<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="71" subtype="section" type="textpart"><p>Quid ergo pluribus teneam? qui respondere cogitat huic <lb/>
            epistulae, scrutetur scripturas et aut manifestum de Africa, <lb/>
            uel in qua sola uel ex qua sola est pars Donati, proferat <lb/>
            testimonium — quod ideo proferre non potest, quia illis tam <lb/>
            manifestis, quae a nobis prolata sunt, repugnare scriptura non<lb n="15"/>
            potest —, aut, si suarum suspicionum uel criminationum uel <lb/>
            calumniarum sectatores credulos quaerit et uult traducere in <lb/>
            aliud euangelium, quod non est aliud, atque annuntiare nobis <lb/>
            praeterquam quod accepimus, etsi angelus de caelo esset, anathema <lb/>
            esset, quoniam et diabolus, qui propterea de caelo <lb n="20"/>
            cecidit, quia in ueritate non stetit, si anathema fuisset homini, <lb/>
            quando ei praeterquam quod a domino deo acceperat annuntiauit, <lb/>
            primi parentes carnis nostrae nec in poenam mortis <lb/>
            incidissent nec de loco felicitatis exissent. 
</p></div><div n="72" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/> Quapropter uos, carissimi, quibus hanc epistulam scribo, <lb n="25"/>
            praeceptum pastoris, qui animam suam posuit pro <lb/>
            ouibus suis et nunc glorificatus et exaltatus sedet ad dextram <lb/>
            dei patris, corde fidelissimo et firmissimo retinete dicentis: <lb/>
            quae sunt oues meae uocem meam audiunt et sequuntur <lb/>
            me. audistis eius uocem manifestissimam non solum per

<note type="footnote"> 8 I Tim. 4, 1 9 I Tim. 3, 16 19 cf. Gal. 1, 8 26 cf. Ioh. <lb/>
            10, 11. 15 29 Ioh. 10, 27 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">6 alt</hi>. et <hi rend="italic">om. II</hi> 12 epistolae Ov 16 si om. <hi rend="italic">0</hi> crimina <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            21 anathe j fuisset <hi rend="italic">(om</hi>. ma) <hi rend="italic">II</hi> 25 epistolam <hi rend="italic">Ov</hi> 27 ad] a <hi rend="italic">0</hi> deiteram <lb/>
            <hi rend="italic">IIv</hi> 28 dei <hi rend="italic">om. 0</hi> et firmissimo <hi rend="italic">om. 0</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="319"/>
            legem eius et prophetas et psalmos, sed etiam per os proprium <lb/>
            commendantis ecclesiam suam futuram, et ea quae praedixit <lb/>
            quemadmodum ex ordine consecuta sint in Actibus et <lb/>
            litteris apostolorum, quae diuinarum scripturarum canonem <lb/>
            complent, legendo perspicitis. non est obscura quaestio, in qua <lb n="5"/>
            uos fallant quos ipse dominus praedixit futuros atque dicturos: <lb/>
            ecce hic est Christus, ecce illic, ecce in deserto, quasi <lb/>
            ubi non est frequentia multitudinis, ecce in cubiculis, quasi <lb/>
            in secretis traditionibus atque doctrinis. habetis ecclesiam ubique <lb/>
            diffundi et crescere usque ad messem, habetis ciuitatem, <lb n="10"/>
            de qua ipse qui eam condidit ait: non potest ciuitas abscondi <lb/>
            super montem constituta. ipsa est ergo quae non <lb/>
            in aliqua parte terrarum, sed ubique notissima est. haec temporales <lb/>
            aliquando etiam in suis frumentis patitur tempestates, <lb/>
            ut in quibusdam locis non cognoscantur; sed tamen etiam <lb n="15"/>
            illic latent. neque enim falli potest diuina sententia, quoniam <lb/>
            crescunt usque ad messem. 
</p></div><div n="73" subtype="section" type="textpart"><p>Itaque et in aliis gentibus saepe nonnulla membra ecclesiae <lb/>
            praeualentibus haeresum et schismatum seditionibus pressa <lb/>
            atque obumbrata sunt et tamen, quia inerant, paulo post nullo <lb n="20"/>
            dubitante claruerunt, et in ipsa Africa post illud Secundi Tigisitani <lb/>
            apud Carthaginem seditiosum turbulentumque concilium, <lb/>
            ubi et a femina nobili Lucilla operata corruptio postea iudicialibus <lb/>
            gestis commemorata est, cum inde litterae paene per <lb/>
            totam Africam, qua ecclesiae Christi iam germinauerant, missae <lb n="25"/>
            fuissent, creditum est litteris concilii — neque enim aliter <lb/>
            oportebat — et quasi uisa sunt per aliquam partem agri frumenta <lb/>
            dominica defecisse; nullo modo autem defecerant, quae <lb/>
            uere frumenta erant praedestinata atque seminata et alta radice <lb/>
            feraciter germinantia. salua enim conscientia litteris concilii <lb n="30"/>
            crediderant; neque enim ab hominibus de aliis hominibus

<note type="footnote">7 Matth. 24, 23. 26 11 Matth. 5, 14 21 sqq.] cf. cap. 18, 46 et <lb/>
            . Optat. I 15 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 eius <hi rend="italic">om. 77</hi> 7 <hi rend="italic">tert</hi>. ecce s. <hi rend="italic">I. Hm2</hi> 15 etiam <hi rend="italic">om. 77</hi> 22 sedioeum <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> 23 corrutio <hi rend="italic">Oml</hi> postea a <hi rend="italic">0</hi> 24 per p <hi rend="italic">Om1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="320"/>
            aliquid incredibile dicebatur aut eis contra euangelium credebatur. <lb/>
            sed posteaquam illi furiosa pertinacia usque ad dissensionem <lb/>
            sacrilegam contra totum orbem christianum contentionem obstinatissimam <lb/>
            perduxerunt atque innotuit bonis fidelibus, quos <lb/>
            a Caeciliano alienauerat falsa criminatio, uiderunt se, si in<lb n="5"/>
            illa communione persisterent, non iam de quodam homine uel <lb/>
            de quibusdam hominibus, sed de ecclesia toto terrarum orbe <lb/>
            diffusa prauum habere iudicium, et maluerunt Christi euangelio <lb/>
            quam collegarum concilio credere. itaque illis relictis <lb/>
            mox ad catholicam pacem multi et episcopi et clerici et populi<lb n="10"/>
            redierunt, quod et antequam facerent in tritico deputabantur. <lb/>
            tunc enim non faciebant, cum aduersus homines male sibi a <lb/>
            collegis insinuatos, non aduersus ecclesiam dei, quae in cunctis <lb/>
            gentibus crescit, illa eorum contradictio nitebatur. itaque et <lb/>
            in Africa triticum, quod filius hominis seminauerat, triticum<lb n="15"/>
            mansit et ex illo usque adhuc creuit et crescit et deinceps <lb/>
            usque ad messem fructificabit et crescet sicut in omni mundo. 
</p></div><div n="74" subtype="section" type="textpart"><p>Nonnulli etiam bonae uoluntatis per carnalem caliginem <lb/>
            etiam post confirmatum contra ecclesiam dei malignorum <lb/>
            furorem in illa dissensione diutius errauerunt, tamquam si<lb n="20"/>
            adhuc mollia conculcarentur frumenta et radice uiua herbae <lb/>
            uigor attereretur. etiam ipsa tamen frumenta sua nouerat deus, <lb/>
            quamuis ut reuiuiscerent arguenda et increpanda. non enim <lb/>
            eo modo dictum est Petro: redi post me, satanas, quo <lb/>
            modo dictum est de Iuda: unus ex uobis diabolus est. <lb n="25"/>
            quidam quoque et apertissimae ueritati malo studio contradixerunt. <lb/>
            illi uero eradicati uel praecisi erant, sed non permanentes <lb/>
            in infidelitate, sicut de quibusdam ramis fractis

<note type="footnote">24 Matth. 16, 23 25 Ioh. 6, 70 28 cf. Rom. 11, 17-28 </note>

<note type="footnote"> 2 furiosam pertinaciam <hi rend="italic">Ov</hi> 3 contentioue obstinatissima <hi rend="italic">Ollv, correxi; <lb/>
            cf. Petil. I 1, 1</hi> animosam peruersitatem pertinacia Btoltiore defenderent <lb/>
            7 pr. de <hi rend="italic">om. 0</hi> toto <hi rend="italic">om. H</hi> 8 maluerunt (runt <hi rend="italic">add. <lb/>
            m2) H</hi> 12 a <hi rend="italic">om. Oml</hi> 14 nitebatur] tenebatur <hi rend="italic">JI</hi> 16 pr. et <hi rend="italic">om. II ■</hi> <lb/>
            17 <hi rend="italic">fructificauit. Ovil</hi> crescit <hi rend="italic">Oml</hi> sicut] sic 0 21 et radicefrumenta <lb/>
            <hi rend="italic">om. 0</hi> 24 Satana v </note><lb/>
             
<pb n="321"/>
            apostolus dicit, manu diuina replantati aut iterum inserti sunt. tunc <lb/>
            enim quisque infructuosus, sed nondum a radice praecisus est, <lb/>
            cum mala cupiditate agit quidem illa opera de quibus dictum <lb/>
            est: quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt; <lb/>
            sed cum pro ipsis operibus etiam ueritati apertissimae <lb n="5"/>
            qua redarguitur resistere coeperit, tunc praeciditur. et multi <lb/>
            tales sunt in sacramentorum communione cum ecclesia et <lb/>
            tamen iam non sunt in ecclesia. alioquin si tunc quisque praeciditur, <lb/>
            cum uisibiliter excommunicatur, consequens erit, ut tunc <lb/>
            rursus inseratur, cum uisibiliter communioni restituitur. quid? si <lb n="10"/>
            ergo fictus accedat atque aduersus ueritatem et ecclesiam cor <lb/>
            inimicissimum gerat, quamuis peragatur in eo illa sollemnitas, <lb/>
            numquid reconciliatur, numquid inseritur? absit. sicut ergo <lb/>
            iam denuo communicans nondum insertus est, sic et antequam <lb/>
            uisibiliter excommunicetur quisquis contra ueritatem, qua conuincitur <lb n="15"/>
            et arguitur, inimicum gestat animum, iam praecisus <lb/>
            est. ita fit, ut et semen bonum et semen malum utraque per <lb/>
            agrum crescant usque ad messem, id est et filii regni et filii <lb/>
            maligni utrique per mundum crescant usque in finem saeculi, <lb/>
            illis fructum ferentibus cum tolerantia, illis cum sterilitate <lb n="20"/>
            amaricantibus. 
</p></div><div n="75" subtype="section" type="textpart"><p>Uos autem, innitentes tot euidentissimis testimoniis <lb/>
            legis prophetarum psalmorum, ipsius domini et apostolorum <lb/>
            de sancta ecclesia toto terrarum orbe diffusa, exigite ab istis, <lb/>
            ut ostendant ex Africa, quod attinet ad partem Donati, aliqua <lb n="25"/>
            manifesta de canonicis libris testimonia. neque enim, sicut <lb/>
            iam dixi, ullo modo fieri posset, ut ecclesia, sicut dicunt et <lb/>
            quod absit, tam cito ex tot gentibus peritura tot testimoniis <lb/>
            tam sublimiter et tam indubitanter praedicaretur et de ista, <lb/>
            quam uolunt suam, quae usque in finem sicut contendunt <lb n="30"/>
            permansura fuerat, taceretur. mementote enim quid illi diuiti

<note type="footnote"> 4 Gal. 5, 21 26 cf. pag. 300, 20 </note>

<note type="footnote"> 2 sed <hi rend="italic">MftpNt</hi> et <hi rend="italic">OIIv</hi> 5 apertissime <hi rend="italic">011</hi> 12 sollempnitas <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            20 scarrilitate <hi rend="italic">0</hi> 25 ex] dAx parjpartem <hi rend="italic">0</hi> 30 sua <hi rend="italic">IIv</hi> 31 faerant <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> </note>

<note type="footnote"> liH. Aogust. o. Don. II. </note>

<note type="footnote"> 21 </note> <lb/>
             
<pb n="322"/>
            dictum sit, cum apud inferos torqueretur et ad fratres suos <lb/>
            aliquem ex mortuis mitti uellet: habent illic, inquit, Moysen <lb/>
            et prophetas. et cum ille diceret non eos credituros, <lb/>
            nisi ad eos isset aliquis mortuorum: si Moysen, inquit, et <lb/>
            prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit<lb n="5"/>
            credent. dixit Moyses, quod in semine Abrahae <lb/>
            benedicentur omnes gentes; dixerunt prophetae: tu uocaberis <lb/>
            uoluntas mea et terra tua orbis terrarum, et: <lb/>
            commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi <lb/>
            fines terrae. his et talibus tam manifestis praenuntiationibus <lb n="10"/>
            ecclesiam demonstrantibus isti credere noluerunt <lb/>
            surrexit dominus a mortuis, dixit in nomine suo praedicari <lb/>
            paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes . <lb/>
            gentes, incipientibus ab Hierusalem. illi, qui Moysi et <lb/>
            prophetis non crediderant, nec domino resurgenti a mortuis <lb n="15"/>
            crediderunt; quid restat, nisi ut diuitis illius tormenta sortiantur? <lb/>
            quae uos fugientes, dum adhuc tempus est, antequam de <lb/>
            hac uita emigretur, diuinis eloquiis constanter inhaerete, ut <lb/>
            nec in uita conturbemini et post hanc uitam quod semini <lb/>
            Abrahae promissum est accipere mereamini.

<note type="footnote"> 2 Luc. 16. 29 4 ibid. 31 6 Gen. 22, 18 7 Eoai. 62, 4 <lb/>
            9 PI. 21, 28 12 Lac. 24, 47 16 cf. <hi rend="italic">gehennas haereticorum</hi> Petil. II <lb/>
            98, 226 </note>

<note type="footnote"> 5 ex] a <hi rend="italic">II</hi> resurrexerlt] <hi rend="italic">desinit II nulla subscriptione addita</hi> 6 <hi rend="italic">ad</hi> <lb/>
            credent <hi rend="italic">adnotatum est in v:</hi> Reliqua deerant in editionibus Amerb. et <lb/>
            Eraami 20 mereamini] <hi rend="italic">add</hi>. Amen v Explicit epistula Aurelii Augnatini <lb/>
            episcopi ad catholicosMM (fratrei?) 0 </note><lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>