Quaerat fortasse aliquis et dicat mihi: Ccur ergo ista uis auferri de medio, quando communio tua, etiamsi proferantur, inuicta est?\' quia nolo humanis documentis, sed diuinis oraculis sanctam ecclesiam demonstrari. si enim sanctae scripturae in Africa sola designauerunt ecclesiam et in paucis Romae Cutzupitanis uel Montensibus et in domo uel patrimonio unius Hispanae mulieris, quidquid de chartis aliis aliud proferatur, non tenent ecclesiam nisi Donatistae. si in paucis Mauris prouinciae Caesariensis eam sancta scriptura determinat, ad paucis transeundum est. si in paucis Tripolitanis et Byzacenis et prouincialibus, Maximianistae ad eam peruenerunt. si in solis orientalibus, inter Arrianos et Eunomianos et Macedonianos et si qui illic alii sunt requirenda est. quis autem possit singulas quasque haereses enumerare gentium singularum? si autem Christi ecclesia canonicarum scripturarum diuinis et certissimis testimoniis in omnibus gentibus designata est, quidquid attulerint et undecumque recitauerint qui dicunt: ecce hic est Christus, ecce illic, audiamus potius, si oues eius sumus, uocem pastoris nostri dicentis: nolite credere. illae quippe singulae in multis gentibus ubi ista est non inueniuntur, haec autem quae ubique est etiam ubi illae sunt inuenitur. ergo in scripturis sanctis canonicis eam requiramus. 12 cf. ep. 53, 2. Petil. II 108, 247 15 cf. Cresc. IIII 60, 73 16 cf. 19, 51. Cresc. IIII 58, 69 24. 26 Matth. 24, 23 1 reperiebant Om2v illa] illorum IIv 4 illa] illorum v 12 cutsupitanis JI 18 quicquid 77 (passim) aliud] aliquid JI 15 Caesar..: ensis v 18 et macedonianos et eunomianos Jlml 24 eat om. II . Totus Christus caput et corpus est: caput unigenitus dei filius et corpus eius ecclesia, sponsus et sponsa, duo in carne una. quicumque de ipso capite a scripturis sanctis dissentiunt, etiamsi in omnibus locis inueniantur in quibus ecclesia designata est, non sunt in ecclesia. et rursus quicumque de ipso capite scripturis sanctis consentiunt et unitati ecclesiae non communicant, non sunt in ecclesia, quia de Christi corpore, quod est ecclesia, ab ipsius Christi testificatione dissentiunt. uerbi gratia qui non credunt Christum in carne uenisse de uirgine Maria ex semine Dauid, quod apertissime scriptura dei loquitur, aut non in corpore ipso resurrexisse, in quo crucifixus et sepultus est, etiamsi per omnes terras inueniantur per quas est ecclesia, non utique sunt in ecclesia, quia ipsum caput ecclesiae non tenent, quod est Christus Iesus, nec in aliqua diuinarum scripturarum obscuritate falluntur, sed notissimis et apertissimis earum testimoniis contradicunt. item quicumque credunt quidem quod Iesus Christus, ita ut dictum est, in carne uenerit et in eadem carne, in qua natus et passus est, resurrexerit et ipse sit filius dei, deus apud deum et cum patre unum et incommutabile uerbum patris, per quod facta sunt omnia, sed tamen ab eius corpore, quod est ecclesia, ita dissentiunt, ut eorum communio non sit cum toto quacumque diffunditur, sed in aliqua parte separata inueniatur, manifestum est eos non esse in catholica ecclesia. quapropter quoniam cum Donatistis quaestio nobis est non de capite, sed de corpore, id est non de ipso saluatore Iesu Christo, sed de eius ecclesia, ipsum caput de quo consentimus ostendat nobis corpus suum de quo dissentimus, ut per eius uerba iam dissentire desinamus. ille est autem unigenitus filius et uerbum dei, et ideo nec prophetae sancti uera loqui potuissent, nisi ab ipsa ueritate, quod est uerbum dei, manifestaretur eis quod 2 cf. Eph. 5, 23. 30. 31 20 cf. Ioh. 1, 3 1 alt. capad O 2 deus 0 3 a] ab IIv 8 eclesia II 17 Christus leaus IIv 19 reaurrexit O 20 uerbum] unum uerbum 0 24 quoniam] quia llv 27 ostendant Ilml 30 et ideo 8. I. Ilm2 dicerent et iuberetur ut dicerent. proinde prioribus temporibus per prophetas sonuit uerbum dei, deinde per se ipsum, cum uerbum caro factum est et habitauit in nobis, deinde per apostolos quos misit ad se praedicandum, ut esset salus usque ad fines terrae. in his igitur omnibus quaerenda est ecclesia. Sed quoniam multa in alios uel ob aliud dicta in quos uolunt et ad quod uolunt maledici plerumque conuertunt, multa etiam propter exercendas rationales mentes figurate atque obscure posita per aenigmatis imaginem uel ambiguitatis ancipitem sensum fallaci aliquando interpretationi consonare et conuenire creduntur, hoc etiam praedico atque propono, ut quaeque aperta et manifesta deligamus; quae si in sanctis scripturis non inuenirentur, nullo modo esset unde aperirentur clausa et illustrarentur obscura. uerbi enim gratia uidete, quam facile sit uel nobis in eos dicere uel illis in nos, quod ait dominus Pharisaeis: similes estis monumentis dealbatis, quae a foris apparent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. sic et uos aforis quidem apparetis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. haec siue in illos a nobis siue ab eis in nos dicantur, nisi prius probetur manifestissimis documentis, qui sint, qui cum sint iniusti iustos se esse confingant, conuiciante magis leni.. tate quam conuincente ueritate dici quis mediocriter sanus ignoret? aliter quippe illa dominus in Pharisaeos dicebat tamquam dominus, id est cognitor cordis et humanorum omnium secretorum et testis et iudex; nos autem prius debemus inuenire et ostendere quid arguamus, ne ipsi potius grauissimo crimine insanae temeritatis arguamur. sane si ante docuerint 3 Ioh. 1, 14 4 cf. Matth. 28, 19-20 17 Matth. 23, 27-28. cf. Petil. II 72, 161 27 cf. Dan. 13, 42 4 se om. 0 8 quodj quos nf1 10 imagines v ambiguitatem 0 13 diligamns 0 14 clause Oml 17 fariseis 77 . 21 ypocrisi 0 iniquita Ontl 24 esse] ipsos 77 26 fariseos 77 30 argaamas 0 nos tales esse, nequaquam recusare debemus talibus sanctarum scripturarum uerbis nos reprehendi atque contundi; item si nos eos tales esse docuerimus, erit similiter in potestate nostra, quibus dominicis increpationibus iam demonstratos conuictosque feriamus. Sic et illa interim seponenda sunt, quae obscure posita et figurarum uelaminibus inuoluta et secundum nos et secundum illos possunt interpretari. est quidem acutorum hominum diiudicare atque discernere, quis ea probabilius interpretetur, sed nolumus in has ingeniorum contentiones in ea causa, quae populos tenet, nostram disputationem committere. nulli nostrum dubium est per arcam Noe salua rerum gestarum fide, ut deletis peccatoribus domus iusti a diluuio liberaretur, etiam ecclesiam fuisse figuratam; quae forte humani ingenii coniectura uideretur, nisi Petrus apostolus hoc in epistula sua diceret. sed quod ille ibi non dixit, si quis nostrum dicat, propterea cuncta animalium genera ibi fuisse, quia in omnibus gentibus futura praenuntiabatur ecclesia, fortasse Donatistis aliud uideatur et aliter hoc interpretari uelint. similiter et ipsi aliquid obscure uel ambigue positum si pro sua sententia interpretentur, si nobis pateat aliud inde dicere quod pro nobis sonat, quis erit finis? nam quidam eorum episcopus cum hic apud Hipponem, sicut audiuimus, sermonem in populo faceret, dixit eandem arcam Noe ideo bituminatam intrinsecus, ne aquam emitteret suam, ideo etiam extrinsecus, ne admitteret alienam. ad hoc utique ualere uoluit hanc interpretationem, ne baptismus uel extra ecclesiam posse exire credatur uel qui extra datus fuerit acceptetur. uisus est aliquid dicere et 15 cf. I Petro 3, 20-21 2 item OmfJ ita Omlllv 3 nostra om. II 8 cautorum 0 10 quae populos] quam populus II 15 hoc Petrus apostolus IJv epistola 0 (pauim) 19 hoc a. 1. JIm2 20 uel] et v 21 \'alias placeat\' vmg non male, sed si nobis pateat intellege ἐὰν ήμιν ὲξη uel si nobis liceat et cf. infra: quis me prohiberet, si possem, aliquid aliud dicere 23ipponem 011 24 intrin ne (sic, secus om.) U 25 ideo autem etiam Ov adclamatum est ab eis, qui libenter audiebant nec diligenter de his quae audierant cogitabant, ut, quod erat facile, aduerterent fieri non posse, ut extrinsecus admittat aquam compago lignorum, si non emittit intrinsecus, si autem ab ea parte quae intus est emittit, consequens esse, ut ab ea etiam quae est foris admittat. sed etsi hoc de compacto ligno uerum esset quod ille dixit, quis me prohiberet de arca ex utraque parte bituminata, si possem, aliquid aliud dicere, ut incertum esset, quid horum uel quid fortasse aliud tertium res illa significaret? neque enim absurde dicitur aut non etiam multo probabilius per bitumen, quia uiolentum gluten et res feruentissima est, significatam esse caritatem. unde enim dicitur in psalmo: agglutinata est anima mea post te, nisi flagrantissima -caritate? quae quoniam praeceptum est ut sit in nobis in inuicem et in omnes, ideo et intus et foris arcam bituminatam. aut certe quia scriptum est: caritas omnia tolerat, uis ipsa tolerantiae tenax unitatis per bitumen significata est, quo ideo intus et foris arca illita est, quia et intus et foris mali tolerandi sunt, ne pacis compago soluatur. in hac ergo disputatione nostra parcamus talibus interpretationibus et apertum aliquid, quo manifestetur ecclesia, requiramus. Nempe scriptum est in libro Iudicum: et dixit Gedeon ad dominum: quoniam tu saluum facies Israhel in manu mea quemadmodum locutus es, ecce ego pono uellus lanae in area, et si factus fuerit ros in uellere, in omnem uero terram siccitas, sciam quoniam saluum facis in manu mea Israhel sicut locutus es. et factum est sic. et diluculo uigilauit Gedeon in crastinum et expressit uellus, et decucurrit 13 Ps. 62, 9 14 cf. I Thesa. 3, 12. Petil. I 29, 31 extr. 16 I Cor. 18, 7 22 Iud. 6, 36-40 4 emittit (e in ras. 2 litt.) JI 9 signi significaret Oml 10 absorde 77 multo om. 0 13 poste te II 14 pr . in om. v 15 area bituminata.o 18 alt . et om. Ov 21 ecclesiam 0 23 israel 0 (saepe) 24 quemadmodum 8. ras . 2 litt. Hm2 (ju,it fort . sicut ut lin. 27; ov tporcov Gr.) LII. Angnst. c. Don. II. lb ros de uellere, plena peluis aquae. et dixit Gedeon ad dominum: non irascatur furor tuus in me, domine, et loquar adhuc semel et temptabo adhuc semel in uellere: fiat siccitas in uellere tantum, in omnem autem terram fiat ros. et fecit deus sic in nocte illa, et facta est siccitas in uellere tantum, super omnem autem terram ros. non uideo quid hic aliud figuratum et praenuntiatum sit, nisi ut aream intellegamus orbem terrarum, locum autem uelleris populum Israhel. nouimus enim illam quondam gentem diuini sacramenti gratia tamquam caelesti rore perfusam, cuius muneris per omnes in circuitu gentes, quia eo carebant, tamquam siccitas fuit. erat autem apud illum populum hoc munus in uellere, hoc est in uelamine et quasi nube secreti, quia nondum fuerat reuelatum. nunc autem uidemus orbem terrarum iam reuelato rore saginari per euangelium domini nostri Iesu Christi, quod tunc in illo tegmine figurabatur, illam uero gentem amisso sacerdotio quod habebat, quia in scripturis non intellegit Christum, tamquam in sicco uellere remansisse. nec in talibus tamen rerum figuris, quamuis non uideam quid hic aliud possit intellegi, uolo quaeramus ecclesiam. prorsus quae alicuius uel talis interpretationis indigent interim seponamus, non quia falsa sunt, quae hoc modo de talibus tamquam inuolucris interpretando soluuntur, sed quia uel interpretem quaerunt, nolo in eis nostra ingenia comparentur, sed aperta ueritas clamet luceat, in obturatas aures irrumpat, dissimulantium oculos feriat — nemo in eius latebris quaerat falsae suae sententiae locum —, omnem conatum contradicendi confundat, omnem frontem impudentiae elidat. 26 cf. Parm. III 2, 8: (ea mala) faciem dissimulantium feriunt 8 aream acrem Jlml intelligamus OJI (passim) 10 quandam 0 12 tanquam II mg. ml fuit] erat IIv 13 alt . hoc] id II" id—uelamine 8. I. IIm2 14 nube «Cftpst nubes 0 in nube IIv 15 reuelato t. I. JIm2 16 euuangeliurn II f passim) 19 tamen in talibus Jlml 21 alicuius uel talis in ras. JIm2 23 interpretanda 0 25 clamet et II 27 eis Ov 28 impudentiae scripsi, cf. Cresc. II 28, 35 impudentis codd. 9