Proinde in illo loco ex epistula Pauli apostoli, quam scripsit ad Galatas, sine studio contentionis aduertite, quam recte fiat, ut haereticum corrigentes errorem, si sacramentum hoc habent quod habere debuerunt, illud accipiant quod eis deerat, non improbetur et blasphemetur quod inerat: manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comesationes et his similia, quae praedico 1 Cant. 2, 2 5 Matth. 16, 18 7 Matth. 7, 24 10 Matth. 7, 26 25 Gal. 5, 19-21 1 in in Oml 2 quia Otnl 6 arenam Ov (passim) 8 et 10 haec om. Jl 11 eum] eo 0 18 et om. 0 16 dei 8. I. 0 17 prodest in ras. Um2 eorum om. 0 18 etiam om. R sacramenta Oml 19 ulla s . I. E 20 illo] uno 0 loco illo v epistola Ov 29 comessationes Hv uobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. omnes itaque isti non sunt in lilio nec super petram; inter hos autem et haeretici positi sunt. cur ergo uos, ut omittam cetera, non baptizatis post ebriosos luxuriosos inuidos, qui regnum dei non possidebunt et ideo in petra non sunt et, quia in petra non sunt, procul dubio in ecclesia non deputantur, quia super hanc petram, inquit, aedificabo ecclesiam meam, et nos uultis ut baptizemus post haereticos, qui inter easdem spinas regnum dei non possessuras enumerati sunt et quibus similiter sacramenta insunt, quando eadem sunt, sed non prosunt, quia, cum illa recta sint, ipsi peruersi sunt? Haec sine pertinacia considerantes atque cogitantes facile potestis intellegere id in quoque corrigendum esse quod prauum est, quod autem rectum est approbandum, et hoc dandum esse quod deerit, quod autem inerit agnoscendum. ueniens itaque haereticus, ut catholicus fiat, errorem corrigat proprium, non Christi uiolet sacramentum, accipiat uinculum pacis quod non habebat. sine quo illi prodesse non poterat baptisma quod habebat: utrumque enim necessarium est ad regnum dei adipiscendum, et baptismus et iustitia. et in contemptore quidem baptismi Christi non potest esse iustitia, baptismus autem et in eo qui iustitiam non habet potest esse, sed non potest prodesse. sicut enim ueritas dixit: si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, ita eadem ueritas dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum, ut non baptismus solus, sed etiam iustitia perducat ad regnum, cui autem uel utrumque uel unum defuerit, illuc peruenire non possit. quapropter cum dicatur haereticis: \'iustitia uobis deest, quam sine caritate ac 7 Matth. 16, 18 13 § 62] cf. De un. bapt. cap. 9 24 cf. De bapt. IIH 21, 28. Petil. III 56, 68 Ioh. 8, 5 26 Matth. 5, 20 1 quoniam 8. I. 0 5 possidebant IIml impetra 0 13 conside Om1 14 in om. O in quoque 8. I. Tlm2 16 fort . deerat-inerat; cf. p. 308, 24 19 quo] quod Oml 23 iustitiam] hostiam 0 26 habundanerit 0 uinculo pacis habere nullus potest\', cumque et ipsi fateantur w multos baptismum habere et iustitiam non habere et, si non fateantur, eos conuincat scriptura diuina, miror quomodo putent, cum eos habentes non suum sed Christi baptismum iterum nolumus baptizare, ita nos agere, ac si eis iam nihil deesse iudicemus, et, quia baptismus eis in catholica non datur quem habere inueniuntur, nihil se illic accipere arbitrentur, ubi hoc accipiunt, sine quo illud quod habent eis ad perniciem ualeat, non ad salutem. quod si nolunt intellegere, sufficit nobis quod eam tenemus ecclesiam, quae manifestissimis sanctarum et canonicarum scripturarum testimoniis demonstratur. Dicat mihi nunc haereticus: \'quomodo me suscipis?\' cito respondeo: (sicut suscipit ecclesia, cui Christus perhibet testimonium. numquid tu melius potes nosse, quomodo suscipiendus sis, quam saluator noster, medicus uulneris tui?\' hic forte dicis: \'lege mihi ergo quemadmodum Christus suscipi iusserit eos, qui ab haereticis transire ad ecclesiam uolunt\'. hoc aperte atque euidenter nec ego lego nec tu. si enim haereticus esset Iohannes et in nomine patris et filii et spiritus sancti baptizaret, post cuius baptismum iussit Paulus homines baptizari, tu obtineres quod dicis ita, ut contra quid dicerem non haberem. rursus si Petrus in nomine patris et filii et spiritus sancti ab haereticis baptizatus fuisset, cui dominus ait: qui lotus est semel non habet necessitatem iterum lauandi, ego obtinerem quod dico ita, ut tu contra quid diceres non haberes. nunc uero cum in scripturis non inueniamus aliquos ad ecclesiam transisse ab haereticis et sicut ego dico aut sicut tu dicis esse susceptos, puto si aliquis sapiens extitisset, cui dominus Christus testimonium 13 § 63] cf. Cresc. I cap. 31 17 sqq.] cf. De nn. bapt. 11, 18 25 Ioh. 13, 10 7 arbitrentur v confitentur 0 arbitrantur J1 13 mihi a. I. II 15 potest Oml 17 ergo mihi II 24 et spiritus sancti om. J7 baptiszatus Oml 27 haberet Oml 30 iesus christus JI perhiberet, et de hac quaestione consuleretur a nobis, nullo modo dubitare deberemus id facere quod ille dixisset, ne non tam ipsi quam domino Christo, cuius testimonio commendabatur, repugnare iudicaremur. perhibet autem testimonium Christus ecclesiae suae. ecce euangelium lege ubi ait: oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. quomodo ergo suscipit ista ecclesia per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, remotis omnibus ambagibus et tergiuersationibus sic suscipiendus es. quod si non uis, non mihi aut cuiquam hominum, qui te uult ita suscipere, sed ipsi saluatori contra salutem tuam perniciosissime reluctaris, qui te sic suscipiendum esse non uis credere quemadmodum suscipit illa ecclesia, quam testimonio suo commendat ille, cui fateris nefarium esse non credere. At enim dixit Hieremias: farta est mihi ut aqua mendax non habens fidem . non de hac aqua dixit quam putas; lege diligenter. ipsam enim mendacium hominum multitudinem dixit aquam mendacem more prophetico, sicut figurate loqui solent, sicut in Apocalypsi populos aquarum nomine nouimus appellatos. nam sic ait Hieremias: ut quid qui contristant me praeualent? plaga mea ualida est: unde sanabor? facta est mihi ut aqua mendax non habens fidem. plagam suam dixit sibi factam ut aquam mendacem, eandem uero plagam suam eos appellauit qui se contristabant. quod enim ait: qui contristant me, hoc dixit postea: plaga mea, et quod supra dixit: praeualent, hoc postea dixit: ualida est. 5 Luc. 24, 46-47 17 cf. Parm. n 10, 20. 18, 37 Hier. 15, 18 21 cf. Apoc. 17, 15 22 Hier. 15, 18 1 perhibet II 3 iesn christo Jl 4 iudicaretur 0 5 oportet II 8 in] per Ov, cf. ad p. 299, 28 12 homini II 13 ipsi om. 0 16 cre credere 0 17 ieremias U, item Kn. 22 18 mentax II (passtm) 19 hominum mentacium II 25 sibi dixit Jbo factam om. 0 29 dicit II Sic et illic facitis ubi scriptum est: ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis . putatis enim de baptismo dictum qui est apud haereticos, ut ideo sit aqua aliena, quia haeretici regnum dei non possidebunt. quasi non ita sit et apud ebriosos et apud inuidos et ceteros huiusmodi, de quibus pariter dictum est: regnum dei non possidebunt; et tamen in omnibus talibus, si secundum euangelium baptizati sunt, Christi est baptismus, non ipsorum. unde aqua illa non est aliena, cum ipsi alieni sint quibus dicturus est: non noui uos. cur non ergo potius intellegam aquam alienam et fontem alienum doctrinam esse maligni spiritus, qua decipiuntur et seducuntur alienati a deo per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum, hoc expressius commendante apostolo: spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum? haec est aqua aliena et fons alienus. si enim aqua in bono intellegitur et spiritus sanctus, cur non aqua in malo intellegatur et spiritus malignus? non enim semper, ubi aquam nominat scriptura, hoc uisibile baptismi sacramentum uult intellegi, sed aliquando ipsum, aliquando aliud. iam enim hoc uisibili baptismo etiam alios discipuli domini baptizauerant, antequam ueniret in eos secundum eius promissionem spiritus sanctus, de quo tamen idem Iesus dicit: si quis sitit, ueniat et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina aquae uiuae fluent de uentre eius. et sequitur euangelista et exponit unde sit dictum: hoc autem, inquit, dicebat de spiritu quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri; spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. ecce aquam dicit spiritum 1 Prou. 5, 15 6 I Cor. 6, 10. Gal. 5, 21 9 Matth. 7, 23 14 I Tim. 4, 1 24 Ioh. 7, 37-38 27 Ioh. 7, 39 7 baptizati] bapti Oml 12 a om. Oml 16 et doctrinis V; cf. ad p. 29.), 21 27 dicebat bis Oml 28 ii v qui nondum erat datus, cum iam aqua illa baptismi multis fuisset data.