<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Hinc autem iam incipit, propter quod ista consideranda <lb/>
            suscepimus, introducere personam suam et tamquam de se ipso <lb n="10"/>
            loqui. ubi nolunt Pelagiani ipsum apostolum intellegi, sed quod <lb/>
            in se alium transfigurauerit, id est hominem sub lege adhuc positum, <lb/>
            nondum per gratiam liberatum. ubi quidem iam debent concedere, <lb/>
            quod in lege nemo iustificatur, sicut alibi idem <lb/>
            apostolus dicit, sed ad cognitionem peccati et ad ipsius legis praeuaricationem <lb n="15"/>
            ualere legem, ut cognito auctoque peccato per fidem <lb/>
            gratia requiratur. non autem timent ista de apostolo intellegi, <lb/>
            quae posset et de praeteritis suis dicere, sed ca quae sequuntur <lb/>
            timent. hic enim: concupiscentiam, inquit, nesciebam, <lb/>
            nisi lex diceret: non concupisces. occasione <lb n="20"/>
            autem accepta peccatum per mandatum operatum <lb/>
            est in me omnem concupiscentiam; sine <lb/>
            lege enim peccatum mortuum est. ego autem <lb/>
            uiuebam aliquando sine lege; adueniente autem <lb/>
            mandato peccatum reuixit, ego autem <lb n="25"/>
            mortuus sum. et inuentum est mihi mandat <lb/>
            u m, quod erat in uitam, hoc esse i n mortem.

<note type="footnote"> 1 cfi Rom. 5, 5 4 Rom. 7, 7 7 Rom. 3, 20 14 Gal. 8, 11 19 Rom. <lb/>
            7,7-13 </note> <note type="margin"><hi rend="italic">def.O</hi></note>

<note type="footnote"> 1 quiaL <hi rend="italic">2 lianc L 3 malum EFGa.c.L</hi> contenilant <hi rend="italic">Ga.c.L uidit] add. <lb/>
            enim EF quis V</hi> 4 pro possunt F <hi rend="italic">(s pr. 8.J.)</hi> 5 dicimus ZJTr lex inqlliWL <lb/>
            <hi rend="italic">es V</hi> G cognouit C <hi rend="italic">7 post legem add. enim Dld</hi> 8 ergo] enim V abolitioGb <lb/>
            <hi rend="italic">abolicioL oblatio C 9 autem otn.D</hi> coepitGL 12 aliud V <hi rend="italic">id est om. D <lb/>
            13 gratia L conccdoGa.c.L</hi> 14 idem] ipseB <hi rend="italic">15 legis om.F.F 17 poU</hi> <lb/>
            tinient <hi rend="italic">eras</hi>. de in <hi rend="italic">mg</hi>. m2 <hi rend="italic">add.Y</hi> 19 timeantGL hincGL 20 occansione <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            occa.sioneG <hi rend="italic">occasionem—acccptam L</hi> 23 enim] <hi rend="italic">autem D est mortuum D</hi> <lb/>
            24 aueniente C 25 <hi rend="italic">ante</hi> mandato <hi rend="italic">exp</hi>. peccato <hi rend="italic">B</hi> 27 in] <hi rend="italic">adGL</hi> uita <hi rend="italic">CDEFV</hi> <lb/>
            morte <hi rend="italic">CEF</hi> </note>

<note type="footnote"> 2s» </note> <lb/>
             
<pb n="436"/>
            peccatum enim occasione accepta per mandatum <lb/>
            fefellit me per illud occidit. itaque <lb/>
            lex quidem sancta et mandatum sanctum et <lb/>
            iustum et bonum. quod ergo bonum est, mihi <lb/>
            factum est mors? absit! sed peccatum, ut appareat<lb n="5"/>
            peccatum, per bonum mihi operatum <lb/>
            est mortem, ut fiat super modum peccator <lb/>
            aut peccatum per mandatum. haec omnia, sicut dixi, <lb/>
            potest uideri apostolus de sua uita commemorasse praeterita, ut <lb/>
            illud, quod ait: ego autem uiuebam aliquando sine<lb n="10"/>
            lege, aetatem suam primam ab infantia ante rationales annos uoluerit <lb/>
            intellegi, quod autem adiunxit: adueniente autem <lb/>
            mandato peccatum reuixit, ego autem mortuus <lb/>
            sum, iam se praecepti capacem, sed non efficacem et ideo <lb/>
            praeuaricatorem legis ostenderet. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>