<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p>Quamobrem si nullo interprete indigent canonicarum <lb n="5"/>
            scripturarum testimonia, quae commendant ecclesiam in totius <lb/>
            orbis communione consistere, et separationi uestrae in Africa <lb/>
            constitutae ex eisdem libris nulla talia potestis inuenire suffragia, <lb/>
            nec iuste de persecutionibus conquerimini, quas grauiores <lb/>
            ipsa perpetitur quo latius diffunditur, ac fide et spe et <lb n="10"/>
            caritate omnia tolerat non tantum talia, qualia uestri circumcelliones <lb/>
            et eorum similes ubi possunt membris eius infligunt, <lb/>
            sed omnia uariarum iniquitatium scandala per uniuersum <lb/>
            mundum scatentia, de quibus dominus exclamauit: uae mundo <lb/>
            ab scandalis. grauius enim persequitur filius patrem male <lb n="15"/>
            uiuendo quam pater filium castigando, et grauius ancilla Sarram <lb/>
            persecuta est per iniquam superbiam quam eam Sarra per <lb/>
            debitam disciplinam, et grauius dominum persequebantur propter <lb/>
            quos dictum est: zelus domus tuae comedit me quam <lb/>
            eos ipse, cum eorum mensas euertit et eos flagello de templo <lb n="20"/>
            expulit. 
</p></div><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Quid habetis amplius quod dicatis? an illud ultimum <lb/>
            uestrum iam placet in medium proferamus? <hi rend="italic">ecce,</hi> inquiunt, <lb/>
            <hi rend="italic">uos tenetis ecclesiam. quomodo nos suscipitis, si ad uos <lb/>
             transire uoluerimus</hi>? breuiter respondeo: \'sic uos suscipimus, <lb n="25"/>
            quomodo suscipit ecclesia quam in sanctis libris canonicis <lb/>
            inuenimus\'. deposita quippe animositate contradicendi, qua <lb/>
            tument omnes qui ueritate dei uinci nolunt et sua peruersitate <lb/>
            uincuntur, facile potestis intellegere et in bonis esse et

<note type="footnote"> 10 cf. I Cor. 18, 13. 7 14 Matth. 18, 7 16 cf. Gen. 16 19 Ioh. <lb/>
            2, 17 20 cf. Ioh. 2, 15 28 aqq.] cf. § 63 init. Caes. § 2 init. </note>

<note type="footnote"> 2 calampniemus <hi rend="italic">ex</hi> calupniemini <hi rend="italic">Oml</hi> 6 commeudant] tamen <hi rend="italic">(in ras.)</hi> <lb/>
            dant <hi rend="italic">O</hi> 8 constituta et ex eisdem <hi rend="italic">27</hi> iisdem <hi rend="italic">Of)</hi> 10 <hi rend="italic">pr</hi>. et 8. <hi rend="italic">I. II</hi> <lb/>
            11 cerciceliones <hi rend="italic">Om1</hi> 18 iniqmtatam <hi rend="italic">Om2v</hi> 14 ue <hi rend="italic">II</hi> 16 saram <hi rend="italic">et</hi> 17 <lb/>
            aara <hi rend="italic">Om2H(v)</hi> 23 immediom <hi rend="italic">0</hi> 25 sascipit <hi rend="italic">Oml</hi> 26 ecclesiam <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            28 aeritatem 0 29 bonis] nobis 0 </note>

<note type="footnote"> LII. Augost. c. Don. II. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>
             
<pb n="306"/>
            in malis sacramenta diuina, sed in illis ad salutem, in illis <lb/>
            ad damnationem; et cum tantum distet inter eos qui haec <lb/>
            digne indigneque tractauerint, ipsa tamen eadem sunt illis ad <lb/>
            praemium ualentia, illis ad iudicium. 
</p></div><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p>Quapropter quando plures quam Iohannes dominus baptizabat,<lb n="5"/>
            sicut in euangelio scriptum est, ubi subiecit euangelista: <lb/>
            quamuis ipse non baptizabat sed discipuli eius, cum <lb/>
            tantum distaret inter Petrum et ludam, nihil tamen distabat <lb/>
            inter baptismum qui dabatur per Petrum et qui dabatur per <lb/>
            ludam. illud enim quod per eos dabatur unum erat, cum ipsi<lb n="10"/>
            non essent unum, et illud Christi erat, illorum autem unus <lb/>
            ad membra Christi, alter ad partem diaboli pertinebat. cum uero <lb/>
            Iohannes Baptista et Paulus apostolus unum essent, quia uterque <lb/>
            sponsi amicus erat, tamen, quia non erat unus baptismus qui dabatur <lb/>
            a Iohanne et qui dabatur a Paulo, iussit Paulus Christi<lb n="15"/>
            baptismo baptizari eos, qui baptismo Iohannis fuerant baptizati. <lb/>
            itaque ille baptismus Iohannis dictus est, qui autem per Paulum <lb/>
            datus est non est dictus baptismus Pauli, sed: iussit eos, <lb/>
            inquit, baptizari in Christo. ecce unum sunt Iohannes et <lb/>
            Paulus, et non unum dant; ecce non sunt unum Petrus et <lb n="20"/>
            ludas, et unum dant; at uero Petrus et Paulus et unum sunt <lb/>
            et unum dant. Abraham et Cornelius ex fide iustificati unum <lb/>
            sunt, et non unum sacramentum acceperunt, itemque Cornelius <lb/>
            et Simon magus non sunt unum, et unum sacramentum acceperunt; <lb/>
            at uero Cornelius et ille spado, quem Philippus in <lb n="25"/>
            itinere baptizauit, et unum sunt et unum sacramentum acceperunt. <lb/>
            cum ergo unum est sacramentum, nec diuersi datores <lb/>
            nec diuersi perceptores faciunt, ut non sit unum quod unum est. 
</p></div><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p>Isti autem, dum uolunt hominum esse quod Christi <lb/>
            est, res falsissimas et absurdissimas persuadere conantur, ut

<note type="footnote">7 Ioh. 4, 2 14 cf. lob. 3, 29 18 Act. 19, 4 22 cf. Gal. 3, <lb/>
            6 et Act. 10 23. 25] cf. Act. 8 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">alt</hi>. in illiej in malis <hi rend="italic">v</hi> 5 quando <hi rend="italic">8. ras. 3 litt. JIm2</hi> 20 ecce <lb/>
            non sunt—21 unum dant om. <hi rend="italic">0</hi> 23 idemque <hi rend="italic">OmlH</hi> 24 Bjmon 0 <lb/>
            29 cam <hi rend="italic">77</hi> 30 absordissimas <hi rend="italic">77</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="307"/>
            prope tot sint baptismi quot homines per quos dantur. itaque <lb/>
            illud, quod dominus ait de homine et opere hominis: arbor <lb/>
            bona bonos fructus facit et arbor mala malos fructus <lb/>
            facit, isti ad hoc detorquere conantur, ut a bono baptizatus <lb/>
            bonus sit et a malo baptizatus malus sit. unde sequitur eos, <lb n="5"/>
            etiamsi nolint, ut a meliore baptizatus melior sit et ab inferiore <lb/>
            baptizatus inferior sit. ex quo fit ut illi, quos ante domini passionem <lb/>
            non ipse Iesus baptizabat, sed discipuli eius, multo sanctius <lb/>
            nascerentur, si ab ipso baptizarentur. quis enim uel cogitare <lb/>
            possit, quantum intererat inter ipsum et discipulos eius a <lb n="10"/>
            quibus baptizabantur? ergo inuidit eis sanctiorem generationem, <lb/>
            quos a discipulis suis sese hic constituto maluit baptizari? <lb/>
            quod utique quisquis credit insanus est. quid ergo dominus <lb/>
            eo ipso demonstrare dignatus est nisi suum esse quod daretur, <lb/>
            per quemlibet daretur, et se baptizare, de quo amicus ille <lb n="15"/>
            sponsi dixerat: hic est qui baptizat, per cuiuslibet manus <lb/>
            ministri baptizaretur qui credidisset in eum? dicit etiam Paulus: <lb/>
            gratias deo quod neminem uestrum baptizaui nisi <lb/>
            Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo <lb/>
            baptizaui. et iste ergo credatur inuidisse hominibus meliorem <lb n="20"/>
            sanctificationem, si, quanto melior erat, tanto melius poterant <lb/>
            baptizari qui ab illo baptizarentur? immo uero ad hoc <lb/>
            ipsum uigilauit cautissimi et fidelissimi dispensatoris intentio, <lb/>
            ne quisquam ideo sanctius se baptizatum putaret, quod a <lb/>
            ministro sanctiore baptizaretur, et quod domini erat seruo <lb n="25"/>
            tribueret. 
</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p>Cum igitur boni et mali dent et accipiant baptismi <lb/>
            sacramentum nec regenerati spiritaliter in corpus et membra <lb/>
            Christi coaedificentur nisi boni, profecto in bonis est illa

<note type="footnote"> 2 Matth. 7, 17 16 Ioh. 1, 33 18 I Cor. 1, 14-15 29 cf. <lb/>
            Eph. 2, 22 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 et om. Ih fructus malos 77 6 nolunt 77 8 baptizat 0</hi><lb/>
            11 baptizabatnr <hi rend="italic">0</hi> eia <hi rend="italic">om. Oml</hi> 12 se <hi rend="italic">77</hi> 18 domino <hi rend="italic">0</hi> 21 quantam <lb/>
            <hi rend="italic">H, ef. Gresc. IIII 10, 12</hi> 27 dant <hi rend="italic">Oml</hi> 28 regenenarati <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            spiritualiter <hi rend="italic">Olfo</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>
             
<pb n="308"/>
            ecclesia cui dicitur: sicut lilium in medio spinarum, ita <lb/>
            proxima mea in medio filiarum. in his est enim qui aedificant <lb/>
            super petram, id est qui audiunt uerba Christi et faciunt, <lb/>
            quia et Petro confitenti se Christum filium dei sic ait: <lb/>
            et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. non <lb n="5"/>
            est ergo in eis qui aedificant super harenam, id est qui audiunt <lb/>
            uerba Christi et non faciunt. ipse enim dixit: qui audit <lb/>
            uerba mea haec et facit ea, similabo eum uiro sapienti, <lb/>
            qui aedificat domum suam super petram, et <lb/>
            ibidem paulo post: qui audit, inquit, uerba mea haec et<lb n="10"/>
            non facit ea, similabo eum uiro stulto, qui aedificat <lb/>
            domum suam super harenam. qui ergo compage caritatis <lb/>
            incorporati sunt aedificio super petram constituto et lilio inter <lb/>
            spinas candenti, ipsi utique possidebunt regnum dei; qui autem <lb/>
            super harenam aedificant uel in spinis deputantur, quis dubitauerit<lb n="15"/>
            quod regnum dei non possidebunt? nihil utique talibus <lb/>
            prodest baptismi sacramentum, nec tamen propter eorum instabile <lb/>
            fundamentum sterilemque malitiam etiam sacramento quod <lb/>
            habent ulla iniuria facienda est. 
</p></div></div></body></text></TEI>