<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Iam itaque Iuliani respondeamus epistulae. <hi rend="italic">dicunt,</hi> inquit, <lb/>
            <hi rend="italic">illi Manichei, quibus modo non communicamus, id est toti isti, cum <lb/>
            quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, id est Adae, liberum <lb/>
            arbitrium perierit et nemo iam potestatem habeat bene uiuendi:, sed <lb/>
            omnes in peccatum carnis suae necessitate cogantur</hi>. Manicheos <lb n="15"/>
            appellat catholicos more illius Iouiniani, qui paucos ante annos <lb/>
            hereticus nouus uirginitatem sanctae Mariae destruebat et uirginitati <lb/>
            sacrae nuptias fidelium coaequabat. nec ob aliud hoc obiciebat <lb/>
            catholicis, nisi quia eos uideri uolebat accusatores uel damnatores <lb/>
            esse nuptiarum. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>