Unde et illud, quod similiter non intellegitis, quod scriptum est: bibe aquam de tuis nasis et de puteorum tuorum fontibus, et fons aquae tuae sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi, et non superfluant tibi aquae foras, et in plateis tuis discurrant aquae tuae, non uisibilem baptismum, quem possunt habere et alieni, id est qui regnum dei non possidebunt. sed hoc donum commendat spiritus sancti, quod proprium est eorum tantum, qui regnabunt cum Christo in aeternum, quoniam caritas dei, sicut dicit apostolus, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. ipsa enim latitudo cordis quam caritas facit, unde illam diffusam dicit et unde ad Corinthios ita loquitur: os nostrum patet ad uos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est, platearum nomine significata est. Quod ergo aperte audimus: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritum qui ex deo est, hoc figurate audimus: ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis. et quod aperte audimus: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, hoc figurate audimus: fons aquae tuae sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi. multa enim munera dei possunt habere et alieni, non solum ista communia cum lapidibus et arboribus, sicuti est esse et uigere, nec solum communia cum pecoribus, sicuti spirare sentire, sed etiam maiora iam hominum propria, sicuti est ratio, locutio, artes utiles innumerabiles et alia multa. ipsa etiam quae domui dei data sunt nonnulla ex eis habent alieni, 4 Prone 5, 15-17 11 Rom. 5, 5 15 II Cor. 6. 11 18 I Ioh. 4, 1 20 Prou. 5, 16 21 Rom. 5, 5 28 Prou. 5, 17 10 aanctns 0 12 in cordibus bis Oml 16 corinthi Oml 18 audiuimnfl 0 19 spiritum-est] spiritus si ex deo sint v 27 uidere Jlml eommnnia om. Jlml sicut 77 id est non possessuri regnum dei, quibus in fine dicetur: non noui uos, etiam cum dixerint: in nomine tuo prophetauimus et uirtutes multas fecimus, quia etsi habeam, inquit, prophetiam et sciam omnia sacramenta et omnem scientiam. et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. hoc est ergo donum spiritus sancti proprium sanctorum, unde nemo communicat alienus. hoc deest omnibus malignis et gehennae filiis, etiamsi Christi baptismo baptizentur, sicut Simon fuerat baptizatus. hoc deest etiam haereticis; hoc accipiunt, cum correcti ueniunt et unitatis uinculum sinceriter amplectuntur. quod si non acciperent, etiam habentes baptismum Christi non erant possessuri regnum Christi, quia non introierant ad fontem illum proprium aquarum discurrentium in plateis sanctorum et foras non excurrentium, quo fonte caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. desinite itaque illa testimonia commemorare, quae aut non intellegitis aut pro nobis contra uos esse intellegitis. quodsi ambigue posita et pro nobis et pro uobis possent interpretari, nihil utique adiuuarent causam uestram, quia et nos, si talibus uti uellemus, innumerabilibus uteremur, quae causam nostram nihil similiter adiuuarent. sed plane talia malam causam uel moras faciendo sustentant. Ecce, inquiunt, de corpore domini aqua profluxit . et quid te hoc adiuuat o haeretice? multum, inquit. baptisma enim significat non esse nisi in corpore domini, id est in ecclesia . melius diceres: (de corpore domini, hoc est de ecclesia\', etiamsi iam constet, quod adhuc forte diligentius requirendum est, aqua illa baptismum esse significatum. nam et nos baptismum quem habetis de corpore domini esse 1 Matth. 7, 28 2 Matth. 7, 22 8 I Cor. 13, 2 16 Rom. 5, 5 25 cf. Ioh. 19, 84 4 omia 0 9 si s. I. II 18 intellegitis] in Oml in nobis OmS 26 0 om. Jlml 28 melius-de ecclesia om. 0 29 etiamsi iam] etiam snam Oml dicimus, hoc est de ecclesia, quamuis in ea ipsi non sitis, sicut omnes qui non aedificant super petram, sed super harenam. quare tamen non attendis aquam illam, qua baptismum significatum dicis, non tantum in corpore domini fuisse, sed etiam de corpore eius foras exisse, et hoc per uulnus persecutoris? neque enim et haeretici et omnes mali secum foras sacramenta traxissent, si unitatis integritatem in corpore domini custodissent. sed etiam hoc uidetis quam profundum sit et quanta mysterii altitudine occultum. Iam sufficiat; desinite talibus agere. omnia, quae huiusmodi protuleritis, aut pro nobis sunt aut, ut multum causae nostrae minuam, incertum est pro quibus sint; sed libenter in opertis immoramini, ne fateri aperta cogamini. ecce ecclesia rogo: quid patimini? ecce ecclesia tot manifestissimis sanctarum scripturarum testimoniis commendata et expressa, praedicta et demonstrata: sicut audiuimus, ita et uidimus. quid tergiuersaris quomodo suscipiaris? cur detrectas sic suscipi, quomodo illa suscipit, cui testimonium perhibet qui mentiri non potuit? doce scripturas canonicas aperte dixisse baptizandum esse in catholica ecclesia, qui apud haereticos in nomine patris et filii et spiritus sancti fuerit baptizatus. quodsi hoc docere non potes, illud doce, huic communioni tuae, id est parti Donati, ubi hoc didicisti, apertum aliquod et manifestum testimonium a scripturis canonicis perhiberi, et fatebor ad te esse transeundum nec aliter esse suscipiendos haereticos quam sicut suscipit ecclesia in qua es, quia tali testimonio declarata est. quid aestuas, quid perturbaris? non inuenis in scripturis canonicis, quod a te iustissime exigimus. nam quod dicere soletis: ubi pascis, ubi cubas in meridie, uides quale sit et quam pro te non sit. noli ergo talia quaerere, 16 PB. 47, 9 19 cf. Hebr. 6, 18 29 Cant. 1, 6 2 arenam Ov 3 non om. Oml qua om. JR 5 foras de corpore eius Hml eius] eis Oml 11 protuleritis (tis in ras.) II 12 minuant 0 19 docet Oml 20 babtizandum IhnJ ecclesia catholica 77 24 a OIR. 0 fateor 77 27 inueni 0 quia, etsi in partibus aquilonis esset pars Donati, quae contrariae sunt partibus meridianis, diceret de se esse dictum: montes Sion, latera aquilonis, ciuitas regis magni. nam utique ciuitas regis magni non est nisi ecclesia, et hoc potius indubitanter sonat ecclesiam quam illud: ubi pascis, ubi cubas in meridie. sed fortasse illo testimonio Marcion haereticus uteretur, qui dicitur Ponticus fuisse, quae partes ad aquilonem sunt. rursus si in occidente esset pars Donati. diceret de se esse dictum: iter facite ei qui ascendit super occasum; dominus nomen est illi. fortassis enim sublimius esse diceret: ascendit super occasum quam: cubat in meridie. haec mystica sunt, operta sunt, figurata sunt; aliquid manifestum, quod interprete non egeat, a uobis flagitamus. Ego itaque sic te suscipio, quemadmodum suscipit semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. hoc forte obscurum esset, nisi Paulus aperuisset semen Abrahae, quod est Christus. sic te suscipio, quemadmodum suscipit illa sterilis, cuius multi filii magis quam eius quae habet uirum — quod obscurum esset, nisi Paulus dixisset ipsam esse ecclesiam matrem nostram, cui dictum est: dominus qui eruit te ipse deus uniuersae terrae uocabitur, cui dictum est: terra tua orbis terrarum —, sicut suscipit regina illa, de qua in psalmis dicitur: adstitit regina a dextris tuis, et cui dicitur: pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. postremo, ne multa commemorem, sic te suscipio, sicut suscipit ecclesia per omnes gentes, incipiens ab Hierusalem, sicut suscipit ecclesia, quae testis est Christo in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. ille enim te suscipit, 3 Ps. 47, 3 5 Cant. 1, 6 9 Ps. 67, 5 16 Gen. 22, 18 17 Gal. 3, 16 19 Esai. 54, 1 20 cf. Gal. 4, 26-27 21 Esai. 54, 5 23 Esai. 62, 4 24 Ps. 44, 10. 17 28 cf. Luc. 24, 47 29 cf. Act. 1, 8 18 a uobis om. 11 24 astitit 11x 27 ne multa bis Om1 28 ne conicicu incipientibus, cf. p. 261, 6 ecclesia incipiente ab Hierusalem 30 in] ad v qui hoc de illa dixit, qui talibus eam uerbis, ne quisquam de illa dubitaret, ostendit. sic te suscipio, quemadmodum suscipit triticum seminatum in agro, quod cum zizaniis crescit usque ad messem; hi sunt enim filii regni, ager autem est mundus, messis est finis saeculi. dominus exposuit, euangelium est; uerba domini sunt, manifesta sunt. possem tibi dicere: \'sic te suscipio, quemadmodum et uos suscepistis quos Praetextatus et Felicianus a uobis damnati extra uestram communionem baptizauerunt, cui rei quid contradicas omnino non habes\'. sed hoc potius dicam, quod et aduersus ipsos Maximianistas inuictissime ualeat, qui uos in duobus praecipue testimoniis, quibus imperitissime (et) tamen creberrime uti soletis, omnino uicerunt, et de paucitate et de meridie. hoc ergo dicam, quod uos omnes, tamquam pariter contra nos insurgatis, extinguat: \'sic uos suscipimus, si corrigi uultis, quemadmodum suscipit ecclesia, quam dominus Iesus dixit ab Hierusalem coepturam et in Actibus apostolorum legimus inde coepisse et per omnes gentes ituram et in Actibus apostolorum legimus per multas isse, antequam ueniret in Africam, et per omnes ituram, antequam ueniat finis, quia ipse dominus ait: praedicabitur hoc euangelium in omnibus gentibus, et tunc ueniet finis\'. ecce purgamenta eius: quoniam abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum. ecce frumenta eius: qui autem perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. ubi hic Africa nominata est in parte Donati? ecce iterum frumenta eius: ut scias, inquit apostolus, quemadmodum te oporteat in domo dei conuersari, quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum ueritatis. et sine dubio magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne, 4 Matth. 13, 38. 39 21 Matth. 24, 14 22 Matth. 24, 12 24 Matth. 24, 13 26 I Tim. 3, 15—16 9 contradicas] contra 11 12 et addidi 14 quanquam Om2 19 affricam II 20 omnes gentes v 23 abundabit 11 28 columpna 0, item p. 318, 7 29 et sine-sacramentum in ras. Rm2 iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. ecce purgamenta eius: spiritus autem, inquit, manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum et cetera. ubi et hic Africa in parte Donati nominata est, ut in ea remanserit columna et firmamentum ueritatis aut pietatis sacramentum, de quo usque in finem ita cucurrit, ut diceret: praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria?