<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Sed quod sequitur non ita expeditum est, quomodo de <lb/>
            Paulo possit intellegi. scimus enim, inquit, quia lex spiritalis <lb/>
            est; ego autem carnalis sum. non ait \'fui\', sed <lb n="5"/>
            \'sum\'. numquid ergo apostolus, cum haec scriberet, carnalis fuit? <lb/>
            an secundum corpus hoc dicit? adhuc enim erat in corpore mortis <lb/>
            huius nondum facto, quod alibi dicit: seminatur corpus <lb/>
            animale, surgit corpus spiritale. tune enim extoto se, <lb/>
            id est ex utraque parte, qua constat, spiritalis homo erit, quando <lb n="10"/>
            spiritale etiam corpus erit. neque enim absurdum est, ut sit in illa <lb/>
            uita etiam caro spiritalis, si potuit esse in hac uita in his, qui adhuc <lb/>
            carnalia sapiunt, etiam spiritus ipse carnalis. sic ergo ideo dixit: <lb/>
            ego autem carnalis sum, quia nondum spiritale corpus <lb/>
            habebat apostolus, sicut posset dicere: \'ego autem mortalis sum\'; <lb n="15"/>
            quod utique non nisi secundum corpus intellegeretur dixisse, quod <lb/>
            nondum fuerat inmortalitateuestitum. item quod adiunxit: uenundatus <lb/>
            sub peccato, ne quisquam eum nondum redemptum <lb/>
            Christi sanguine existimet, etiam hoc secundum illud potest intellegi, <lb/>
            quod ait: et nos primitias habentes spiritus et <lb n="20"/>
            ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem <lb/>
            expectantes, redemptionem corporis <lb/>
            nostri. si enim secundum hoc se dicit uenundatum sub peccato, <lb/>
            quod adhuc non est redemptum a corruptione corpus eius, uel uenundatum <lb/>
            aliquando in prima transgressione praecepti, ut haberet <lb n="25"/>
            corpus corruptibile quod adgrauat animam, quid prohibet hic <lb/>
            apostolum intellegi de se ipso dicere, quod ita dicit, ut etiam in ipso

<note type="footnote"> 4 Rom. 7, 14 7 ef. Rom. 7, 24 8 1 Cor. 15, 44 13 ef. Rom. 8, 5 <lb/>
            14. 17 Rom.7, 14 20 Rom. 8, 23 2G cf. Sap. 9, 15 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 notitiam <hi rend="italic">bis GL</hi> primiGL6 3 <hi rend="italic">uoce</hi> de <hi rend="italic">lin. fragrn. Aurel. 4 possct GL</hi> <lb/>
            quoniamGZ. <hi rend="italic">5 non-sum om. V fuit C</hi> 6 nunquid O <hi rend="italic">7 lioc dicit om.EF<lb/>
             9 surget CDGM se om.OB 10 utro La.c</hi>. 11 etiam spiritale V etiam <lb/>
            <hi rend="italic">om.D in otn.Oml 12 si om.Oml esseexp.D 13 ipse] ee<foreign xml:lang="grc">̅</foreign> D 14 posl autem <lb/>
            exp. sum sum D 15 posse discere C</hi> 18 euin] <hi rend="italic">enim C, in mg. al cum EF <lb/>
            19 hoc om. EF 20 et om. Om1 spiritus habentes D 21 metipsis s. I. L <lb/>
            adobtionem Oml 2H nri s. ras. Om2</hi> enim] antem V dicitseZJ 24 redemtumO <lb/>
            26 proibet 0 27 apostolus V <hi rend="italic">intcllegi om GL die∗it B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="440"/>
            possit intellegi, etiamsi in sua persona non sc solum, sed omnes accipi <lb/>
            uelit, qui se nouerunt spiritali dilectione cum carnis affectione sine <lb/>
            consensione confligere? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>