<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Sed nc forte dicant ad hoc esse adiutos, ut haberent <lb/>
            potestatem fieri filii dei- ut autem hanc accipere mererentur, prius <lb/>
            eum libero arbitrio nulla adiuti gratia receperunt; haec est <lb/>
            quippe intentio, qua gratiam destruere moliuntur, ut eam dari <lb/>
            secundum merita nostra contendant —. ne forte ergo hanc euangelicam <lb n="5"/>
            sententiam sic diuidant, ut meritum ponant in eo quod <lb/>
            dictum est: quotquot autem receperunt eum ac <lb/>
            deinde non gratis datam, sed huic merito redditam gratiam in eo <lb/>
            quod sequitur: dedit eis potestatem filios dei <lb/>
            fieri, numquid, si quaeratur ab eis quid sit receperunt <lb n="10"/>
            eum\', dicturi sunt aliud nisi \'crediderunt in eum\' ? ut igitur et <lb/>
            hoc sciant ad gratiam pertinere, legant quod ait apostolus: in <lb/>
            nullo expauescatis a b aduersariis, quae quidem <lb/>
            est illis causa perditionis, uestrae <lb/>
            autem salutis, et hoc a deo, quia uobis <lb n="15"/>
            donatum est pro Christo non tantum ut <lb/>
            credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro <lb/>
            e o — nempe utrumque dixit esse donatum —, item quod ait: pax <lb/>
            fratribus et caritas cum fide a deo patre et <lb/>
            domino Iesu Christo. legant etiam illud, quod ipse <lb n="20"/>
            dominus ait: nemo potest uenire ad me, nisi <lb/>
            pater, qui misit me, traxerit eum. ubi ne quisquam <lb/>
            putet aliud dictum esse \'uenire ad me\' quam \'credere in me\', <lb/>
            paulo post, cum de suo corpore et sanguine loqueretur et seandalizati <lb/>
            essent plurimi in sermone eius, ait: uerba, quae <lb n="25"/>
            ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. <lb/>
            sed sunt quidam ex uobis, qui non credunt. <lb/>
            deinde subiunxit euangelista : sciebat enim ab initio <lb/>
            Iesus, qui essent credentes et quis

<note type="footnote"> 7. 9 Ioli. 1, 12 12 Phil. 1, 28. 29 18 Eph. 6, 23 21 Ioh. 6, 44 <lb/>
            25. 28 Ioh. 6, G4—G6 </note>

<note type="footnote"> 1 adhnc <hi rend="italic">0m1</hi> 2 filii dei fieri <hi rend="italic">B</hi> hanc autem <hi rend="italic">C</hi> recipere V 3 eum <lb/>
            <hi rend="italic">om.Cml</hi> 4 mosliuntur <hi rend="italic">(1 eras.)</hi> V 5 euangelica C <hi rend="italic">6 qaoOml</hi> 7 quod quod V <lb/>
            <hi rend="italic">8 datum V 10 nunquid OmlD 11 et ex ei B, om.O</hi> 13 expauiscatis V <lb/>
            15 adeo <hi rend="italic">EF</hi> 16 donatum] datumGL 18 aut <hi rend="italic">Va.c</hi>. 19 patre nostro <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            20 domino nostro <hi rend="italic">GL</hi> legat <hi rend="italic">GL</hi> illud] aliud <hi rend="italic">OL, om.Dbd</hi> dom. ait ipse <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            24 cum] quam <hi rend="italic">V</hi> 27 ex] iu <hi rend="italic">GL</hi> non <hi rend="italic">s.l.ni2Y</hi> 28 Iestis ab initio <hi rend="italic">DKFbd</hi> <lb/>
            29 esset tradit. <hi rend="italic">GL</hi> trad.] creditunis <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="428"/>
            traditurus esset eum. et dicebat: propterea dixi <lb/>
            uobis, quia nemo potest uenire ad me, nisi <lb/>
            fuerit ei datum a patre meo. sententiam scilicet <lb/>
            iterauit qua dixerat: nemo potest uenire ad me, <lb/>
            nisi pater, qui misit me, traxerit eum. et hoc<lb n="5"/>
            propter credentes et non credentes se dixisse manifestauit exponens <lb/>
            quod dixerat: nisi pater, qui misit me, <lb/>
            t r a x e r i t cum, id ipsum aliis uerbis repetendo in eo, <lb/>
            quod ait: nisi fuerit ei datum a patre meo. <lb/>
            ille quippe trahitur ad Christum, cui datur ut credat in Christum. <lb n="10"/>
            datur ergo potestas, ut filii dei fiant qui credunt in eum, cum <lb/>
            hoc ipsum datur, ut credant in eum. quae potestas nisi detur a <lb/>
            deo, nulla esse potest ex libero arbitrio, quia nec liberum in bono <lb/>
            erit, quod liberator non liberauerit, sed in malo liberum habet <lb/>
            arbitrium, cui delectationem malitiae uel occultus uel manifestus<lb n="15"/>
            deceptor inseuit uel sibi ipse persuasit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>