Quamobrem si nullo interprete indigent canonicarum scripturarum testimonia, quae commendant ecclesiam in totius orbis communione consistere, et separationi uestrae in Africa constitutae ex eisdem libris nulla talia potestis inuenire suffragia, nec iuste de persecutionibus conquerimini, quas grauiores ipsa perpetitur quo latius diffunditur, ac fide et spe et caritate omnia tolerat non tantum talia, qualia uestri circumcelliones et eorum similes ubi possunt membris eius infligunt, sed omnia uariarum iniquitatium scandala per uniuersum mundum scatentia, de quibus dominus exclamauit: uae mundo ab scandalis. grauius enim persequitur filius patrem male uiuendo quam pater filium castigando, et grauius ancilla Sarram persecuta est per iniquam superbiam quam eam Sarra per debitam disciplinam, et grauius dominum persequebantur propter quos dictum est: zelus domus tuae comedit me quam eos ipse, cum eorum mensas euertit et eos flagello de templo expulit. Quid habetis amplius quod dicatis? an illud ultimum uestrum iam placet in medium proferamus? ecce, inquiunt, uos tenetis ecclesiam. quomodo nos suscipitis, si ad uos transire uoluerimus ? breuiter respondeo: \'sic uos suscipimus, quomodo suscipit ecclesia quam in sanctis libris canonicis inuenimus\'. deposita quippe animositate contradicendi, qua tument omnes qui ueritate dei uinci nolunt et sua peruersitate uincuntur, facile potestis intellegere et in bonis esse et 10 cf. I Cor. 18, 13. 7 14 Matth. 18, 7 16 cf. Gen. 16 19 Ioh. 2, 17 20 cf. Ioh. 2, 15 28 aqq.] cf. § 63 init. Caes. § 2 init. 2 calampniemus ex calupniemini Oml 6 commeudant] tamen (in ras.) dant O 8 constituta et ex eisdem 27 iisdem Of) 10 pr . et 8. I. II 11 cerciceliones Om1 18 iniqmtatam Om2v 14 ue II 16 saram et 17 aara Om2H(v) 23 immediom 0 25 sascipit Oml 26 ecclesiam 0 28 aeritatem 0 29 bonis] nobis 0 LII. Augost. c. Don. II. 20 in malis sacramenta diuina, sed in illis ad salutem, in illis ad damnationem; et cum tantum distet inter eos qui haec digne indigneque tractauerint, ipsa tamen eadem sunt illis ad praemium ualentia, illis ad iudicium. Quapropter quando plures quam Iohannes dominus baptizabat, sicut in euangelio scriptum est, ubi subiecit euangelista: quamuis ipse non baptizabat sed discipuli eius, cum tantum distaret inter Petrum et ludam, nihil tamen distabat inter baptismum qui dabatur per Petrum et qui dabatur per ludam. illud enim quod per eos dabatur unum erat, cum ipsi non essent unum, et illud Christi erat, illorum autem unus ad membra Christi, alter ad partem diaboli pertinebat. cum uero Iohannes Baptista et Paulus apostolus unum essent, quia uterque sponsi amicus erat, tamen, quia non erat unus baptismus qui dabatur a Iohanne et qui dabatur a Paulo, iussit Paulus Christi baptismo baptizari eos, qui baptismo Iohannis fuerant baptizati. itaque ille baptismus Iohannis dictus est, qui autem per Paulum datus est non est dictus baptismus Pauli, sed: iussit eos, inquit, baptizari in Christo. ecce unum sunt Iohannes et Paulus, et non unum dant; ecce non sunt unum Petrus et ludas, et unum dant; at uero Petrus et Paulus et unum sunt et unum dant. Abraham et Cornelius ex fide iustificati unum sunt, et non unum sacramentum acceperunt, itemque Cornelius et Simon magus non sunt unum, et unum sacramentum acceperunt; at uero Cornelius et ille spado, quem Philippus in itinere baptizauit, et unum sunt et unum sacramentum acceperunt. cum ergo unum est sacramentum, nec diuersi datores nec diuersi perceptores faciunt, ut non sit unum quod unum est. Isti autem, dum uolunt hominum esse quod Christi est, res falsissimas et absurdissimas persuadere conantur, ut 7 Ioh. 4, 2 14 cf. lob. 3, 29 18 Act. 19, 4 22 cf. Gal. 3, 6 et Act. 10 23. 25] cf. Act. 8 1 alt . in illiej in malis v 5 quando 8. ras. 3 litt. JIm2 20 ecce non sunt—21 unum dant om. 0 23 idemque OmlH 24 Bjmon 0 29 cam 77 30 absordissimas 77 prope tot sint baptismi quot homines per quos dantur. itaque illud, quod dominus ait de homine et opere hominis: arbor bona bonos fructus facit et arbor mala malos fructus facit, isti ad hoc detorquere conantur, ut a bono baptizatus bonus sit et a malo baptizatus malus sit. unde sequitur eos, etiamsi nolint, ut a meliore baptizatus melior sit et ab inferiore baptizatus inferior sit. ex quo fit ut illi, quos ante domini passionem non ipse Iesus baptizabat, sed discipuli eius, multo sanctius nascerentur, si ab ipso baptizarentur. quis enim uel cogitare possit, quantum intererat inter ipsum et discipulos eius a quibus baptizabantur? ergo inuidit eis sanctiorem generationem, quos a discipulis suis sese hic constituto maluit baptizari? quod utique quisquis credit insanus est. quid ergo dominus eo ipso demonstrare dignatus est nisi suum esse quod daretur, per quemlibet daretur, et se baptizare, de quo amicus ille sponsi dixerat: hic est qui baptizat, per cuiuslibet manus ministri baptizaretur qui credidisset in eum? dicit etiam Paulus: gratias deo quod neminem uestrum baptizaui nisi Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizaui. et iste ergo credatur inuidisse hominibus meliorem sanctificationem, si, quanto melior erat, tanto melius poterant baptizari qui ab illo baptizarentur? immo uero ad hoc ipsum uigilauit cautissimi et fidelissimi dispensatoris intentio, ne quisquam ideo sanctius se baptizatum putaret, quod a ministro sanctiore baptizaretur, et quod domini erat seruo tribueret. Cum igitur boni et mali dent et accipiant baptismi sacramentum nec regenerati spiritaliter in corpus et membra Christi coaedificentur nisi boni, profecto in bonis est illa 2 Matth. 7, 17 16 Ioh. 1, 33 18 I Cor. 1, 14-15 29 cf. Eph. 2, 22 3 et om. Ih fructus malos 77 6 nolunt 77 8 baptizat 0 11 baptizabatnr 0 eia om. Oml 12 se 77 18 domino 0 21 quantam H, ef. Gresc. IIII 10, 12 27 dant Oml 28 regenenarati 0 spiritualiter Olfo 20* ecclesia cui dicitur: sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum. in his est enim qui aedificant super petram, id est qui audiunt uerba Christi et faciunt, quia et Petro confitenti se Christum filium dei sic ait: et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. non est ergo in eis qui aedificant super harenam, id est qui audiunt uerba Christi et non faciunt. ipse enim dixit: qui audit uerba mea haec et facit ea, similabo eum uiro sapienti, qui aedificat domum suam super petram, et ibidem paulo post: qui audit, inquit, uerba mea haec et non facit ea, similabo eum uiro stulto, qui aedificat domum suam super harenam. qui ergo compage caritatis incorporati sunt aedificio super petram constituto et lilio inter spinas candenti, ipsi utique possidebunt regnum dei; qui autem super harenam aedificant uel in spinis deputantur, quis dubitauerit quod regnum dei non possidebunt? nihil utique talibus prodest baptismi sacramentum, nec tamen propter eorum instabile fundamentum sterilemque malitiam etiam sacramento quod habent ulla iniuria facienda est.