<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Quaerat fortasse aliquis et dicat mihi: Ccur ergo ista uis <lb/>
            auferri de medio, quando communio tua, etiamsi proferantur, <lb/>
            inuicta est?\' quia nolo humanis documentis, sed diuinis oraculis <lb/>
            sanctam ecclesiam demonstrari. si enim sanctae scripturae <lb n="10"/>
            in Africa sola designauerunt ecclesiam et in paucis <lb/>
            Romae Cutzupitanis uel Montensibus et in domo uel patrimonio <lb/>
            unius Hispanae mulieris, quidquid de chartis aliis aliud <lb/>
            proferatur, non tenent ecclesiam nisi Donatistae. si in paucis <lb/>
            Mauris prouinciae Caesariensis eam sancta scriptura determinat, <lb n="15"/>
            ad paucis transeundum est. si in paucis Tripolitanis <lb/>
            et Byzacenis et prouincialibus, Maximianistae ad eam peruenerunt. <lb/>
            si in solis orientalibus, inter Arrianos et Eunomianos et <lb/>
            Macedonianos et si qui illic alii sunt requirenda est. quis <lb/>
            autem possit singulas quasque haereses enumerare gentium <lb n="20"/>
            singularum? si autem Christi ecclesia canonicarum scripturarum <lb/>
            diuinis et certissimis testimoniis in omnibus gentibus <lb/>
            designata est, quidquid attulerint et undecumque recitauerint <lb/>
            qui dicunt: ecce hic est Christus, ecce illic, audiamus <lb/>
            potius, si oues eius sumus, uocem pastoris nostri dicentis: <lb n="25"/>
            nolite credere. illae quippe singulae in multis gentibus ubi <lb/>
            ista est non inueniuntur, haec autem quae ubique est etiam <lb/>
            ubi illae sunt inuenitur. ergo in scripturis sanctis canonicis <lb/>
            eam requiramus.

<note type="footnote"> 12 cf. ep. 53, 2. Petil. II 108, 247 15 cf. Cresc. IIII 60, 73 <lb/>
            16 cf. 19, 51. Cresc. IIII 58, 69 24. 26 Matth. 24, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 reperiebant <hi rend="italic">Om2v</hi> illa] illorum <hi rend="italic">IIv</hi> 4 illa] illorum <hi rend="italic">v</hi> 12 cutsupitanis <lb/>
            <hi rend="italic">JI</hi> 18 quicquid <hi rend="italic">77 (passim)</hi> aliud] aliquid <hi rend="italic">JI</hi> 15 Caesar..: <lb/>
            ensis v 18 et macedonianos et eunomianos <hi rend="italic">Jlml</hi> 24 eat <hi rend="italic">om. II</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="238"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Totus Christus caput et corpus est: caput unigenitus <lb/>
            dei filius et corpus eius ecclesia, sponsus et sponsa, duo <lb/>
            in carne una. quicumque de ipso capite a scripturis sanctis <lb/>
            dissentiunt, etiamsi in omnibus locis inueniantur in quibus <lb/>
            ecclesia designata est, non sunt in ecclesia. et rursus quicumque<lb n="5"/>
            de ipso capite scripturis sanctis consentiunt et unitati <lb/>
            ecclesiae non communicant, non sunt in ecclesia, quia de <lb/>
            Christi corpore, quod est ecclesia, ab ipsius Christi testificatione <lb/>
            dissentiunt. uerbi gratia qui non credunt Christum in carne uenisse <lb/>
            de uirgine Maria ex semine Dauid, quod apertissime scriptura<lb n="10"/>
            dei loquitur, aut non in corpore ipso resurrexisse, in quo <lb/>
            crucifixus et sepultus est, etiamsi per omnes terras inueniantur <lb/>
            per quas est ecclesia, non utique sunt in ecclesia, quia <lb/>
            ipsum caput ecclesiae non tenent, quod est Christus Iesus, <lb/>
            nec in aliqua diuinarum scripturarum obscuritate falluntur,<lb n="15"/>
            sed notissimis et apertissimis earum testimoniis contradicunt. <lb/>
            item quicumque credunt quidem quod Iesus Christus, ita ut <lb/>
            dictum est, in carne uenerit et in eadem carne, in qua natus <lb/>
            et passus est, resurrexerit et ipse sit filius dei, deus apud deum <lb/>
            et cum patre unum et incommutabile uerbum patris, per quod <lb n="20"/>
            facta sunt omnia, sed tamen ab eius corpore, quod est ecclesia, <lb/>
            ita dissentiunt, ut eorum communio non sit cum toto <lb/>
            quacumque diffunditur, sed in aliqua parte separata inueniatur, <lb/>
            manifestum est eos non esse in catholica ecclesia. quapropter quoniam <lb/>
            cum Donatistis quaestio nobis est non de capite, sed de corpore,<lb n="25"/>
            id est non de ipso saluatore Iesu Christo, sed de eius <lb/>
            ecclesia, ipsum caput de quo consentimus ostendat nobis corpus <lb/>
            suum de quo dissentimus, ut per eius uerba iam dissentire <lb/>
            desinamus. ille est autem unigenitus filius et uerbum dei, <lb/>
            et ideo nec prophetae sancti uera loqui potuissent, nisi ab <lb n="30"/>
            ipsa ueritate, quod est uerbum dei, manifestaretur eis quod

<note type="footnote"> 2 cf. Eph. 5, 23. 30. 31 20 cf. Ioh. 1, 3 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 alt. capad O 2 deus 0 3 a] ab IIv 8 eclesia II</hi> 17 Christus <lb/>
            leaus <hi rend="italic">IIv</hi> 19 reaurrexit <hi rend="italic">O</hi> 20 uerbum] unum uerbum <hi rend="italic">0</hi> 24 quoniam] <lb/>
            quia <hi rend="italic">llv</hi> 27 ostendant <hi rend="italic">Ilml</hi> 30 et ideo 8. <hi rend="italic">I. Ilm2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="239"/>
            dicerent et iuberetur ut dicerent. proinde prioribus temporibus <lb/>
            per prophetas sonuit uerbum dei, deinde per se ipsum, cum <lb/>
            uerbum caro factum est et habitauit in nobis, deinde <lb/>
            per apostolos quos misit ad se praedicandum, ut esset salus <lb/>
            usque ad fines terrae. in his igitur omnibus quaerenda est <lb n="5"/>
            ecclesia. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Sed quoniam multa in alios uel ob aliud dicta in <lb/>
            quos uolunt et ad quod uolunt maledici plerumque conuertunt, <lb/>
            multa etiam propter exercendas rationales mentes figurate <lb/>
            atque obscure posita per aenigmatis imaginem uel ambiguitatis <lb n="10"/>
            ancipitem sensum fallaci aliquando interpretationi consonare et <lb/>
            conuenire creduntur, hoc etiam praedico atque propono, ut quaeque <lb/>
            aperta et manifesta deligamus; quae si in sanctis scripturis <lb/>
            non inuenirentur, nullo modo esset unde aperirentur clausa et <lb/>
            illustrarentur obscura. uerbi enim gratia uidete, quam facile <lb n="15"/>
            sit uel nobis in eos dicere uel illis in nos, quod ait dominus <lb/>
            Pharisaeis: similes estis monumentis dealbatis, quae <lb/>
            a foris apparent hominibus speciosa, intus uero <lb/>
            plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. <lb/>
            sic et uos aforis quidem apparetis hominibus iusti, <lb n="20"/>
            intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. <lb/>
            haec siue in illos a nobis siue ab eis in nos dicantur, nisi <lb/>
            prius probetur manifestissimis documentis, qui sint, qui cum <lb/>
            sint iniusti iustos se esse confingant, conuiciante magis leni.. <lb/>
            tate quam conuincente ueritate dici quis mediocriter sanus <lb n="25"/>
            ignoret? aliter quippe illa dominus in Pharisaeos dicebat tamquam <lb/>
            dominus, id est cognitor cordis et humanorum omnium <lb/>
            secretorum et testis et iudex; nos autem prius debemus inuenire <lb/>
            et ostendere quid arguamus, ne ipsi potius grauissimo <lb/>
            crimine insanae temeritatis arguamur. sane si ante docuerint

<note type="footnote"> 3 Ioh. 1, 14 4 cf. Matth. 28, 19-20 17 Matth. 23, 27-28. <lb/>
            cf. Petil. II 72, 161 27 cf. Dan. 13, 42 </note>

<note type="footnote"> 4 se om. 0 8 quodj quos <hi rend="italic">nf1</hi> 10 imagines <hi rend="italic">v</hi> ambiguitatem 0<lb/>
             13 diligamns 0 14 clause <hi rend="italic">Oml</hi> 17 fariseis <hi rend="italic">77</hi> . 21 ypocrisi 0<lb/>
             iniquita <hi rend="italic">Ontl</hi> 24 esse] ipsos <hi rend="italic">77</hi> 26 fariseos <hi rend="italic">77</hi> 30 argaamas <hi rend="italic">0</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="240"/>
            nos tales esse, nequaquam recusare debemus talibus sanctarum <lb/>
            scripturarum uerbis nos reprehendi atque contundi; item si <lb/>
            nos eos tales esse docuerimus, erit similiter in potestate nostra, <lb/>
            quibus dominicis increpationibus iam demonstratos conuictosque <lb/>
            feriamus. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Sic et illa interim seponenda sunt, quae obscure posita <lb/>
            et figurarum uelaminibus inuoluta et secundum nos et secundum <lb/>
            illos possunt interpretari. est quidem acutorum hominum <lb/>
            diiudicare atque discernere, quis ea probabilius interpretetur, <lb/>
            sed nolumus in has ingeniorum contentiones in ea causa, quae<lb n="10"/>
            populos tenet, nostram disputationem committere. nulli nostrum <lb/>
            dubium est per arcam Noe salua rerum gestarum fide, ut <lb/>
            deletis peccatoribus domus iusti a diluuio liberaretur, etiam <lb/>
            ecclesiam fuisse figuratam; quae forte humani ingenii coniectura <lb/>
            uideretur, nisi Petrus apostolus hoc in epistula sua<lb n="15"/>
            diceret. sed quod ille ibi non dixit, si quis nostrum dicat, <lb/>
            propterea cuncta animalium genera ibi fuisse, quia in omnibus <lb/>
            gentibus futura praenuntiabatur ecclesia, fortasse Donatistis <lb/>
            aliud uideatur et aliter hoc interpretari uelint. similiter et ipsi <lb/>
            aliquid obscure uel ambigue positum si pro sua sententia<lb n="20"/>
            interpretentur, si nobis pateat aliud inde dicere quod pro nobis <lb/>
            sonat, quis erit finis? nam quidam eorum episcopus cum hic <lb/>
            apud Hipponem, sicut audiuimus, sermonem in populo faceret, <lb/>
            dixit eandem arcam Noe ideo bituminatam intrinsecus, ne aquam <lb/>
            emitteret suam, ideo etiam extrinsecus, ne admitteret alienam. <lb n="25"/>
            ad hoc utique ualere uoluit hanc interpretationem, ne baptismus <lb/>
            uel extra ecclesiam posse exire credatur uel qui <lb/>
            extra datus fuerit acceptetur. uisus est aliquid dicere et

<note type="footnote"> 15 cf. I Petro 3, 20-21 </note>

<note type="footnote"> 2 item <hi rend="italic">OmfJ</hi> ita <hi rend="italic">Omlllv</hi> 3 nostra <hi rend="italic">om. II</hi> 8 cautorum <hi rend="italic">0</hi> 10 quae <lb/>
            populos] quam populus <hi rend="italic">II</hi> 15 hoc Petrus apostolus <hi rend="italic">IJv</hi> epistola <hi rend="italic">0<lb/>
             (pauim)</hi> 19 hoc a. <hi rend="italic">1. JIm2</hi> 20 uel] et <hi rend="italic">v</hi> 21 <hi rend="italic">\'alias</hi> placeat\' <hi rend="italic">vmg<lb/>
             non male, sed</hi> si nobis pateat <hi rend="italic">intellege</hi> <foreign xml:lang="grc">ἐὰν ήμιν ὲξη</foreign> <hi rend="italic">uel</hi> si nobis liceat <lb/>
            <hi rend="italic">et cf. infra:</hi> quis me prohiberet, si possem, aliquid aliud dicere 23ipponem <lb/>
            <hi rend="italic">011</hi> 24 intrin ne <hi rend="italic">(sic,</hi> secus <hi rend="italic">om.) U</hi> 25 ideo autem etiam Ov </note> <lb/>
             
<pb n="241"/>
            adclamatum est ab eis, qui libenter audiebant nec diligenter <lb/>
            de his quae audierant cogitabant, ut, quod erat facile, <lb/>
            aduerterent fieri non posse, ut extrinsecus admittat aquam <lb/>
            compago lignorum, si non emittit intrinsecus, si autem ab ea <lb/>
            parte quae intus est emittit, consequens esse, ut ab ea etiam <lb n="5"/>
            quae est foris admittat. sed etsi hoc de compacto ligno uerum <lb/>
            esset quod ille dixit, quis me prohiberet de arca ex utraque <lb/>
            parte bituminata, si possem, aliquid aliud dicere, ut incertum <lb/>
            esset, quid horum uel quid fortasse aliud tertium res illa significaret? <lb/>
            neque enim absurde dicitur aut non etiam multo probabilius <lb n="10"/>
            per bitumen, quia uiolentum gluten et res feruentissima <lb/>
            est, significatam esse caritatem. unde enim dicitur in psalmo: <lb/>
            agglutinata est anima mea post te, nisi flagrantissima <lb/>
            -caritate? quae quoniam praeceptum est ut sit in nobis in <lb/>
            inuicem et in omnes, ideo et intus et foris arcam bituminatam. <lb n="15"/>
            aut certe quia scriptum est: caritas omnia tolerat, uis <lb/>
            ipsa tolerantiae tenax unitatis per bitumen significata est, quo <lb/>
            ideo intus et foris arca illita est, quia et intus et foris mali <lb/>
            tolerandi sunt, ne pacis compago soluatur. in hac ergo disputatione <lb/>
            nostra parcamus talibus interpretationibus et apertum <lb n="20"/>
            aliquid, quo manifestetur ecclesia, requiramus. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Nempe scriptum est in libro Iudicum: et dixit Gedeon <lb/>
            ad dominum: quoniam tu saluum facies Israhel in <lb/>
            manu mea quemadmodum locutus es, ecce ego pono <lb/>
            uellus lanae in area, et si factus fuerit ros in uellere, <lb n="25"/>
            in omnem uero terram siccitas, sciam quoniam <lb/>
            saluum facis in manu mea Israhel sicut locutus <lb/>
            es. et factum est sic. et diluculo uigilauit Gedeon <lb/>
            in crastinum et expressit uellus, et decucurrit

<note type="footnote"> 13 Ps. 62, 9 14 cf. I Thesa. 3, 12. Petil. I 29, 31 extr. 16 I <lb/>
            Cor. 18, 7 22 Iud. 6, 36-40 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 emittit (e in ras. 2 litt.) JI 9 signi significaret Oml 10 absorde 77</hi><lb/>
            multo <hi rend="italic">om. 0</hi> 13 poste te <hi rend="italic">II</hi> 14 <hi rend="italic">pr</hi>. in <hi rend="italic">om. v</hi> 15 area bituminata.o <lb/>
            18 <hi rend="italic">alt</hi>. et <hi rend="italic">om. Ov</hi> 21 ecclesiam 0 23 israel <hi rend="italic">0 (saepe)</hi> 24 quemadmodum <lb/>
            8. <hi rend="italic">ras</hi>. 2 <hi rend="italic">litt. Hm2 (ju,it fort</hi>. sicut <hi rend="italic">ut lin. 27;</hi> ov tporcov <hi rend="italic">Gr.)</hi> </note>

<note type="footnote"> LII. Angnst. c. Don. II. </note>

<note type="footnote"> lb </note> <lb/>
             
<pb n="242"/>
            ros de uellere, plena peluis aquae. et dixit Gedeon <lb/>
            ad dominum: non irascatur furor tuus in me, domine, <lb/>
            et loquar adhuc semel et temptabo adhuc <lb/>
            semel in uellere: fiat siccitas in uellere tantum, <lb/>
            in omnem autem terram fiat ros. et fecit deus sic <lb n="5"/>
            in nocte illa, et facta est siccitas in uellere tantum, <lb/>
            super omnem autem terram ros. non uideo quid <lb/>
            hic aliud figuratum et praenuntiatum sit, nisi ut aream intellegamus <lb/>
            orbem terrarum, locum autem uelleris populum Israhel. <lb/>
            nouimus enim illam quondam gentem diuini sacramenti gratia<lb n="10"/>
            tamquam caelesti rore perfusam, cuius muneris per omnes in <lb/>
            circuitu gentes, quia eo carebant, tamquam siccitas fuit. erat <lb/>
            autem apud illum populum hoc munus in uellere, hoc est in <lb/>
            uelamine et quasi nube secreti, quia nondum fuerat reuelatum. <lb/>
            nunc autem uidemus orbem terrarum iam reuelato rore saginari <lb n="15"/>
            per euangelium domini nostri Iesu Christi, quod tunc in <lb/>
            illo tegmine figurabatur, illam uero gentem amisso sacerdotio <lb/>
            quod habebat, quia in scripturis non intellegit Christum, tamquam <lb/>
            in sicco uellere remansisse. nec in talibus tamen rerum <lb/>
            figuris, quamuis non uideam quid hic aliud possit intellegi, uolo <lb n="20"/>
            quaeramus ecclesiam. prorsus quae alicuius uel talis interpretationis <lb/>
            indigent interim seponamus, non quia falsa sunt, quae <lb/>
            hoc modo de talibus tamquam inuolucris interpretando soluuntur, <lb/>
            sed quia uel interpretem quaerunt, nolo in eis nostra <lb/>
            ingenia comparentur, sed aperta ueritas clamet luceat, in obturatas <lb n="25"/>
            aures irrumpat, dissimulantium oculos feriat — nemo in <lb/>
            eius latebris quaerat falsae suae sententiae locum —, omnem <lb/>
            conatum contradicendi confundat, omnem frontem impudentiae <lb/>
            elidat.

<note type="footnote"> 26 cf. Parm. III 2, 8: <hi rend="italic">(ea mala) faciem dissimulantium feriunt</hi> </note>

<note type="footnote"> 8 aream acrem <hi rend="italic">Jlml</hi> intelligamus <hi rend="italic">OJI (passim)</hi> 10 quandam 0 <lb/>
            12 tanquam <hi rend="italic">II mg. ml</hi> fuit] erat <hi rend="italic">IIv</hi> 13 <hi rend="italic">alt</hi>. hoc] id <hi rend="italic">II"</hi> id—uelamine <lb/>
            8. <hi rend="italic">I. IIm2</hi> 14 nube <hi rend="italic">«Cftpst</hi> nubes <hi rend="italic">0</hi> in nube <hi rend="italic">IIv</hi> 15 reuelato <lb/>
            <hi rend="italic">t. I. JIm2</hi> 16 euuangeliurn <hi rend="italic">II f passim)</hi> 19 tamen in talibus <hi rend="italic">Jlml</hi> <lb/>
            21 alicuius uel talis <hi rend="italic">in ras. JIm2</hi> 23 interpretanda <hi rend="italic">0</hi> 25 clamet et <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            27 eis <hi rend="italic">Ov</hi> 28 impudentiae <hi rend="italic">scripsi, cf. Cresc. II 28, 35</hi> impudentis <hi rend="italic">codd. 9</hi> </note> 
<pb n="243"/>
             
</p></div></div></body></text></TEI>