<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="66" subtype="section" type="textpart"><p>Unde et illud, quod similiter non intellegitis, quod <lb/>
            scriptum est: <hi rend="italic">bibe aquam de tuis nasis et de puteorum <lb/>
            tuorum fontibus, et fons aquae tuae sit tibi proprius<lb n="5"/>
             et nemo alienus communicet tibi, et non superfluant <lb/>
            tibi aquae foras, et in plateis tuis discurrant aquae <lb/>
            tuae,</hi> non uisibilem baptismum, quem possunt habere et alieni, <lb/>
            id est qui regnum dei non possidebunt. sed hoc donum commendat <lb/>
            spiritus sancti, quod proprium est eorum tantum, qui <lb n="10"/>
            regnabunt cum Christo in aeternum, quoniam caritas dei, <lb/>
            sicut dicit apostolus, diffusa est in cordibus nostris per <lb/>
            spiritum sanctum qui datus est nobis. ipsa enim latitudo <lb/>
            cordis quam caritas facit, unde illam diffusam dicit et <lb/>
            unde ad Corinthios ita loquitur: os nostrum patet ad uos, <lb n="15"/>
            o Corinthii, cor nostrum dilatatum est, platearum nomine <lb/>
            significata est. 
</p></div><div n="67" subtype="section" type="textpart"><p>Quod ergo aperte audimus: nolite omni spiritui <lb/>
            credere, sed probate spiritum qui ex deo est, hoc figurate <lb/>
            audimus: ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno <lb n="20"/>
            ne biberis. et quod aperte audimus: caritas dei diffusa <lb/>
            est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui <lb/>
            datus est nobis, hoc figurate audimus: fons aquae tuae <lb/>
            sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi. <lb/>
            multa enim munera dei possunt habere et alieni, non solum <lb n="25"/>
            ista communia cum lapidibus et arboribus, sicuti est esse et <lb/>
            uigere, nec solum communia cum pecoribus, sicuti spirare <lb/>
            sentire, sed etiam maiora iam hominum propria, sicuti est <lb/>
            ratio, locutio, artes utiles innumerabiles et alia multa. ipsa <lb/>
            etiam quae domui dei data sunt nonnulla ex eis habent alieni,

<note type="footnote">4 Prone 5, 15-17 11 Rom. 5, 5 15 II Cor. 6. 11 18 I Ioh. <lb/>
            4, 1 20 Prou. 5, 16 21 Rom. 5, 5 28 Prou. 5, 17 </note>

<note type="footnote"> 10 aanctns <hi rend="italic">0</hi> 12 in cordibus <hi rend="italic">bis Oml</hi> 16 corinthi <hi rend="italic">Oml</hi> 18 audiuimnfl <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> 19 spiritum-est] spiritus si ex deo sint v 27 uidere <hi rend="italic">Jlml</hi> <lb/>
            eommnnia om. <hi rend="italic">Jlml</hi> sicut <hi rend="italic">77</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="314"/>
            id est non possessuri regnum dei, quibus in fine dicetur: non <lb/>
            noui uos, etiam cum dixerint: in nomine tuo prophetauimus <lb/>
            et uirtutes multas fecimus, quia etsi habeam, <lb/>
            inquit, prophetiam et sciam omnia sacramenta et omnem <lb/>
            scientiam. et si habuero omnem fidem ita ut<lb n="5"/>
            montes transferam, caritatem autem non habeam, <lb/>
            nihil sum. hoc est ergo donum spiritus sancti proprium <lb/>
            sanctorum, unde nemo communicat alienus. hoc deest omnibus <lb/>
            malignis et gehennae filiis, etiamsi Christi baptismo baptizentur, <lb/>
            sicut Simon fuerat baptizatus. hoc deest etiam haereticis;<lb n="10"/>
            hoc accipiunt, cum correcti ueniunt et unitatis uinculum sinceriter <lb/>
            amplectuntur. quod si non acciperent, etiam habentes <lb/>
            baptismum Christi non erant possessuri regnum Christi, quia <lb/>
            non introierant ad fontem illum proprium aquarum discurrentium <lb/>
            in plateis sanctorum et foras non excurrentium, quo <lb n="15"/>
            fonte caritas dei diffusa est in cordibus nostris per <lb/>
            spiritum sanctum qui datus est nobis. desinite itaque <lb/>
            illa testimonia commemorare, quae aut non intellegitis aut <lb/>
            pro nobis contra uos esse intellegitis. quodsi ambigue posita <lb/>
            et pro nobis et pro uobis possent interpretari, nihil utique <lb n="20"/>
            adiuuarent causam uestram, quia et nos, si talibus uti uellemus, <lb/>
            innumerabilibus uteremur, quae causam nostram nihil <lb/>
            similiter adiuuarent. sed plane talia malam causam uel moras <lb/>
            faciendo sustentant. 
</p></div><div n="68" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="24" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Ecce,</hi> inquiunt, <hi rend="italic">de corpore domini aqua profluxit<lb n="25"/>
            </hi>. et quid te hoc adiuuat o haeretice? <hi rend="italic">multum,</hi> inquit. <lb/>
            <hi rend="italic">baptisma enim significat non esse nisi in corpore domini, id <lb/>
            est in ecclesia</hi>. melius diceres: (de corpore domini, hoc est de <lb/>
            ecclesia\', etiamsi iam constet, quod adhuc forte diligentius <lb/>
            requirendum est, aqua illa baptismum esse significatum. nam <lb n="30"/>
            et nos baptismum quem habetis de corpore domini esse

<note type="footnote"> 1 Matth. 7, 28 2 Matth. 7, 22 8 I Cor. 13, 2 16 Rom. 5, 5 <lb/>
            25 cf. Ioh. 19, 84 </note>

<note type="footnote"> 4 omia <hi rend="italic">0</hi> 9 si <hi rend="italic">s. I. II</hi> 18 intellegitis] in <hi rend="italic">Oml</hi> in nobis <hi rend="italic">OmS</hi> 26 0 <lb/>
            <hi rend="italic">om. Jlml</hi> 28 melius-de ecclesia <hi rend="italic">om. 0</hi> 29 etiamsi iam] etiam snam <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="315"/>
            dicimus, hoc est de ecclesia, quamuis in ea ipsi non sitis, sicut <lb/>
            omnes qui non aedificant super petram, sed super harenam. <lb/>
            quare tamen non attendis aquam illam, qua baptismum significatum <lb/>
            dicis, non tantum in corpore domini fuisse, sed etiam <lb/>
            de corpore eius foras exisse, et hoc per uulnus persecutoris? <lb n="5"/>
            neque enim et haeretici et omnes mali secum foras sacramenta <lb/>
            traxissent, si unitatis integritatem in corpore domini custodissent. <lb/>
            sed etiam hoc uidetis quam profundum sit et quanta <lb/>
            mysterii altitudine occultum. 
</p></div><div n="69" subtype="section" type="textpart"><p>Iam sufficiat; desinite talibus agere. omnia, quae huiusmodi <lb n="10"/>
            protuleritis, aut pro nobis sunt aut, ut multum causae <lb/>
            nostrae minuam, incertum est pro quibus sint; sed libenter in <lb/>
            opertis immoramini, ne fateri aperta cogamini. ecce ecclesia <lb/>
            rogo: quid patimini? ecce ecclesia tot manifestissimis sanctarum <lb/>
            scripturarum testimoniis commendata et expressa, praedicta <lb n="15"/>
            et demonstrata: sicut audiuimus, ita et uidimus. <lb/>
            quid tergiuersaris quomodo suscipiaris? cur detrectas sic suscipi, <lb/>
            quomodo illa suscipit, cui testimonium perhibet qui <lb/>
            mentiri non potuit? doce scripturas canonicas aperte dixisse <lb/>
            baptizandum esse in catholica ecclesia, qui apud haereticos in <lb n="20"/>
            nomine patris et filii et spiritus sancti fuerit baptizatus. quodsi <lb/>
            hoc docere non potes, illud doce, huic communioni tuae, id <lb/>
            est parti Donati, ubi hoc didicisti, apertum aliquod et manifestum <lb/>
            testimonium a scripturis canonicis perhiberi, et fatebor <lb/>
            ad te esse transeundum nec aliter esse suscipiendos haereticos <lb n="25"/>
            quam sicut suscipit ecclesia in qua es, quia tali testimonio <lb/>
            declarata est. quid aestuas, quid perturbaris? non inuenis in <lb/>
            scripturis canonicis, quod a te iustissime exigimus. nam quod <lb/>
            dicere soletis: ubi pascis, ubi cubas in meridie, uides <lb/>
            quale sit et quam pro te non sit. noli ergo talia quaerere,

<note type="footnote"> 16 PB. 47, 9 19 cf. Hebr. 6, 18 29 Cant. 1, 6 </note>

<note type="footnote"> 2 arenam <hi rend="italic">Ov</hi> 3 non <hi rend="italic">om. Oml</hi> qua <hi rend="italic">om. JR</hi> 5 foras de corpore <lb/>
            eius <hi rend="italic">Hml</hi> eius] eis <hi rend="italic">Oml</hi> 11 protuleritis (tis <hi rend="italic">in ras.) II</hi> 12 minuant <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            19 docet <hi rend="italic">Oml</hi> 20 babtizandum <hi rend="italic">IhnJ</hi> ecclesia catholica <hi rend="italic">77</hi> 24 a <lb/>
            OIR. 0 fateor <hi rend="italic">77</hi> 27 inueni 0 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="316"/>
            quia, etsi in partibus aquilonis esset pars Donati, quae contrariae <lb/>
            sunt partibus meridianis, diceret de se esse dictum: <lb/>
            montes Sion, latera aquilonis, ciuitas regis magni. <lb/>
            nam utique ciuitas regis magni non est nisi ecclesia, et hoc <lb/>
            potius indubitanter sonat ecclesiam quam illud: ubi pascis, <lb n="5"/>
            ubi cubas in meridie. sed fortasse illo testimonio Marcion <lb/>
            haereticus uteretur, qui dicitur Ponticus fuisse, quae partes <lb/>
            ad aquilonem sunt. rursus si in occidente esset pars Donati. <lb/>
            diceret de se esse dictum: iter facite ei qui ascendit <lb/>
            super occasum; dominus nomen est illi. fortassis enim<lb n="10"/>
            sublimius esse diceret: ascendit super occasum quam: <lb/>
            cubat in meridie. haec mystica sunt, operta sunt, figurata <lb/>
            sunt; aliquid manifestum, quod interprete non egeat, a uobis <lb/>
            flagitamus. 
</p></div><div n="70" subtype="section" type="textpart"><p>Ego itaque sic te suscipio, quemadmodum suscipit semen<lb n="15"/>
            Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. hoc forte <lb/>
            obscurum esset, nisi Paulus aperuisset semen Abrahae, quod <lb/>
            est Christus. sic te suscipio, quemadmodum suscipit illa <lb/>
            sterilis, cuius multi filii magis quam eius quae habet <lb/>
            uirum — quod obscurum esset, nisi Paulus dixisset ipsam esse<lb n="20"/>
            ecclesiam matrem nostram, cui dictum est: dominus qui <lb/>
            eruit te ipse deus uniuersae terrae uocabitur, cui dictum <lb/>
            est: terra tua orbis terrarum —, sicut suscipit regina <lb/>
            illa, de qua in psalmis dicitur: adstitit regina a dextris <lb/>
            tuis, et cui dicitur: pro patribus tuis nati sunt tibi filii: <lb n="25"/>
            constitues eos principes super omnem terram. postremo, <lb/>
            ne multa commemorem, sic te suscipio, sicut suscipit ecclesia <lb/>
            per omnes gentes, incipiens ab Hierusalem, sicut suscipit <lb/>
            ecclesia, quae testis est Christo in Hierusalem et in tota Iudaea <lb/>
            et Samaria et usque in totam terram. ille enim te suscipit,

<note type="footnote"> 3 Ps. 47, 3 5 Cant. 1, 6 9 Ps. 67, 5 16 Gen. 22, 18 <lb/>
            17 Gal. 3, 16 19 Esai. 54, 1 20 cf. Gal. 4, 26-27 21 Esai. 54, 5 <lb/>
            23 Esai. 62, 4 24 Ps. 44, 10. 17 28 cf. Luc. 24, 47 29 cf. Act. 1, 8 </note>

<note type="footnote"> 18 a uobis om. <hi rend="italic">11</hi> 24 astitit 11x 27 ne multa <hi rend="italic">bis Om1</hi> 28 ne <hi rend="italic">conicicu</hi> <lb/>
            incipientibus, <hi rend="italic">cf. p. 261,</hi> 6 ecclesia incipiente ab Hierusalem 30 in] ad v </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="317"/>
            qui hoc de illa dixit, qui talibus eam uerbis, ne quisquam de <lb/>
            illa dubitaret, ostendit. sic te suscipio, quemadmodum suscipit <lb/>
            triticum seminatum in agro, quod cum zizaniis crescit <lb/>
            usque ad messem; hi sunt enim filii regni, ager autem <lb/>
            est mundus, messis est finis saeculi. dominus exposuit, <lb n="5"/>
            euangelium est; uerba domini sunt, manifesta sunt. possem <lb/>
            tibi dicere: \'sic te suscipio, quemadmodum et uos suscepistis <lb/>
            quos Praetextatus et Felicianus a uobis damnati extra uestram <lb/>
            communionem baptizauerunt, cui rei quid contradicas omnino <lb/>
            non habes\'. sed hoc potius dicam, quod et aduersus ipsos <lb n="10"/>
            Maximianistas inuictissime ualeat, qui uos in duobus praecipue <lb/>
            testimoniis, quibus imperitissime (et) tamen creberrime uti <lb/>
            soletis, omnino uicerunt, et de paucitate et de meridie. hoc <lb/>
            ergo dicam, quod uos omnes, tamquam pariter contra nos <lb/>
            insurgatis, extinguat: \'sic uos suscipimus, si corrigi uultis, <lb n="15"/>
            quemadmodum suscipit ecclesia, quam dominus Iesus dixit ab <lb/>
            Hierusalem coepturam et in Actibus apostolorum legimus inde <lb/>
            coepisse et per omnes gentes ituram et in Actibus apostolorum <lb/>
            legimus per multas isse, antequam ueniret in Africam, <lb/>
            et per omnes ituram, antequam ueniat finis, quia ipse dominus <lb n="20"/>
            ait: praedicabitur hoc euangelium in omnibus gentibus, <lb/>
            et tunc ueniet finis\'. ecce purgamenta eius: quoniam <lb/>
            abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum. <lb/>
            ecce frumenta eius: qui autem perseuerauerit usque in <lb/>
            finem, hic saluus erit. ubi hic Africa nominata est in parte <lb n="25"/>
            Donati? ecce iterum frumenta eius: ut scias, inquit apostolus, <lb/>
            quemadmodum te oporteat in domo dei conuersari, <lb/>
            quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum <lb/>
            ueritatis. et sine dubio magnum est pietatis sacramentum <lb/>
            quod manifestatum est in carne,

<note type="footnote"> 4 Matth. 13, 38. 39 21 Matth. 24, 14 22 Matth. 24, 12 <lb/>
            24 Matth. 24, 13 26 I Tim. 3, 15—16 </note>

<note type="footnote"> 9 contradicas] contra 11 12 et <hi rend="italic">addidi</hi> 14 quanquam <hi rend="italic">Om2</hi> 19 affricam <lb/>
            <hi rend="italic">II</hi> 20 omnes gentes <hi rend="italic">v</hi> 23 abundabit 11 28 columpna <hi rend="italic">0, item<lb/>
             p. 318, 7</hi> 29 et sine-sacramentum in <hi rend="italic">ras. Rm2</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="318"/>
            iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est <lb/>
            in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est <lb/>
            in gloria. ecce purgamenta eius: spiritus autem, inquit, <lb/>
            manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent <lb/>
            quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus,<lb n="5"/>
            doctrinis daemoniorum et cetera. ubi et hic Africa in parte <lb/>
            Donati nominata est, ut in ea remanserit columna et firmamentum <lb/>
            ueritatis aut pietatis sacramentum, de quo usque in <lb/>
            finem ita cucurrit, ut diceret: praedicatum est in gentibus, <lb/>
            creditum est in mundo, assumptum est in gloria? <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>