<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p>Legimus in Actibus apostolorum dictum de quibusdam <lb/>
            credentibus, quod cotidie scrutarentur scripturas. an haec ita <lb/>
            se haberent. quas utique scripturas nisi canonicas legis et <lb/>
            prophetarum? huc accesserunt euangelia, apostolicae epistulae, <lb/>
            Actus apostolorum, Apocaiypsis Iohannis. scrutamini haec<lb n="20"/>
            omnia et eruite aliquid manifestum, quo demonstretis ecclesiam <lb/>
            uel in sola Africa remansisse uel ex Africa futurum esse <lb/>
            ut impleatur quod dominus dicit: praedicabitur hoc euangelium <lb/>
            in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, <lb/>
            et tunc ueniet finis. sed aliquid proferte, quod non <lb n="25"/>
            egeat interprete, nec unde conuincamini quod de alia re dictum <lb/>
            sit et uos illud ad uestrum sensum detorquere conemini. <lb/>
            uidetis enim unicum illud, quod proferre consuestis: ubi

<note type="footnote">7 cf. pag. 260, 23 sqq. 10 Luc. 24, 47 13 cf. Lnc. 24, 44 <lb/>
            16 cf. Act. 17, 11 23 Matth. 24, 14 28 Cant. 1, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 siue ne] si bene <hi rend="italic">0</hi> iniret <hi rend="italic">77</hi> parte <hi rend="italic">Om2</hi> sine ut—Donati <lb/>
            <hi rend="italic">om. 0</hi> 3 manifestatur catholica <hi rend="italic">lItJ</hi> 6 corpus suum 77r 14 he <lb/>
            <hi rend="italic">Om2</hi> 15 documenta] hec documenta <hi rend="italic">0</hi> 17 cottidie <hi rend="italic">77</hi> 19 epistolae <hi rend="italic">Ov</hi> <lb/>
            20 apocalipsis <hi rend="italic">II 22 utrumque</hi> affrica <hi rend="italic">77</hi> 23 euangelium] <hi rend="italic">add</hi>. regni <lb/>
            r, <hi rend="italic">cf. p. 300, 7 et Creac. III 64, 71</hi></note> <lb/>
             
<pb n="299"/>
            pascis, ubi cubas in meridie, quemadmodum excussis omnibus <lb/>
            eiusdem loci uerbis longe aliud indicat quam uos putatis, et <lb/>
            si hoc sonaret quod uultis, Maximianistae uos in eo uincerent. <lb/>
            magis enim meridies prouincia Byzacium Tripolis, ubi illi <lb/>
            sunt quicumque sunt, quam Numidia, ubi uos praepolletis. ita <lb n="5"/>
            ergo ipsi germanius et distinctius possunt de meridie gloriari, <lb/>
            ut eos excludere ab hac sententia non possitis, nisi in illis <lb/>
            uerbis uerum sensum et catholicum teneatis, ostendentes eis\' <lb/>
            secundum quattuor angulos orbis terrarum ab austro magis <lb/>
            quam ab africo esse meridiem, secundum figuratas autem <lb n="10"/>
            scripturarum locutiones perfectam mentis illuminationem feruoremque <lb/>
            maximum caritatis uocari meridiem, unde scriptum <lb/>
            est: et tenebrae tuae tamquam meridies erunt. aliquid <lb/>
            ergo proferte quod non contra uos uerius interpretetur, sed <lb/>
            quod interprete omnino non egeat, sicut non eget interprete: <lb n="15"/>
            in semine tuo benedicentur omnes gentes, quia semen <lb/>
            Abrahae Christum non ego sed apostolus interpretatur; sicut <lb/>
            non eget interprete: tu enim uocaberis uoluntas mea <lb/>
            et terra tua orbis terrarum, quia ei dicitur quam nemo <lb/>
            christianus nisi ecclesiam Christi intellegit; sicut non eget <lb n="20"/>
            interprete: commemorabuntur et conuertentur ad dominum <lb/>
            uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu <lb/>
            eius uniuersae patriae gentium, quoniam ipsius est <lb/>
            regnum et ipse dominabitur gentium, quia in eo psalmo <lb/>
            dicitur, ubi passio domini etiam teste euangelio declaratur; <lb n="25"/>
            sicut non eget interprete: quia oportebat Christum pati <lb/>
            et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius <lb/>
            paenit\'entiam et remissionem peccatorum in omnes

<note type="footnote">4 cf. cap. 3, 6 13 Esai. 58, 10 16 Gen. 22, 18 17 cf. Gal. 3, 16 <lb/>
            18 Esai. 62, 4 21 Ps. 21, 28-29 25 cf. Matth. 27, 35. Ioh. 19, 23 <lb/>
            26 Luc. 24, 46-47</note>

<note type="footnote"> 4 bizantiam <hi rend="italic">0</hi> byzantiom <hi rend="italic">Jl</hi> 7 in s. <hi rend="italic">I. 0</hi> 9 quatuor <hi rend="italic">OJIv</hi> angeloa <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 10 affrica <hi rend="italic">(sic) R</hi> 14 ergo <hi rend="italic">om. Jlml</hi> 18 uolaptas <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            21 conaertantar <hi rend="italic">Oml</hi> 27 eius <hi rend="italic">8. I. JIm3</hi> 28 in <hi rend="italic">Jlml</hi> per <hi rend="italic">0Jlm2v<lb/>
             cf. p. 259, 17. 263, 20. 288, 23. cap. 22, 63</hi></note> <lb/>
             
<pb n="300"/>
            gentes, incipientibus ab Hierusalem; sicut non eget <lb/>
            interprete: et eritis mihi testes in Hierusalem et in tota <lb/>
            Iudaea et Samaria et usque in totam terram - coepisse <lb/>
            enim ecclesiam ab Hierusalem atque inde isse circum Iudaeam <lb/>
            et Samariam et ceteras gentes consequentia gesta testantur<lb n="5"/>
            canonicis firmata documentis —; sicut non eget interprete: et <lb/>
            praedicabitur hoc euangelium in testimonium omnibus <lb/>
            gentibus, et tunc ueniet finis — interrogatus enim <lb/>
            dominus de fine huius saeculi cum quaedam initia parturitionum <lb/>
            dixisset, ait: sed nondum est finis; finem autem<lb n="10"/>
            futurum praedixit post praedicationem euangelii in uniuerso <lb/>
            orbe in omnibus gentibus —; sicut non eget interprete: sinite <lb/>
            utraque crescere usque ad messem, quia, cum egeret <lb/>
            interprete, ipse dominus interpretatus est et ipse exposuit cui <lb/>
            nemo contradicere potest, maxime in ea parabola quae ab illo<lb n="15"/>
            prolata est et ipse ait bonum semen esse filios regni, agrum <lb/>
            mundum, messem finem saeculi. tale aliquid proferte uel unum, <lb/>
            quo apertissime Africa declaretur uel in reliquis sola derelicta <lb/>
            uel ad principium renouandi et implendi orbis sola seruata. <lb/>
            neque enim tot testimoniis commendaretur quod erat cito <lb n="20"/>
            periturum, et sic taceretur aut quod solum esset relinquendum <lb/>
            aut ex quo solo totum esset reparandum et implendum. si <lb/>
            autem non potestis quod tam iuste a uobis flagitamus ostendere, <lb/>
            cedite ueritati, conticescite, obdormiscite, a furore expergiscimini <lb/>
            in salutem. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p>An adhuc dicitis: <hi rend="italic">si apud uos est ecclesia, ut quid nos <lb/>
            ad eius pacem persequendo compellitis? aut si mali sumus, <lb/>
            quid nos quaeritis? et si xixania sumus, sinite nos crescere <lb/>
            usque ad messem</hi>? quasi nos, quibus modis possumus, aliud

<note type="footnote">2 Act. 1, 8 6 Matth. 24, 14 9 cf. Matth. 24, 8 10 Matth. <lb/>
            24, 6 12 Matth. 13, 30 16 cf. Matth. 13, 38-39</note>

<note type="footnote">2 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. 11</hi> 7 eaangelium] <hi rend="italic">add</hi>. regni in uniuerso orbe v, <hi rend="italic">cf. 24, 70</hi> <lb/>
            18 quod <hi rend="italic">Oml</hi> reliquiis <hi rend="italic">0</hi> 19 ad] a <hi rend="italic">Oml</hi> 20 quod erat-taceretur <lb/>
            <hi rend="italic">om. 0</hi> 24 conticiscite <hi rend="italic">01Z</hi></note> <lb/>
             
<pb n="301"/>
            agamus nisi ne triticum simul eradicetur, dum ante tempus <lb/>
            zizania separantur. quicumque enim boni in aeternum futuri <lb/>
            sunt. etsi ante tempus mali sunt, non zizania, sed triticum <lb/>
            sunt in praescientia dei. sic autem nos accusatis, quare uos <lb/>
            quaeramus si mali estis, quasi non in eo perieritis quo mali <lb n="5"/>
            estis et ideo sitis quaerendi quia peristis, ut perditi quaeramini. <lb/>
            quaesiti inueniamini, inuenti reuocemini sicut illa ouis <lb/>
            a pastore, sicut illa dragma a muliere, sicut ille filius qui <lb/>
            mortuus erat et reuixit. perierat et inuentus est. ille uos enim <lb/>
            quaerit. qui in sanctis habitat et imperat ut quaeramini. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> De persecutione autem uestra querela sedabitur, <lb/>
            si cogitetis et intellegatis prius non omnem persecutionem <lb/>
            esse culpabilem; alioquin non laudabiliter diceretur: detrahentem <lb/>
            proximo suo occulte, hunc persequebar. nam <lb/>
            cotidie uidemus et filium de patre tamquam de persecutore <lb/>
            suo conqueri et coniugem de marito et seruum de domino et <lb/>
            colonum de possessore et reum de iudice et militem uel prouincialem <lb/>
            de duce uel rege, cum illi plerumque ordinatissima <lb/>
            potestate sibi homines subditos per terrores leuium poenarum <lb/>
            a grauioribus malis prohibeant atque compescant, plerumque <lb n="20"/>
            autem a bona uita et a bonis factis minando et saeuiendo <lb/>
            deterreant. sed cum a malo et illicito prohibent, correctores <lb/>
            et consultores sunt, cum autem a bono et licito, persecutores <lb/>
            et oppressores sunt. culpantur etiam qui prohibent a malo, <lb/>
            si modum peccati modus cohercitionis excedat. item iure culpandi <lb n="25"/>
            sunt, qui turbide atque inordinate in eos cohercendos <lb/>
            insiliunt, qui nulla sibi lege subiecti sunt. 
</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p>Proinde circumcellionum uestrorum inordinatas licentias <lb/>
            et superbas insanias iuste reprehendimus, etiam cum aliquibus

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 13, 29 7 cf. Luc. 15 10 cf. Ps. 21, 4 13 Ps. <lb/>
            100, 5 22 cf. pag. 116, 4 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 etsi-mali sunt <hi rend="italic">om. 0</hi> 4 sunt.] simul <hi rend="italic">0, om. 77</hi> sic] si <hi rend="italic">Om2</hi> <lb/>
            5 in <hi rend="italic">om. 77</hi> 8 drachma <hi rend="italic">v</hi> 11 quaerela <hi rend="italic">77ml</hi> 14 proximo sno occulte] <lb/>
            secreto proximo suo <hi rend="italic">77 et Uulg</hi>. 15 cottidie <hi rend="italic">77</hi> 17 pronnincialem <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            19 leniorum <hi rend="italic">TIv</hi> 25 cohertionis <hi rend="italic">0</hi> cupandi <hi rend="italic">0</hi> 26 tubide <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            28 circumcelionum <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="302"/>
            pessimis uiolenti sunt, quia illicita illicite uindicare et ab <lb/>
            illicitis illicite deterrere non est bonum. cum uero et innocentes <lb/>
            uel causa incognita uel iniquissimis inimicitiis persequuntur, <lb/>
            quis eorum sceleratissima latrocinia non perhorrescat? <lb/>
            at uero quod Maximianistarum furorem legibus publicis<lb n="5"/>
            cohercendum putastis, ut eos per iussa iudicum et exsecutionem <lb/>
            officiorum et auxilia ciuitatium pulsos de basilicis <lb/>
            quas tenebant ad considerationem sui sceleris urgeretis, non <lb/>
            reprehendimus, nisi quia hoc in eis insectati estis quod ipsi <lb/>
            fecistis, immo multo leuius quam fecistis. illi enim aduersus<lb n="10"/>
            partem Donati, uos autem aduersus orbem terrarum et <lb/>
            aduersus eius uerba, qui ecclesiam suam incipientem ab Hierusalem <lb/>
            per omnes gentes commendauit, sacrilegae dissensionis <lb/>
            altare erexistis. porro si Maximianistae iussionibus iudicum <lb/>
            aduersus se impetratis illicite et furiose resistere auderent,<lb n="15"/>
            nonne ipsi sibi iudicium adquirerent dicente apostolo: qui <lb/>
            enim resistit potestati dei ordinationi resistit; qui <lb/>
            autem resistunt ipsi sibi iudicium adquirunt. principes <lb/>
            enim non sunt timori bono operi sed malo? cum <lb/>
            ergo eorum malum opus existeret, quod uos per ordinatas <lb n="20"/>
            potestates cohibere conabamini, si uellent illi pro ipso malo <lb/>
            opere suo peiore opere legibus aduersari, numquid a uobis <lb/>
            et non a se ipsis, quidquid eis mali accideret, paterentur? . <lb/>
            quemadmodum quicumque uoluisset dicere blasphemiam in <lb/>
            deum Sidrac Misac Abdenago et secundum edictum regis cum <lb n="25"/>
            domo sua disperderetur, numquid hoc ab ipsis tribus uiris, <lb/>
            quibus de igne liberatis rex commotus illud edixerat, aut uero <lb/>
            etiam ab ipso rege, ac non potius a se ipsis illa digna mala <lb/>
            paterentur? si etiam quadraginta illi Iudaei, qui Paulum

<note type="footnote"> 16 Rom. 13, 2-8 25 cf. Dan. 8, 29 (96) 29 cf. Act. 28, 12-33 <lb/>
            et Petil. II 92, 206 extr. </note>

<note type="footnote"> 3 perseqantar <hi rend="italic">Hml</hi> 4 sceleratissima om. <hi rend="italic">77</hi> perhorreacit <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            6 coercendum <hi rend="italic">Ov</hi> exsequutionem <hi rend="italic">0</hi> 7 ciuitatum <hi rend="italic">Om2JIv</hi> 8 urfUeretis <lb/>
            <hi rend="italic">II</hi> 15 aduersum <hi rend="italic">II</hi> 16 dicentes <hi rend="italic">Oml</hi> 18 autem jx ras. <hi rend="italic">llm2</hi> <lb/>
            25 eydrac <hi rend="italic">0</hi> sedrac <hi rend="italic">II</hi> Sidrach, Misach et 11, <hi rend="italic">cf. PeIiZ. II 92, 211. <lb/>
             Gaud. I 19, 20</hi> 27 illud <hi rend="italic">s. I. 77</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="303"/>
            interficere coniurauerant, in armatos, a quibus ordinata tuitione idem <lb/>
            Paulus deducebatur, irruissent, numquid eos Paulus ac non se <lb/>
            ipsi potestatibus resistendo peremissent? 
</p></div><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p>Quapropter et uos sine tumultu animi, sine turbulenta <lb/>
            contentione, sine amaritudine odiorum considerate diligenter <lb n="5"/>
            ea, quae contra uos reges nostrae communionis constituunt, <lb/>
            qua çausa patiamini, et si uos in ecclesia Christi esse inueneritis, <lb/>
            gaudete et eiultate, quia merces uestra multa <lb/>
            est in caelis. uos enim tamquam martyres coronamini, illi <lb/>
            autem tamquam persecutores martyrum iudicantur. si autem <lb n="10"/>
            uos contra ecclesiam Christi altare erexisse et a christiana <lb/>
            unitate, quae toto orbe diffunditur, sacrilego schismate separatos <lb/>
            esse et corpori Christi, quod est ecclesia toto orbe diffusa, <lb/>
            et rebaptizando et blasphemando et quantum potestis oppugnando <lb/>
            aduersari sancta et canonica scriptura conuincit, uos <lb n="15"/>
            impii atque sacrilegi, illi autem, qui uos pro tanto scelere <lb/>
            tam leuiter damnorum admonitiionibus uel locorum uel honorum <lb/>
            uel pecuniae priuatione deterrendos cohercendosque decernunt, <lb/>
            ut cogitantes quare ista patiamini sacrilegium uestrum cognitum <lb/>
            fugiatis et ab aeterna damnatione liberemini, et rectores <lb n="20"/>
            diligentissimi et consultores piissimi deputantur. hanc uobis <lb/>
            dilectionem debent christiani catholici imperatores, ut sacrilegia <lb/>
            uestra et propter cbriatianam mansuetudinem non pro <lb/>
            merito punienda decernant et propter christianam sollicitudinem <lb/>
            non omnino inpunita dimittant. hoc in eis deus operatur, <lb n="25"/>
            cuius misericordiam etiam in his molestiis de quibus conquerimini <lb/>
            non uultis agnoscere. nos autem, quantum in nobis <lb/>
            est, quantum dominus donat atque permittit, nec ipsas leges <lb/>
            lenissimae cohercitionis aduersus uos mouemus, nisi ut

<note type="footnote">8 Matth. 5, 12. </note>

<note type="footnote"> 3 resistendo <hi rend="italic">8. I. JI</hi> 5 diligenter considerate <hi rend="italic">Ilml</hi> 12 sacrilogo. <lb/>
            (s <hi rend="italic">eras.) II</hi> 13 corpore <hi rend="italic">0</hi> 14 rebaptizando. <hi rend="italic">H</hi> 17 leniter <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            18 coercendosque <hi rend="italic">Oo</hi> 21 nltores <hi rend="italic">II</hi> (correctores et consultores <hi rend="italic">p. 301, 22)</hi> <lb/>
            22 debet <hi rend="italic">II</hi> iimperatores <hi rend="italic">II</hi> 23 raansuetudinem christianam <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            25 demittant <hi rend="italic">II</hi> 26 cumqaeriimni <hi rend="italic">Oml</hi> 29 coercitionis <hi rend="italic">Ov</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="304"/>
            ecclesia catholica propter infirmorum fragilitatem, ut eis liceat sine <lb/>
            timore eligere quid teneant uel sequantur. a uestris terroribus <lb/>
            libera praestetur, ut, si aliquid uestri in nostros uiolenter <lb/>
            fecerint, tunc uos, quos tamquam obsides in fundis et in <lb/>
            ciuitatibus habemus, non qualia uestri faciunt patiamini, sed <lb n="5"/>
            per ordinata iudicia subiecti legibus damno pecuniario uapuletis. <lb/>
            quod si uobis graue uidetur, uestri uobis parcant et <lb/>
            quiescant; si autem in uos non quiescendo illi saeuiunt qui <lb/>
            uel sub uobis uel uobiscum sunt, quid de nobis conqueramini <lb/>
            non habetis, qui in uestra uel uestrorum potestate posuimus,<lb n="10"/>
            ut etiam sectantes haeresem uestram nulla damna patiamini, <lb/>
            si nullas catholica siue a uobis siue a uestris uiolentias patiatur. <lb/>
            quodsi aliquae factae fuerint uobis inuitis et compescere <lb/>
            non ualentibus, misericorditer ipsis damnis et iuste admonemini, <lb/>
            quales habeatis a quibus uos contaminari non putatis, <lb n="15"/>
            atque hinc intellegere cogimini, quam inanes calumnias ecclesiae <lb/>
            Christi toto orbe diffusae faciatis, neque iam nobis obiciatis  <lb/>
            quod persequimur uos, sed uestris potius, si et nos <lb/>
            suis uiolentiis infestari et uos publicis legibus malunt conteri <lb/>
            quam se a solito furore sedari. si quid sane a nostris christianae <lb n="20"/>
            caritatis modum uotumque non custodientibus odiose <lb/>
            et perniciose patimini, non esse illos nostros cito dixerim, sed <lb/>
            aut futuros si se correxerint, aut in fine separandos si in <lb/>
            malitia perdurarint; nos tamen nec propter pisces malos retia <lb/>
            rumpimus nec propter uasa in contumeliam facta domum <lb n="25"/>
            magnam deserimus. quodsi uos quoque illos, a quibus talia <lb/>
            catholica patitur, non esse uestros eadem regula dicitis, probate <lb/>
            animum uestrum, corrigite errorem, amplectimini

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">tamquam obsides]</hi> cf. Petil. II 83, 184 extr. 24 cf. Matth. <lb/>
            13, 47 25 cf. II Tim. 2, 20 28 cf. Eph. 4, 3 </note>

<note type="footnote"> 4 fecerunt <hi rend="italic">77</hi> 7 nobia parcant <hi rend="italic">v</hi> 8 nos v 9 quod v, <hi rend="italic">cf. <lb/>
             22,</hi> 63 <hi rend="italic">(bis)</hi>. 24, <hi rend="italic">70</hi> 11 hereeim <hi rend="italic">0m2</hi> 12 si] si in <hi rend="italic">Oml</hi> spaciatar <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> 15 quibus] quabus <hi rend="italic">77</hi> uos <hi rend="italic">om. 77</hi> 16 hinc om. 0 <lb/>
            cogamini <hi rend="italic">77</hi> quam] qua 0 calumpnias ecclesias ecclesiae <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            21 custodientibna] odientibus 0 23 finem <hi rend="italic">77</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="305"/>
            unitatem spiritus in uinculo pacis. nam si nec uos illi contaminant <lb/>
            nec nos isti, non nobis inuicem alienis criminibus calumniemur: <lb/>
            in una caritate frumenta crescamus, simul usque ad <lb/>
            uentilabrum paleam toleremus. 
</p></div></div></body></text></TEI>