<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="61" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Proinde in illo loco ex epistula Pauli apostoli,<lb n="20"/>
            quam scripsit ad Galatas, sine studio contentionis aduertite, <lb/>
            quam recte fiat, ut haereticum corrigentes errorem, si sacramentum <lb/>
            hoc habent quod habere debuerunt, illud accipiant <lb/>
            quod eis deerat, non improbetur et blasphemetur quod inerat: <lb/>
            manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, <lb n="25"/>
            immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, <lb/>
            ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, <lb/>
            animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, <lb/>
            comesationes et his similia, quae praedico

<note type="footnote"> 1 Cant. 2, 2 5 Matth. 16, 18 7 Matth. 7, 24 10 Matth. 7, 26 <lb/>
            25 Gal. 5, 19-21 </note>

<note type="footnote"> 1 in in <hi rend="italic">Oml</hi> 2 quia <hi rend="italic">Otnl</hi> 6 arenam <hi rend="italic">Ov (passim)</hi> 8 <hi rend="italic">et</hi> 10 haec <hi rend="italic">om. Jl</hi> <lb/>
            11 eum] eo <hi rend="italic">0</hi> 18 et <hi rend="italic">om. 0</hi> 16 dei 8. <hi rend="italic">I. 0</hi> 17 prodest <hi rend="italic">in ras. Um2</hi> <lb/>
            eorum <hi rend="italic">om. 0</hi> 18 etiam <hi rend="italic">om. R</hi> sacramenta <hi rend="italic">Oml</hi> 19 ulla <hi rend="italic">s</hi>. I. <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            20 illo] uno <hi rend="italic">0</hi> loco illo v epistola <hi rend="italic">Ov</hi> 29 comessationes <hi rend="italic">Hv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="309"/>
            uobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum <lb/>
            dei non possidebunt. omnes itaque isti non sunt in lilio <lb/>
            nec super petram; inter hos autem et haeretici positi sunt. <lb/>
            cur ergo uos, ut omittam cetera, non baptizatis post ebriosos <lb/>
            luxuriosos inuidos, qui regnum dei non possidebunt et ideo in <lb n="5"/>
            petra non sunt et, quia in petra non sunt, procul dubio in <lb/>
            ecclesia non deputantur, quia super hanc petram, inquit, <lb/>
            aedificabo ecclesiam meam, et nos uultis ut baptizemus <lb/>
            post haereticos, qui inter easdem spinas regnum dei non possessuras <lb/>
            enumerati sunt et quibus similiter sacramenta insunt, <lb n="10"/>
            quando eadem sunt, sed non prosunt, quia, cum illa recta sint, <lb/>
            ipsi peruersi sunt? 
</p></div><div n="62" subtype="section" type="textpart"><p>Haec sine pertinacia considerantes atque cogitantes facile <lb/>
            potestis intellegere id in quoque corrigendum esse quod prauum <lb/>
            est, quod autem rectum est approbandum, et hoc dandum esse <lb n="15"/>
            quod deerit, quod autem inerit agnoscendum. ueniens itaque <lb/>
            haereticus, ut catholicus fiat, errorem corrigat proprium, non <lb/>
            Christi uiolet sacramentum, accipiat uinculum pacis quod non <lb/>
            habebat. sine quo illi prodesse non poterat baptisma quod <lb/>
            habebat: utrumque enim necessarium est ad regnum dei adipiscendum, <lb n="20"/>
            et baptismus et iustitia. et in contemptore quidem <lb/>
            baptismi Christi non potest esse iustitia, baptismus autem et <lb/>
            in eo qui iustitiam non habet potest esse, sed non potest <lb/>
            prodesse. sicut enim ueritas dixit: si quis non renatus <lb/>
            fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, <lb n="25"/>
            ita eadem ueritas dixit: nisi abundauerit iustitia <lb/>
            uestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis <lb/>
            in regnum caelorum, ut non baptismus solus, sed <lb/>
            etiam iustitia perducat ad regnum, cui autem uel utrumque <lb/>
            uel unum defuerit, illuc peruenire non possit. quapropter cum <lb n="30"/>
            dicatur haereticis: \'iustitia uobis deest, quam sine caritate ac

<note type="footnote"> 7 Matth. 16, 18 13 § 62] cf. De un. bapt. cap. 9 24 cf. De bapt. <lb/>
            IIH 21, 28. Petil. III 56, 68 Ioh. 8, 5 26 Matth. 5, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 quoniam 8. <hi rend="italic">I. 0</hi> 5 possidebant <hi rend="italic">IIml</hi> impetra <hi rend="italic">0</hi> 13 conside <hi rend="italic">Om1</hi> <lb/>
            14 in <hi rend="italic">om. O</hi> in quoque 8. <hi rend="italic">I. Tlm2 16 fort</hi>. deerat-inerat; <hi rend="italic">cf. p. 308,<lb/>
             24</hi> 19 quo] quod <hi rend="italic">Oml</hi> 23 iustitiam] hostiam <hi rend="italic">0</hi> 26 habundanerit <hi rend="italic">0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="310"/>
            uinculo pacis habere nullus potest\', cumque et ipsi fateantur w <lb/>
            multos baptismum habere et iustitiam non habere et, si non <lb/>
            fateantur, eos conuincat scriptura diuina, miror quomodo <lb/>
            putent, cum eos habentes non suum sed Christi baptismum <lb/>
            iterum nolumus baptizare, ita nos agere, ac si eis iam nihil <lb n="5"/>
            deesse iudicemus, et, quia baptismus eis in catholica non <lb/>
            datur quem habere inueniuntur, nihil se illic accipere arbitrentur, <lb/>
            ubi hoc accipiunt, sine quo illud quod habent eis ad <lb/>
            perniciem ualeat, non ad salutem. quod si nolunt intellegere, <lb/>
            sufficit nobis quod eam tenemus ecclesiam, quae manifestissimis<lb n="10"/>
            sanctarum et canonicarum scripturarum testimoniis demonstratur. <lb/>
            </p></div><div n="63" subtype="section" type="textpart"><p>Dicat mihi nunc haereticus: \'quomodo me suscipis?\' <lb/>
            cito respondeo: (sicut suscipit ecclesia, cui Christus perhibet <lb/>
            testimonium. numquid tu melius potes nosse, quomodo suscipiendus<lb n="15"/>
            sis, quam saluator noster, medicus uulneris tui?\' hic <lb/>
            forte dicis: \'lege mihi ergo quemadmodum Christus suscipi <lb/>
            iusserit eos, qui ab haereticis transire ad ecclesiam uolunt\'. <lb/>
            hoc aperte atque euidenter nec ego lego nec tu. si enim <lb/>
            haereticus esset Iohannes et in nomine patris et filii et spiritus<lb n="20"/>
            sancti baptizaret, post cuius baptismum iussit Paulus <lb/>
            homines baptizari, tu obtineres quod dicis ita, ut contra quid <lb/>
            dicerem non haberem. rursus si Petrus in nomine patris et <lb/>
            filii et spiritus sancti ab haereticis baptizatus fuisset, cui <lb/>
            dominus ait: qui lotus est semel non habet necessitatem <lb n="25"/>
            iterum lauandi, ego obtinerem quod dico ita, ut tu <lb/>
            contra quid diceres non haberes. nunc uero cum in scripturis <lb/>
            non inueniamus aliquos ad ecclesiam transisse ab haereticis <lb/>
            et sicut ego dico aut sicut tu dicis esse susceptos, puto si <lb/>
            aliquis sapiens extitisset, cui dominus Christus testimonium

<note type="footnote"> 13 § 63] cf. Cresc. I cap. 31 17 sqq.] cf. De nn. bapt. 11, 18 <lb/>
            25 Ioh. 13, 10 </note>

<note type="footnote"> 7 arbitrentur <hi rend="italic">v</hi> confitentur <hi rend="italic">0</hi> arbitrantur <hi rend="italic">J1</hi> 13 mihi a. <hi rend="italic">I. II</hi> 15 potest <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 17 ergo mihi <hi rend="italic">II</hi> 24 et spiritus sancti <hi rend="italic">om. J7</hi> baptiszatus <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 27 haberet <hi rend="italic">Oml</hi> 30 iesus christus <hi rend="italic">JI</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="311"/>
            perhiberet, et de hac quaestione consuleretur a nobis, nullo <lb/>
            modo dubitare deberemus id facere quod ille dixisset, ne non <lb/>
            tam ipsi quam domino Christo, cuius testimonio commendabatur, <lb/>
            repugnare iudicaremur. perhibet autem testimonium <lb/>
            Christus ecclesiae suae. ecce euangelium lege ubi ait: oportebat <lb n="5"/>
            Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari <lb/>
            in nomine eius paenitentiam et remissionem <lb/>
            peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. <lb/>
            quomodo ergo suscipit ista ecclesia per omnes <lb/>
            gentes, incipientibus ab Hierusalem, remotis omnibus ambagibus <lb n="10"/>
            et tergiuersationibus sic suscipiendus es. quod si non <lb/>
            uis, non mihi aut cuiquam hominum, qui te uult ita suscipere, <lb/>
            sed ipsi saluatori contra salutem tuam perniciosissime reluctaris, <lb/>
            qui te sic suscipiendum esse non uis credere quemadmodum <lb/>
            suscipit illa ecclesia, quam testimonio suo commendat <lb n="15"/>
            ille, cui fateris nefarium esse non credere. 
</p></div><div n="64" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/><hi rend="italic">At enim dixit Hieremias: farta est mihi ut<lb/>
             aqua mendax non habens fidem</hi>. non de hac aqua dixit <lb/>
            quam putas; lege diligenter. ipsam enim mendacium hominum <lb/>
            multitudinem dixit aquam mendacem more prophetico, <lb n="20"/>
            sicut figurate loqui solent, sicut in Apocalypsi populos aquarum <lb/>
            nomine nouimus appellatos. nam sic ait Hieremias: ut quid <lb/>
            qui contristant me praeualent? plaga mea ualida est: <lb/>
            unde sanabor? facta est mihi ut aqua mendax non <lb/>
            habens fidem. plagam suam dixit sibi factam ut aquam <lb n="25"/>
            mendacem, eandem uero plagam suam eos appellauit qui se <lb/>
            contristabant. quod enim ait: qui contristant me, hoc dixit <lb/>
            postea: plaga mea, et quod supra dixit: praeualent, hoc <lb/>
            postea dixit: ualida est.

<note type="footnote"> 5 Luc. 24, 46-47 17 cf. Parm. n 10, 20. 18, 37 Hier. 15, 18 <lb/>
            21 cf. Apoc. 17, 15 22 Hier. 15, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 perhibet <hi rend="italic">II</hi> 3 iesn christo <hi rend="italic">Jl</hi> 4 iudicaretur <hi rend="italic">0</hi> 5 oportet <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            8 in] per <hi rend="italic">Ov, cf. ad p. 299, 28</hi> 12 homini <hi rend="italic">II</hi> 13 ipsi <hi rend="italic">om. 0</hi> 16 cre credere <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> 17 ieremias <hi rend="italic">U, item</hi> Kn. <hi rend="italic">22</hi> 18 mentax <hi rend="italic">II (passtm)</hi> 19 hominum <lb/>
            mentacium <hi rend="italic">II</hi> 25 sibi dixit <hi rend="italic">Jbo</hi> factam <hi rend="italic">om. 0</hi> 29 dicit <hi rend="italic">II</hi> </note> 
<pb n="312"/>
            
</p></div><div n="65" subtype="section" type="textpart"><p>Sic et illic facitis ubi scriptum est: <hi rend="italic">ab aqua aliena <lb/>
            abstine te et de fonte alieno ne biberis</hi>. putatis enim <lb/>
            de baptismo dictum qui est apud haereticos, ut ideo sit aqua <lb/>
            aliena, quia haeretici regnum dei non possidebunt. quasi non <lb/>
            ita sit et apud ebriosos et apud inuidos et ceteros huiusmodi, <lb n="5"/>
            de quibus pariter dictum est: regnum dei non possidebunt; <lb/>
            et tamen in omnibus talibus, si secundum euangelium baptizati <lb/>
            sunt, Christi est baptismus, non ipsorum. unde aqua illa non <lb/>
            est aliena, cum ipsi alieni sint quibus dicturus est: non noui <lb/>
            uos. cur non ergo potius intellegam aquam alienam et fontem<lb n="10"/>
            alienum doctrinam esse maligni spiritus, qua decipiuntur et <lb/>
            seducuntur alienati a deo per ignorantiam, quae est in illis <lb/>
            propter caecitatem cordis eorum, hoc expressius commendante <lb/>
            apostolo: spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis <lb/>
            temporibus recedent quidam a fide, attendentes<lb n="15"/>
            spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum? haec <lb/>
            est aqua aliena et fons alienus. si enim aqua in bono intellegitur <lb/>
            et spiritus sanctus, cur non aqua in malo intellegatur <lb/>
            et spiritus malignus? non enim semper, ubi aquam nominat <lb/>
            scriptura, hoc uisibile baptismi sacramentum uult intellegi, <lb n="20"/>
            sed aliquando ipsum, aliquando aliud. iam enim hoc uisibili <lb/>
            baptismo etiam alios discipuli domini baptizauerant, antequam <lb/>
            ueniret in eos secundum eius promissionem spiritus sanctus, <lb/>
            de quo tamen idem Iesus dicit: si quis sitit, ueniat et <lb/>
            bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina <lb n="25"/>
            aquae uiuae fluent de uentre eius. et sequitur euangelista <lb/>
            et exponit unde sit dictum: hoc autem, inquit, dicebat de <lb/>
            spiritu quem accepturi erant hi qui in eum erant <lb/>
            credituri; spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus <lb/>
            nondum fuerat clarificatus. ecce aquam dicit spiritum

<note type="footnote"> 1 Prou. 5, 15 6 I Cor. 6, 10. Gal. 5, 21 9 Matth. 7, 23 <lb/>
            14 I Tim. 4, 1 24 Ioh. 7, 37-38 27 Ioh. 7, 39 </note>

<note type="footnote"> 7 baptizati] bapti <hi rend="italic">Oml</hi> 12 a <hi rend="italic">om. Oml</hi> 16 et doctrinis <hi rend="italic">V; cf. ad<lb/>
             p. 29.), 21</hi> 27 dicebat <hi rend="italic">bis Oml</hi> 28 ii <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="313"/>
            qui nondum erat datus, cum iam aqua illa baptismi multis <lb/>
            fuisset data. 
</p></div></div></body></text></TEI>