur. timuit tamen Pelagius episcopale indicium <lb/>
            Palaestinum et, cum ei fuisset obiectum, quod diceret \'gratiam <lb n="15"/>
            dei secundum merita nostra dari\'. negauit se dicere et eos, qui <lb/>
            hoc dicerent. anathemando damnauit. nec tamen defendere <lb/>
            aliud inuenitur in libris, quos postmodum scripsit, fraudem se <lb/>
            putans hominibus iudicantibus fecisse mentiendo aut nescio <lb/>
            quomodo suum sensum uerbis ambiguis obtegendo. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>