Quid ergo pluribus teneam? qui respondere cogitat huic epistulae, scrutetur scripturas et aut manifestum de Africa, uel in qua sola uel ex qua sola est pars Donati, proferat testimonium — quod ideo proferre non potest, quia illis tam manifestis, quae a nobis prolata sunt, repugnare scriptura non potest —, aut, si suarum suspicionum uel criminationum uel calumniarum sectatores credulos quaerit et uult traducere in aliud euangelium, quod non est aliud, atque annuntiare nobis praeterquam quod accepimus, etsi angelus de caelo esset, anathema esset, quoniam et diabolus, qui propterea de caelo cecidit, quia in ueritate non stetit, si anathema fuisset homini, quando ei praeterquam quod a domino deo acceperat annuntiauit, primi parentes carnis nostrae nec in poenam mortis incidissent nec de loco felicitatis exissent. Quapropter uos, carissimi, quibus hanc epistulam scribo, praeceptum pastoris, qui animam suam posuit pro ouibus suis et nunc glorificatus et exaltatus sedet ad dextram dei patris, corde fidelissimo et firmissimo retinete dicentis: quae sunt oues meae uocem meam audiunt et sequuntur me. audistis eius uocem manifestissimam non solum per 8 I Tim. 4, 1 9 I Tim. 3, 16 19 cf. Gal. 1, 8 26 cf. Ioh. 10, 11. 15 29 Ioh. 10, 27 6 alt . et om. II 12 epistolae Ov 16 si om. 0 crimina Oml 21 anathe j fuisset (om . ma) II 25 epistolam Ov 27 ad] a 0 deiteram IIv 28 dei om. 0 et firmissimo om. 0 legem eius et prophetas et psalmos, sed etiam per os proprium commendantis ecclesiam suam futuram, et ea quae praedixit quemadmodum ex ordine consecuta sint in Actibus et litteris apostolorum, quae diuinarum scripturarum canonem complent, legendo perspicitis. non est obscura quaestio, in qua uos fallant quos ipse dominus praedixit futuros atque dicturos: ecce hic est Christus, ecce illic, ecce in deserto, quasi ubi non est frequentia multitudinis, ecce in cubiculis, quasi in secretis traditionibus atque doctrinis. habetis ecclesiam ubique diffundi et crescere usque ad messem, habetis ciuitatem, de qua ipse qui eam condidit ait: non potest ciuitas abscondi super montem constituta. ipsa est ergo quae non in aliqua parte terrarum, sed ubique notissima est. haec temporales aliquando etiam in suis frumentis patitur tempestates, ut in quibusdam locis non cognoscantur; sed tamen etiam illic latent. neque enim falli potest diuina sententia, quoniam crescunt usque ad messem. Itaque et in aliis gentibus saepe nonnulla membra ecclesiae praeualentibus haeresum et schismatum seditionibus pressa atque obumbrata sunt et tamen, quia inerant, paulo post nullo dubitante claruerunt, et in ipsa Africa post illud Secundi Tigisitani apud Carthaginem seditiosum turbulentumque concilium, ubi et a femina nobili Lucilla operata corruptio postea iudicialibus gestis commemorata est, cum inde litterae paene per totam Africam, qua ecclesiae Christi iam germinauerant, missae fuissent, creditum est litteris concilii — neque enim aliter oportebat — et quasi uisa sunt per aliquam partem agri frumenta dominica defecisse; nullo modo autem defecerant, quae uere frumenta erant praedestinata atque seminata et alta radice feraciter germinantia. salua enim conscientia litteris concilii crediderant; neque enim ab hominibus de aliis hominibus 7 Matth. 24, 23. 26 11 Matth. 5, 14 21 sqq.] cf. cap. 18, 46 et . Optat. I 15 sqq. 1 eius om. 77 7 tert . ecce s. I. Hm2 15 etiam om. 77 22 sedioeum 0 23 corrutio Oml postea a 0 24 per p Om1 aliquid incredibile dicebatur aut eis contra euangelium credebatur. sed posteaquam illi furiosa pertinacia usque ad dissensionem sacrilegam contra totum orbem christianum contentionem obstinatissimam perduxerunt atque innotuit bonis fidelibus, quos a Caeciliano alienauerat falsa criminatio, uiderunt se, si in illa communione persisterent, non iam de quodam homine uel de quibusdam hominibus, sed de ecclesia toto terrarum orbe diffusa prauum habere iudicium, et maluerunt Christi euangelio quam collegarum concilio credere. itaque illis relictis mox ad catholicam pacem multi et episcopi et clerici et populi redierunt, quod et antequam facerent in tritico deputabantur. tunc enim non faciebant, cum aduersus homines male sibi a collegis insinuatos, non aduersus ecclesiam dei, quae in cunctis gentibus crescit, illa eorum contradictio nitebatur. itaque et in Africa triticum, quod filius hominis seminauerat, triticum mansit et ex illo usque adhuc creuit et crescit et deinceps usque ad messem fructificabit et crescet sicut in omni mundo. Nonnulli etiam bonae uoluntatis per carnalem caliginem etiam post confirmatum contra ecclesiam dei malignorum furorem in illa dissensione diutius errauerunt, tamquam si adhuc mollia conculcarentur frumenta et radice uiua herbae uigor attereretur. etiam ipsa tamen frumenta sua nouerat deus, quamuis ut reuiuiscerent arguenda et increpanda. non enim eo modo dictum est Petro: redi post me, satanas, quo modo dictum est de Iuda: unus ex uobis diabolus est. quidam quoque et apertissimae ueritati malo studio contradixerunt. illi uero eradicati uel praecisi erant, sed non permanentes in infidelitate, sicut de quibusdam ramis fractis 24 Matth. 16, 23 25 Ioh. 6, 70 28 cf. Rom. 11, 17-28 2 furiosam pertinaciam Ov 3 contentioue obstinatissima Ollv, correxi; cf. Petil. I 1, 1 animosam peruersitatem pertinacia Btoltiore defenderent 7 pr. de om. 0 toto om. H 8 maluerunt (runt add. m2) H 12 a om. Oml 14 nitebatur] tenebatur JI 16 pr. et om. II ■ 17 fructificauit. Ovil crescit Oml sicut] sic 0 21 et radicefrumenta om. 0 24 Satana v apostolus dicit, manu diuina replantati aut iterum inserti sunt. tunc enim quisque infructuosus, sed nondum a radice praecisus est, cum mala cupiditate agit quidem illa opera de quibus dictum est: quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt; sed cum pro ipsis operibus etiam ueritati apertissimae qua redarguitur resistere coeperit, tunc praeciditur. et multi tales sunt in sacramentorum communione cum ecclesia et tamen iam non sunt in ecclesia. alioquin si tunc quisque praeciditur, cum uisibiliter excommunicatur, consequens erit, ut tunc rursus inseratur, cum uisibiliter communioni restituitur. quid? si ergo fictus accedat atque aduersus ueritatem et ecclesiam cor inimicissimum gerat, quamuis peragatur in eo illa sollemnitas, numquid reconciliatur, numquid inseritur? absit. sicut ergo iam denuo communicans nondum insertus est, sic et antequam uisibiliter excommunicetur quisquis contra ueritatem, qua conuincitur et arguitur, inimicum gestat animum, iam praecisus est. ita fit, ut et semen bonum et semen malum utraque per agrum crescant usque ad messem, id est et filii regni et filii maligni utrique per mundum crescant usque in finem saeculi, illis fructum ferentibus cum tolerantia, illis cum sterilitate amaricantibus. Uos autem, innitentes tot euidentissimis testimoniis legis prophetarum psalmorum, ipsius domini et apostolorum de sancta ecclesia toto terrarum orbe diffusa, exigite ab istis, ut ostendant ex Africa, quod attinet ad partem Donati, aliqua manifesta de canonicis libris testimonia. neque enim, sicut iam dixi, ullo modo fieri posset, ut ecclesia, sicut dicunt et quod absit, tam cito ex tot gentibus peritura tot testimoniis tam sublimiter et tam indubitanter praedicaretur et de ista, quam uolunt suam, quae usque in finem sicut contendunt permansura fuerat, taceretur. mementote enim quid illi diuiti 4 Gal. 5, 21 26 cf. pag. 300, 20 2 sed MftpNt et OIIv 5 apertissime 011 12 sollempnitas 0 20 scarrilitate 0 25 ex] dAx parjpartem 0 30 sua IIv 31 faerant Oml liH. Aogust. o. Don. II. 21 dictum sit, cum apud inferos torqueretur et ad fratres suos aliquem ex mortuis mitti uellet: habent illic, inquit, Moysen et prophetas. et cum ille diceret non eos credituros, nisi ad eos isset aliquis mortuorum: si Moysen, inquit, et prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit credent. dixit Moyses, quod in semine Abrahae benedicentur omnes gentes; dixerunt prophetae: tu uocaberis uoluntas mea et terra tua orbis terrarum, et: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. his et talibus tam manifestis praenuntiationibus ecclesiam demonstrantibus isti credere noluerunt surrexit dominus a mortuis, dixit in nomine suo praedicari paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes . gentes, incipientibus ab Hierusalem. illi, qui Moysi et prophetis non crediderant, nec domino resurgenti a mortuis crediderunt; quid restat, nisi ut diuitis illius tormenta sortiantur? quae uos fugientes, dum adhuc tempus est, antequam de hac uita emigretur, diuinis eloquiis constanter inhaerete, ut nec in uita conturbemini et post hanc uitam quod semini Abrahae promissum est accipere mereamini. 2 Luc. 16. 29 4 ibid. 31 6 Gen. 22, 18 7 Eoai. 62, 4 9 PI. 21, 28 12 Lac. 24, 47 16 cf. gehennas haereticorum Petil. II 98, 226 5 ex] a II resurrexerlt] desinit II nulla subscriptione addita 6 ad credent adnotatum est in v: Reliqua deerant in editionibus Amerb. et Eraami 20 mereamini] add . Amen v Explicit epistula Aurelii Augnatini episcopi ad catholicosMM (fratrei?) 0