<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Noui quippe heretici, inimici gratiae dei, quae datur pusillis <lb/>
            et magnis per Iesum Christum dominum nostrum, etsi iam cauendi <lb/>
            euidentius apertiore inprobatione monstrantur, non tamen quiescunt <lb/>
            scriptis suis minus cautorum uel minus eruditorum corda temptare. <lb/>
            quibus utique respondendum esset, ne se ucl suos in illo nefando<lb n="5"/>
            errore firmarent, etiam si non metueremus, ne quemquam catholicorum <lb/>
            uerisimili sermone deciperent. cum uero non desinant <lb/>
            fremere ad dominici gregis caulas atque ad diripiendas tanto pretio <lb/>
            redemptas oues aditus undecumque rimari communisque sit omnibus <lb/>
            nobis qui fungimur episcopatus officio — quamuis ipse in ea praemineas<lb n="10"/>
            celsiore fastigio — specula pastoralis, facio quod possum <lb/>
            pro mei particula muneris, quantum mihi dominus adiuuantibus <lb/>
            orationibus tuis donare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus <lb/>
            eorum scriptis medentia et munientia scripta praetendam, quibus <lb/>
            rabies qua furiunt aut etiam ipsa sanetur aut a laedendis aliis<lb n="15"/>
            repellatur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>