<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>An forte metuimus ea quae sequuntur: quod enim <lb/>
            operor, ignoro; non enim quoduolo, hocago, sed <lb n="5"/>
            quod odi, illud facio, ne forte ex his uerbis quispiam consentire <lb/>
            carnis concupiscentiae ad opera mala sanctum apostolum <lb/>
            suspicetur? sed considerandum est quod adiungit: si autem <lb/>
            quod nolo hoc facio, consentio legi quoniam bona. <lb/>
            magis enim se dicit legi consentire quam carnis concupiscentiae —<lb n="10"/>
            hanc enim peccati nomine appellat —; facere ergo se dixit et operari <lb/>
            non affectu consentiendi et inplendi, sed ipso motu concupiscendi. <lb/>
            \'hinc ergo\', inquit,\'consentio legi quoniam bona est: <lb/>
            consentio, quia nolo quod non uult\'. deinde dicit: nunc <lb/>
            autem iam non ego operor illud, sed id quod <lb n="15"/>
            habitat in me peccatum. quid est \'nunc autem\' nisi <lb/>
            \'iam nunc sub gratia, quae liberauit delectationem uoluntatis a consensione <lb/>
            cupiditatis\'? non enim melius intellegitur: non ego <lb/>
            operor, nisi quia non consentit exhibere membra sua arma iniquitatis <lb/>
            peccato. nam si et concupiscit et consentit et agit, quomodo<lb n="20"/>
            non ipse illud operatur, etiamsi se operari doleat et uinci grauiter <lb/>
            ingemescat? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>