<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa021.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><hi rend="italic">Dicunt etiam,</hi> inquit, <hi rend="italic">motum genitalium et commixtionem<lb/>
             coniugum a diabolo fuisse repertam et propterea eos qui nascuntur <lb/>
            innocentes reos esse et a diabolo fieri, non a deo, quia de hac <lb/>
            diabolica commixtione nascuntur. hoc autem sine aliqua ambiguitate <lb/>
            Manicheum est</hi>. immo sicut dicimus a deo nuptias institutas <lb n="5"/>
            propter ordinatam generationem filiorum, ita dicimus filiorum <lb/>
            gignendorum seminationem sine motu genitalium et sine commixtione <lb/>
            coniugum nec in paradiso, si filii gignerentur, esse <lb/>
            potuisse. sed utrum talis eorum motus atque commixtio fuisset, <lb/>
            si nemo peccasset, qualis nunc est cum pudenda libidine, hinc <lb n="10"/>
            est quaestio, de qua diligentius postea, si deus noluerit. disputabimus. <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>