Legimus in Actibus apostolorum dictum de quibusdam credentibus, quod cotidie scrutarentur scripturas. an haec ita se haberent. quas utique scripturas nisi canonicas legis et prophetarum? huc accesserunt euangelia, apostolicae epistulae, Actus apostolorum, Apocaiypsis Iohannis. scrutamini haec omnia et eruite aliquid manifestum, quo demonstretis ecclesiam uel in sola Africa remansisse uel ex Africa futurum esse ut impleatur quod dominus dicit: praedicabitur hoc euangelium in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis. sed aliquid proferte, quod non egeat interprete, nec unde conuincamini quod de alia re dictum sit et uos illud ad uestrum sensum detorquere conemini. uidetis enim unicum illud, quod proferre consuestis: ubi 7 cf. pag. 260, 23 sqq. 10 Luc. 24, 47 13 cf. Lnc. 24, 44 16 cf. Act. 17, 11 23 Matth. 24, 14 28 Cant. 1, 6 1 siue ne] si bene 0 iniret 77 parte Om2 sine ut—Donati om. 0 3 manifestatur catholica lItJ 6 corpus suum 77r 14 he Om2 15 documenta] hec documenta 0 17 cottidie 77 19 epistolae Ov 20 apocalipsis II 22 utrumque affrica 77 23 euangelium] add . regni r, cf. p. 300, 7 et Creac. III 64, 71 pascis, ubi cubas in meridie, quemadmodum excussis omnibus eiusdem loci uerbis longe aliud indicat quam uos putatis, et si hoc sonaret quod uultis, Maximianistae uos in eo uincerent. magis enim meridies prouincia Byzacium Tripolis, ubi illi sunt quicumque sunt, quam Numidia, ubi uos praepolletis. ita ergo ipsi germanius et distinctius possunt de meridie gloriari, ut eos excludere ab hac sententia non possitis, nisi in illis uerbis uerum sensum et catholicum teneatis, ostendentes eis\' secundum quattuor angulos orbis terrarum ab austro magis quam ab africo esse meridiem, secundum figuratas autem scripturarum locutiones perfectam mentis illuminationem feruoremque maximum caritatis uocari meridiem, unde scriptum est: et tenebrae tuae tamquam meridies erunt. aliquid ergo proferte quod non contra uos uerius interpretetur, sed quod interprete omnino non egeat, sicut non eget interprete: in semine tuo benedicentur omnes gentes, quia semen Abrahae Christum non ego sed apostolus interpretatur; sicut non eget interprete: tu enim uocaberis uoluntas mea et terra tua orbis terrarum, quia ei dicitur quam nemo christianus nisi ecclesiam Christi intellegit; sicut non eget interprete: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium, quia in eo psalmo dicitur, ubi passio domini etiam teste euangelio declaratur; sicut non eget interprete: quia oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenit\'entiam et remissionem peccatorum in omnes 4 cf. cap. 3, 6 13 Esai. 58, 10 16 Gen. 22, 18 17 cf. Gal. 3, 16 18 Esai. 62, 4 21 Ps. 21, 28-29 25 cf. Matth. 27, 35. Ioh. 19, 23 26 Luc. 24, 46-47 4 bizantiam 0 byzantiom Jl 7 in s. I. 0 9 quatuor OJIv angeloa Oml 10 affrica (sic) R 14 ergo om. Jlml 18 uolaptas 0 21 conaertantar Oml 27 eius 8. I. JIm3 28 in Jlml per 0Jlm2v cf. p. 259, 17. 263, 20. 288, 23. cap. 22, 63 gentes, incipientibus ab Hierusalem; sicut non eget interprete: et eritis mihi testes in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram - coepisse enim ecclesiam ab Hierusalem atque inde isse circum Iudaeam et Samariam et ceteras gentes consequentia gesta testantur canonicis firmata documentis —; sicut non eget interprete: et praedicabitur hoc euangelium in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis — interrogatus enim dominus de fine huius saeculi cum quaedam initia parturitionum dixisset, ait: sed nondum est finis; finem autem futurum praedixit post praedicationem euangelii in uniuerso orbe in omnibus gentibus —; sicut non eget interprete: sinite utraque crescere usque ad messem, quia, cum egeret interprete, ipse dominus interpretatus est et ipse exposuit cui nemo contradicere potest, maxime in ea parabola quae ab illo prolata est et ipse ait bonum semen esse filios regni, agrum mundum, messem finem saeculi. tale aliquid proferte uel unum, quo apertissime Africa declaretur uel in reliquis sola derelicta uel ad principium renouandi et implendi orbis sola seruata. neque enim tot testimoniis commendaretur quod erat cito periturum, et sic taceretur aut quod solum esset relinquendum aut ex quo solo totum esset reparandum et implendum. si autem non potestis quod tam iuste a uobis flagitamus ostendere, cedite ueritati, conticescite, obdormiscite, a furore expergiscimini in salutem. An adhuc dicitis: si apud uos est ecclesia, ut quid nos ad eius pacem persequendo compellitis? aut si mali sumus, quid nos quaeritis? et si xixania sumus, sinite nos crescere usque ad messem ? quasi nos, quibus modis possumus, aliud 2 Act. 1, 8 6 Matth. 24, 14 9 cf. Matth. 24, 8 10 Matth. 24, 6 12 Matth. 13, 30 16 cf. Matth. 13, 38-39 2 pr . et om. 11 7 eaangelium] add . regni in uniuerso orbe v, cf. 24, 70 18 quod Oml reliquiis 0 19 ad] a Oml 20 quod erat-taceretur om. 0 24 conticiscite 01Z agamus nisi ne triticum simul eradicetur, dum ante tempus zizania separantur. quicumque enim boni in aeternum futuri sunt. etsi ante tempus mali sunt, non zizania, sed triticum sunt in praescientia dei. sic autem nos accusatis, quare uos quaeramus si mali estis, quasi non in eo perieritis quo mali estis et ideo sitis quaerendi quia peristis, ut perditi quaeramini. quaesiti inueniamini, inuenti reuocemini sicut illa ouis a pastore, sicut illa dragma a muliere, sicut ille filius qui mortuus erat et reuixit. perierat et inuentus est. ille uos enim quaerit. qui in sanctis habitat et imperat ut quaeramini. De persecutione autem uestra querela sedabitur, si cogitetis et intellegatis prius non omnem persecutionem esse culpabilem; alioquin non laudabiliter diceretur: detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar. nam cotidie uidemus et filium de patre tamquam de persecutore suo conqueri et coniugem de marito et seruum de domino et colonum de possessore et reum de iudice et militem uel prouincialem de duce uel rege, cum illi plerumque ordinatissima potestate sibi homines subditos per terrores leuium poenarum a grauioribus malis prohibeant atque compescant, plerumque autem a bona uita et a bonis factis minando et saeuiendo deterreant. sed cum a malo et illicito prohibent, correctores et consultores sunt, cum autem a bono et licito, persecutores et oppressores sunt. culpantur etiam qui prohibent a malo, si modum peccati modus cohercitionis excedat. item iure culpandi sunt, qui turbide atque inordinate in eos cohercendos insiliunt, qui nulla sibi lege subiecti sunt. Proinde circumcellionum uestrorum inordinatas licentias et superbas insanias iuste reprehendimus, etiam cum aliquibus 1 cf. Matth. 13, 29 7 cf. Luc. 15 10 cf. Ps. 21, 4 13 Ps. 100, 5 22 cf. pag. 116, 4 sqq. 3 etsi-mali sunt om. 0 4 sunt.] simul 0, om. 77 sic] si Om2 5 in om. 77 8 drachma v 11 quaerela 77ml 14 proximo sno occulte] secreto proximo suo 77 et Uulg . 15 cottidie 77 17 pronnincialem Oml 19 leniorum TIv 25 cohertionis 0 cupandi 0 26 tubide Oml 28 circumcelionum Oml pessimis uiolenti sunt, quia illicita illicite uindicare et ab illicitis illicite deterrere non est bonum. cum uero et innocentes uel causa incognita uel iniquissimis inimicitiis persequuntur, quis eorum sceleratissima latrocinia non perhorrescat? at uero quod Maximianistarum furorem legibus publicis cohercendum putastis, ut eos per iussa iudicum et exsecutionem officiorum et auxilia ciuitatium pulsos de basilicis quas tenebant ad considerationem sui sceleris urgeretis, non reprehendimus, nisi quia hoc in eis insectati estis quod ipsi fecistis, immo multo leuius quam fecistis. illi enim aduersus partem Donati, uos autem aduersus orbem terrarum et aduersus eius uerba, qui ecclesiam suam incipientem ab Hierusalem per omnes gentes commendauit, sacrilegae dissensionis altare erexistis. porro si Maximianistae iussionibus iudicum aduersus se impetratis illicite et furiose resistere auderent, nonne ipsi sibi iudicium adquirerent dicente apostolo: qui enim resistit potestati dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi sibi iudicium adquirunt. principes enim non sunt timori bono operi sed malo? cum ergo eorum malum opus existeret, quod uos per ordinatas potestates cohibere conabamini, si uellent illi pro ipso malo opere suo peiore opere legibus aduersari, numquid a uobis et non a se ipsis, quidquid eis mali accideret, paterentur? . quemadmodum quicumque uoluisset dicere blasphemiam in deum Sidrac Misac Abdenago et secundum edictum regis cum domo sua disperderetur, numquid hoc ab ipsis tribus uiris, quibus de igne liberatis rex commotus illud edixerat, aut uero etiam ab ipso rege, ac non potius a se ipsis illa digna mala paterentur? si etiam quadraginta illi Iudaei, qui Paulum 16 Rom. 13, 2-8 25 cf. Dan. 8, 29 (96) 29 cf. Act. 28, 12-33 et Petil. II 92, 206 extr. 3 perseqantar Hml 4 sceleratissima om. 77 perhorreacit 77 6 coercendum Ov exsequutionem 0 7 ciuitatum Om2JIv 8 urfUeretis II 15 aduersum II 16 dicentes Oml 18 autem jx ras. llm2 25 eydrac 0 sedrac II Sidrach, Misach et 11, cf. PeIiZ. II 92, 211. Gaud. I 19, 20 27 illud s. I. 77 interficere coniurauerant, in armatos, a quibus ordinata tuitione idem Paulus deducebatur, irruissent, numquid eos Paulus ac non se ipsi potestatibus resistendo peremissent? Quapropter et uos sine tumultu animi, sine turbulenta contentione, sine amaritudine odiorum considerate diligenter ea, quae contra uos reges nostrae communionis constituunt, qua çausa patiamini, et si uos in ecclesia Christi esse inueneritis, gaudete et eiultate, quia merces uestra multa est in caelis. uos enim tamquam martyres coronamini, illi autem tamquam persecutores martyrum iudicantur. si autem uos contra ecclesiam Christi altare erexisse et a christiana unitate, quae toto orbe diffunditur, sacrilego schismate separatos esse et corpori Christi, quod est ecclesia toto orbe diffusa, et rebaptizando et blasphemando et quantum potestis oppugnando aduersari sancta et canonica scriptura conuincit, uos impii atque sacrilegi, illi autem, qui uos pro tanto scelere tam leuiter damnorum admonitiionibus uel locorum uel honorum uel pecuniae priuatione deterrendos cohercendosque decernunt, ut cogitantes quare ista patiamini sacrilegium uestrum cognitum fugiatis et ab aeterna damnatione liberemini, et rectores diligentissimi et consultores piissimi deputantur. hanc uobis dilectionem debent christiani catholici imperatores, ut sacrilegia uestra et propter cbriatianam mansuetudinem non pro merito punienda decernant et propter christianam sollicitudinem non omnino inpunita dimittant. hoc in eis deus operatur, cuius misericordiam etiam in his molestiis de quibus conquerimini non uultis agnoscere. nos autem, quantum in nobis est, quantum dominus donat atque permittit, nec ipsas leges lenissimae cohercitionis aduersus uos mouemus, nisi ut 8 Matth. 5, 12. 3 resistendo 8. I. JI 5 diligenter considerate Ilml 12 sacrilogo. (s eras.) II 13 corpore 0 14 rebaptizando. H 17 leniter v 18 coercendosque Oo 21 nltores II (correctores et consultores p. 301, 22) 22 debet II iimperatores II 23 raansuetudinem christianam 0 25 demittant II 26 cumqaeriimni Oml 29 coercitionis Ov ecclesia catholica propter infirmorum fragilitatem, ut eis liceat sine timore eligere quid teneant uel sequantur. a uestris terroribus libera praestetur, ut, si aliquid uestri in nostros uiolenter fecerint, tunc uos, quos tamquam obsides in fundis et in ciuitatibus habemus, non qualia uestri faciunt patiamini, sed per ordinata iudicia subiecti legibus damno pecuniario uapuletis. quod si uobis graue uidetur, uestri uobis parcant et quiescant; si autem in uos non quiescendo illi saeuiunt qui uel sub uobis uel uobiscum sunt, quid de nobis conqueramini non habetis, qui in uestra uel uestrorum potestate posuimus, ut etiam sectantes haeresem uestram nulla damna patiamini, si nullas catholica siue a uobis siue a uestris uiolentias patiatur. quodsi aliquae factae fuerint uobis inuitis et compescere non ualentibus, misericorditer ipsis damnis et iuste admonemini, quales habeatis a quibus uos contaminari non putatis, atque hinc intellegere cogimini, quam inanes calumnias ecclesiae Christi toto orbe diffusae faciatis, neque iam nobis obiciatis quod persequimur uos, sed uestris potius, si et nos suis uiolentiis infestari et uos publicis legibus malunt conteri quam se a solito furore sedari. si quid sane a nostris christianae caritatis modum uotumque non custodientibus odiose et perniciose patimini, non esse illos nostros cito dixerim, sed aut futuros si se correxerint, aut in fine separandos si in malitia perdurarint; nos tamen nec propter pisces malos retia rumpimus nec propter uasa in contumeliam facta domum magnam deserimus. quodsi uos quoque illos, a quibus talia catholica patitur, non esse uestros eadem regula dicitis, probate animum uestrum, corrigite errorem, amplectimini 4 tamquam obsides] cf. Petil. II 83, 184 extr. 24 cf. Matth. 13, 47 25 cf. II Tim. 2, 20 28 cf. Eph. 4, 3 4 fecerunt 77 7 nobia parcant v 8 nos v 9 quod v, cf. 22, 63 (bis) . 24, 70 11 hereeim 0m2 12 si] si in Oml spaciatar Oml 15 quibus] quabus 77 uos om. 77 16 hinc om. 0 cogamini 77 quam] qua 0 calumpnias ecclesias ecclesiae 77 21 custodientibna] odientibus 0 23 finem 77 unitatem spiritus in uinculo pacis. nam si nec uos illi contaminant nec nos isti, non nobis inuicem alienis criminibus calumniemur: in una caritate frumenta crescamus, simul usque ad uentilabrum paleam toleremus.