<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Quoniam igitur in scripturis sanctis ecclesia <lb/>
            manifeste cognoscitur incipiens ab Hierusalem et per alias <lb/>
            gentes crescens, donec omnes occupet usque in finem saeculi,

<note type="footnote"> 3 Matth. 13, 24 7 Col. 1, 6 9 Matth. 18, 89 20 cf. Matth. <lb/>
            18. 30 26 Gal. 1, 9 </note>

<note type="footnote"> S caelorum <hi rend="italic">om. 0</hi> 4 et om. <hi rend="italic">U</hi> 5 hoc] hic <hi rend="italic">U</hi> est <hi rend="italic">om. II</hi> 8 die 8. <hi rend="italic">1. 0<lb/>
             alt</hi>. in] ad <hi rend="italic">n</hi> 10 ergo] enim <hi rend="italic">0</hi> 11 epistola <hi rend="italic">Ov</hi> 12 et iam] etiam <hi rend="italic">Oll</hi> <lb/>
            17 respondetur <hi rend="italic">II</hi> 20 semel 0 24 dignissime <hi rend="italic">a. 1. II</hi> 30 crescendo nec <hi rend="italic">0</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="291"/>
            non autem sola frumenta, sed et purgamenta eius commemorantur, <lb/>
            prius correcti communicate frumentis, et tunc uidebitis, <lb/>
            quid in eis zizania uel paleam dicere debeatis. alioquin et <lb/>
            malos bonorum laudibus exornare et bonos malorum criminibus <lb/>
            accusare detestando errore cogimini. nempe in manibus documenta <lb n="5"/>
            gestamus, quibus probemus maiores uestros, quorum <lb/>
            schisma sectamini, et municipalibus gestis sanctos libros ignibus <lb/>
            tradidisse et ecclesiasticis negare non potuisse, eosdemque inter <lb/>
            iudices fuisse illos, qui apud Carthaginem contra Caecilianum et <lb/>
            collegas eius absentes sententias contulerunt. nempe idem leguntur <lb n="10"/>
            gestis et municipalibus et ecclesiasticis traditores, qui postea <lb/>
            proferuntur a uobis tamquam traditorum absentium damnatores. <lb/>
            nempe Nundinarius illius temporis diaconus uester apud Zenophilum <lb/>
            consularem omnes Lucillae nundinas pate fecit, quae <lb/>
            damnationem Caeciliani emit ab episcopis, qui ei factus fuerat <lb n="15"/>
            inimicus uerum praedicans. nempe ipsi postea litteras ad imperatorem <lb/>
            Constantinum dederunt datisque ab eo, sicut petiuerant, <lb/>
            disceptatoribus episcopis non consenserunt eosdemque <lb/>
            postmodum apud illum tamquam iniquos iudices accusauerunt <lb/>
            et ab aliis sibi ad Arelatum datis ad ipsum imperatorem <lb n="20"/>
            appellauerunt eodemque inter partes audiente calumniatores <lb/>
            inuenti atque damnati in eadem furoris pertinacia permanserunt. <lb/>
            nempe uos ipsi, qui propterea dicitis christianam sanctitatem <lb/>
            de tot gentibus, in quibus apostoli eam fundatissimam reliquerunt, <lb/>
            penitus esse deletam, quia communicauerunt eis, quos <lb n="25"/>
            uestri maiores septuaginta episcoporum concilio Carthaginiensi <lb/>
            damnauerant, nonne illis, quos trecenti decem Bagaiensi concilio <lb/>
            cum Maximiano damnastis, modo communicatis? nonne <lb/>
            Praetextatus Assuritanus et in ipso concilio damnatus legitur <lb/>
            et gestis proconsularibus a uobis accusatus et oppugnatus, et

<note type="footnote"> 13 cf. Cresc. III 28, 32 aq. </note>

<note type="footnote"> 3 eia <hi rend="italic">Ibng.ml, om. Ov</hi> palea <hi rend="italic">0</hi> 8 negare <hi rend="italic">om. 77</hi> 18 illius <hi rend="italic">om. II</hi> <lb/>
            zenofilum <hi rend="italic">0</hi> zenofiiiam <hi rend="italic">77</hi> 24 eam apostoli eam <hi rend="italic">Oml</hi> 26 carthaginensi <lb/>
            <hi rend="italic">Oll(fI)</hi> 27 bagaiesi <hi rend="italic">77</hi> 29 et <hi rend="italic">om. 77</hi> o concilio damnatus <lb/>
            le <hi rend="italic">in ras. llm2</hi> </note>

<note type="footnote"> 19* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="292"/>
            tamen in quo damnatus erat honore susceptus et in uestra <lb/>
            communione defunctus est? nonne Felicianus Mustitanus eodem <lb/>
            modo in eadem causa eodem concilio damnatus ab episcopis, <lb/>
            accusatus apud iudices, postea receptus a nobis, nunc Uobiscum <lb/>
            episcopus niuit? nonne illi. qui ab istis damnatis baptizati<lb n="5"/>
            sunt, in eodem baptismo uobis modo communicant? sed <lb/>
            uidelicet tot ecclesiae transmarinae apostolico labore fundatae <lb/>
            si communicauerint sacramenta cum eis, quos nec apud se <lb/>
            accusatos ipsae damnarunt et ab aliis postea purgatos et absolutos <lb/>
            audierunt, amittunt salutem religionemque christianam:<lb n="10"/>
            pars autem Donati et damnat quos uoluerit et in ipsa damnatione <lb/>
            sacrilegia schismatis eorum sic exaggerat, ut illis, quos <lb/>
            uiuos terra sorbuit, comparare non dubitet, et eis rursus <lb/>
            cum uoluerit in eodem honore susceptis communicat et <lb/>
            sancta atque integra perseuerat. o regula iuris Numidici, 0<lb n="15"/>
            priuilegia Bagaitana! et baptismus Christi exsufflatur in eis, <lb/>
            qui eum in ecclesiis apostolicis perceperunt, in eis autem, <lb/>
            quos \'damnati sacrilegi\', sicut in Bagaitano concilio scriptum <lb/>
            est, Praetextatus et Felicianus baptizauerant, parcitur baptismo <lb/>
            Christi, non quia baptismus Christi est, sed quia per eos<lb n="20"/>
            datos est, qui a suis damnatoribus episcopi recedere et ad <lb/>
            suos damnatores episcopi redire meruerunt. 
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p>Nempe haec omnia, quae iam diu commemoro, regalibus <lb/>
            litteris et ecclesiasticis et municipalibus et proconsularibus <lb/>
            gestis facta recitamus. tamen, o Donatistae, si uos teneretis <lb n="25"/>
            ecclesiam toto orbe diffusam, quae manifestissimis canonicarum <lb/>
            scripturarum testimoniis designata et expressa est, nihil aduersus <lb/>
            uos omnia ista ualere deberent, quia neque uobis <lb/>
            paleae crimina praeiudicarent, si uos in ea triticum essetis,

<note type="footnote">12 cf. Num. 16 et pag. 199, 11 15 sqq.] cf. Parm. III 4, 21-22 <lb/>
            18 cf. Sententia concilii Bagaiensis </note>

<note type="footnote">5 illi] alii <hi rend="italic">JJ</hi> 8 apud se 0111. <hi rend="italic">0</hi> 9 ipsae <hi rend="italic">scripgi</hi> ipri <hi rend="italic">011\'1</hi> et<lb/>
             ab <hi rend="italic">om. II</hi> 14 sasceptas <hi rend="italic">Oml</hi> 16 Uagaitana (h, 17 acceperant <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            18 dampnati (i in <hi rend="italic">ras.) II</hi> 20 est christi <hi rend="italic">Ilml</hi> 23 dia commemoro <lb/>
            <hi rend="italic">in raa. JIm2</hi> 25 tenereti <hi rend="italic">Oml</hi> tenetis <hi rend="italic">Ilml</hi> 29 eam 0 </note><lb/>
             
<pb n="293"/>
            nec si uos essetis palea et uestra essent crimina, tritico dominicae <lb/>
            segetis aliquid praeiudicaretis, quod ita in agro domini <lb/>
            seminatum est, ut crescat usque ad messem, id est quod ita <lb/>
            in mundo seminatum est, ut crescat usque in finem saeculi. <lb/>
            eo ergo modo si forte, quod adhuc nobis numquam probastis, <lb n="5"/>
            aduersus paleam nostram talia documenta gereretis, nos autem <lb/>
            aduersus uos tanta ista quae commemoraui non haberemus, <lb/>
            etiam sic nihil frumentis nostris toto orbe diffusis omnino <lb/>
            praeiudicaret, quidquid in eorum paleam quamuis uerissimum, <lb/>
            quamuis manifestissimum, quamuis probatissimum diceretis. <lb n="10"/>
            proinde remoueantur omnes moratoriae tergiuersationes. quidquid <lb/>
            de peccatis hominum falsum obicitur, conueniatur conscientia <lb/>
            et non obiciatur; quidquid de peccatis hominum etiam <lb/>
            uerum obicitur et uel probari non potest uel cum debuit probari <lb/>
            non potuit, non obiciatur; quidquid de peccatis hominum <lb n="15"/>
            et uerum et probatum obicitur nec tamen ad frumenta quae <lb/>
            inter paleam latent, sed ad ipsam paleam, quae in fine separabitur, <lb/>
            pertinet, non obiciatur. haec enim et nos multo copiosius <lb/>
            et probabilius obicere possumus, non ea inanitate qua <lb/>
            illi, ut in eis causam nostram constituamus, sed ut eis ostendamus <lb n="20"/>
            non ideo nos nolle talibus fidere, quia non inuenimus <lb/>
            talia quae dicamus, sed ne tempus rebus necessariis utile in <lb/>
            rebus non necessariis conteramus. quod propterea illi faciunt, <lb/>
            quia robusta et firma ueritate subnixa documenta, quibus <lb/>
            causam suam tueantur, inuenire non possunt et uolunt uideri <lb n="25"/>
            aliquid dicere, dum tacere erubescunt et inania loqui non <lb/>
            erubescunt. remotis ergo omnibus talibus ecclesiam suam <lb/>
            demonstrent, si possunt, non in sermonibus et rumoribus <lb/>
            Afrorum, non in conciliis episcoporum suorum, non in litteris <lb/>
            quorumlibet disputatorum, non in signis et prodigiis <lb n="30"/>
            fallacibus, quia etiam contra ista uerbo domini praeparati et <lb/>
            »

<note type="footnote"> 2 ita in om. <hi rend="italic">0</hi> 6 gerretis <hi rend="italic">Oml</hi> 7 tanta 8. <hi rend="italic">I. IIm2</hi> 8 nihil <hi rend="italic">a. I. <lb/>
             Um2</hi> 9 quicquid <hi rend="italic">Tl (passim)</hi> 10 manifestissimum (stis <hi rend="italic">in ras. et</hi> <lb/>
            aimuin <hi rend="italic">8. I.) II</hi> 11 moratoratoriae <hi rend="italic">Oml</hi> 18 pertinent <hi rend="italic">Oml</hi> 29 <hi rend="italic">pr</hi>. <lb/>
            non-anorura <hi rend="italic">om. 0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="294"/>
            cauti redditi sumus, sed in praescripto legis, in prophetarum <lb/>
            praedictis, in psalmorum cantibus, in ipsius unius pastoris <lb/>
            uocibus, in euangelistarum praedicationibus et laboribus, hoc <lb/>
            est in omnibus canonicis sanctorum librorum auctoritatibus, <lb/>
            nec ita, ut ea colligant et commemorent quae obscure uel<lb n="5"/>
            ambigue uel figurate dicta sunt, quae quisque sicut uoluerit <lb/>
            interpretetur secundum sensum suum. talia enim recte intellegi <lb/>
            exponique non possunt, nisi prius ea, quae apertissime dicta <lb/>
            sunt. firma fide teneantur. 
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p>Quisquis ergo huic epistulae respondere se praeparat,<lb n="10"/>
            ante denuntio, ne mihi dicat: \'illi codices dominicos ignibus <lb/>
            tradiderunt, illi simulacris gentium sacrificauerunt, illi nobis <lb/>
            iniquissimam persecutionem fecerunt, et uos eis in omnibus <lb/>
            consensistis*. breuiter enim respondeo quod saepe respondi: <lb/>
            aut falsa dicitis aut, si uera sunt, non ad frumenta Christi, <lb n="15"/>
            sed ad eorum paleam pertinent ista quae dicitis\'. non inde perit <lb/>
            ecclesia, quae ultimo iudicio uentilata istorum omnium separatione <lb/>
            purgabitur. ego ipsam ecclesiam requiro, ubi sit quae <lb/>
            audiendo uerba Christi et faciendo aedificat super petram et <lb/>
            audiendo et faciendo tolerat eos, qui audiendo et non faciendo<lb n="20"/>
            aedificant super harenam; ubi sit triticum quod inter zizania <lb/>
            crescit usque ad messem, non quid fecerint uel quid faciant <lb/>
            ipsa zizania; ubi sit proxima Christi in medio filiarum malarum <lb/>
            sicut lilium in medio spinarum, non quid fecerint uel <lb/>
            faciant ipsae spinae; ubi sint pisces boni qui, donec ad litus <lb n="25"/>
            perueniant, tolerant pisces malos pariter inretitos, non quid <lb/>
            fecerint uel quid faciant ipsi pisces mali.

<note type="footnote"> 19 cf. Matth. 7, 24-27 21 cf. Matth. 13, SO 23 cf. Cant. 2, 2 <lb/>
            25 cf. Matth. 13, 47—48 </note>

<note type="footnote"> 1 redditi <hi rend="italic">8. I. Hm2</hi> 2 in ipsius <hi rend="italic">bis Oml</hi> uniue <hi rend="italic">om. II</hi> 6 uel <lb/>
            figurate s. <hi rend="italic">I. IIm2</hi> 10 epistolae <hi rend="italic">Ov</hi> 11 domini quos <hi rend="italic">0</hi> ignibus dominicos <lb/>
            <hi rend="italic">Iltnl</hi> 17 ultimo] optimo <hi rend="italic">JJ</hi> 18 purgabitur <hi rend="italic">1Img.tnS</hi> ergo <hi rend="italic">IIinl</hi> <lb/>
            19 et faciendo <hi rend="italic">8. l. Jlm2</hi> 21 arenam <hi rend="italic">Ov</hi> 22 ipsa zizania uel faciant <hi rend="italic">Ihnl <lb/>
            alt</hi>. quid <hi rend="italic">om. IIv</hi> 23 um malarum in <hi rend="italic">ras. Ilm2</hi> 24 sicut <hi rend="italic">Hmg.m2 <lb/>
            post</hi> uel <hi rend="italic">fort. inserendum</hi> quid, <hi rend="italic">cf. lin. 22 et 27</hi> 25 ipse <hi rend="italic">in ras. Ibn2</hi> <lb/>
            26 irrititos <hi rend="italic">II</hi> 27 quid om. <hi rend="italic">II</hi> mali <hi rend="italic">8. l. Jlm2</hi> </note> 
<pb n="295"/>
             
</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Omissis ergo istis morarum tendiculis ostendat <lb/>
            ecclesiam uel in sola Africa perditis tot gentibus retinendam <lb/>
            uel ei Africa in omnibus gentibus reparandam atque adimplendam, <lb/>
            et sic ostendat, ut non dicat: \'uerum est, quia hoc <lb/>
            ego dico aut quia hoc dixit ille collega meus aut illi collegae <lb n="5"/>
            mei aut illi episcopi uel clerici uel laici nostri, aut ideo uerum <lb/>
            est, quia et illa et illa mirabilia fecit Donatus uel Pontius <lb/>
            uel quilibet alius, aut quia homines ad memorias mortuorum <lb/>
            nostrorum orant et exaudiuntur, aut quia illa et illa ibi contingunt, <lb/>
            aut quia ille frater noster aut illa soror nostra tale <lb n="10"/>
            uisum uigilans uidit uel tale uisum dormiens somniauit\'. remoueantur <lb/>
            ista uel figmenta mendacium hominum uel portenta <lb/>
            fallacium spirituum. aut enim non sunt uera quae dicuntur <lb/>
            aut, si haereticorum aliqua mira facta sunt, magis cauere debemus, <lb/>
            quod, cum dixisset dominus quosdam futuros esse fallaces, <lb n="15"/>
            qui nonnulla signa faciendo etiam electos, si fieri posset, <lb/>
            fallerent, adiecit uehementer commendans et ait: ecce praedixi <lb/>
            uobis. unde et apostolus admonens: spiritus autem, <lb/>
            inquit, manifeste dicit quia in nouissimis temporibus <lb/>
            recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, <lb n="20"/>
            doctrinis daemoniorum. porro si aliquis in haereticorum <lb/>
            memoriis orans exauditur, non pro merito loci, sed <lb/>
            pro merito desiderii sui recipit siue bonum siue malum. spiritus <lb/>
            enim domini, sicut scriptum est, repleuit orbem <lb/>
            terrarum, et: auris zeli audit omnia, et multi irato deo <lb n="25"/>
            exaudiuntur, de qualibus dicit apostolus: tradidit illos deus <lb/>
            in concupiscentias cordis illorum, et multis propitius <lb/>
            deus non tribuit quod uolunt, ut quod utile est tribuat. unde

<note type="footnote"> 7 cf. In Ioh. tractat. 13, 17 8 cf. Petil. II 71, 159 17 Matth. <lb/>
            24, 25 18 I Tim. 4, 1 23 Sap. 1, 7 25 Sap. 1, 10 26 Rom. 1, 24 </note>

<note type="footnote"> 6 aut illi episcopi-nostri <hi rend="italic">a. I. Jlm2</hi> 7 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. JIv</hi> 11 somnianit <lb/>
            dormiens <hi rend="italic">Jhnl</hi> 18 autem <hi rend="italic">om. Ov</hi> 19 inquit <hi rend="italic">om. 77, cf. 24, 70</hi> <lb/>
            21 et doctrinis <hi rend="italic">v, cf. 23, 65. 24, 70</hi> 23 recepit <hi rend="italic">thnl</hi> siun malum siue <lb/>
            bonum 77 24 enimj autem <hi rend="italic">77</hi> 25 audiuit <hi rend="italic">Jlml</hi> deo irato <hi rend="italic">77</hi> <lb/>
            27 eorum <hi rend="italic">0 et Uulg</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="296"/>
            idem apostolus ait de stimulo carnis suae, angelo satanae, <lb/>
            quem sibi datum dicit a quo colaphizaretur, ne magnitudine <lb/>
            reuelationum extolleretur: propter quod ter dominum rogaui, <lb/>
            ut auferret eum a me. et dixit mihi: sufficit tibi <lb/>
            gratia mea; uirtus in infirmitate perficitur. nonne legimus<lb n="5"/>
            ab ipso domino deo nonnullos exauditos in excelsis montium <lb/>
            Iudaeae, quae tamen excelsa ita displicebant deo, ut et <lb/>
            reges qui ea non euerterent culparentur et qui euerterent <lb/>
            laudarentur? unde intellegitur magis ualere petentis affectum <lb/>
            quam petitionis locum. de uisis autem fallacibus legant quae<lb n="10"/>
            scripta sunt, et quia ipse satanas transfigurat se tamquam <lb/>
            angelum lucis et quia multos seduxerunt somnia <lb/>
            sua, audiant etiam quae narrent pagani de templis et diis <lb/>
            suis mirabiliter uel facta uel uisa, et tamen dii gentium <lb/>
            daemonia, dominus autem caelos fecit. exaudiuntur ergo <lb n="15"/>
            multi et multis modis non solum christiani catholici, sed et <lb/>
            pagani et Iudaei et haeretici uariis erroribus et superstitionibus <lb/>
            dediti. exaudiuntur autem uel ab spiritibus seductoribus, <lb/>
            qui tamen nihil faciunt nisi permittantur, deo sublimiter atque <lb/>
            ineffabiliter iudicante quid cuique tribuendum sit, siue ab <lb n="20"/>
            ipso deo uel ad poenam malitiae uel ad solacium miseriae <lb/>
            uel ad admonitionem quaerendae salutis aeternae. ad ipsam <lb/>
            uero salutem ac uitam aeternam nemo peruenit nisi qui habet <lb/>
            caput Christum. habere autem caput Christum nemo poterit <lb/>
            nisi qui in eius corpore fuerit, quod est ecclesia, quam sicut <lb n="25"/>
            ipsum caput in scripturis sanctis canonicis debemus agnoscere. <lb/>
            non in uariis hominum rumoribus et opinionibus et factis et <lb/>
            dictis et uisis inquirere. 
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p>Nemo mihi ergo haec opponat qui mihi respondere

<note type="footnote"> 8 II Cor. 12, 8-9 11 II Cor. 11, 14 12 Eccli. 34, 7 14 Ps. 95, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 colafizaretnr <hi rend="italic">II</hi> 5 nam uirtus v 6 raontibus <hi rend="italic">O</hi> 7 excelsa <hi rend="italic">otn. 0</hi> <lb/>
            et om. <hi rend="italic">JI</hi> 11 tamquam] in <hi rend="italic">Ilml, cf. Petil. II 18, 40</hi> 18 spiritalibus <lb/>
            <hi rend="italic">Ilml</hi> 19 qui tamen] quita <hi rend="italic">Oml</hi> atque ineffabiliter om. <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            20 retribuendum <hi rend="italic">H, cf. p. 295, 28</hi> 21 solatium <hi rend="italic">Ollmlv</hi> 22 <hi rend="italic">pr</hi>. ad <lb/>
            <hi rend="italic">eras. in II</hi> ad dampnationem <hi rend="italic">0</hi> 29 ergo <hi rend="italic">om. II</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="297"/>
            paratus est, quia nec ego dico ideo mihi esse credendum <lb/>
            communionem Donati non esse ecclesiam Christi, quia quidam, <lb/>
            qui apud eos episcopi fuerunt, diuina instrumenta ignibus <lb/>
            tradidisse gestis ecclesiasticis et municipalibus et iudicialibus <lb/>
            conuincuntur, aut quia in iudicio episcoporum, quod ab imperatore <lb n="5"/>
            petiuerant, causam suam non obtinuerunt, aut quia <lb/>
            prouocantes ad ipsum imperatorem etiam ab ipso contrariam <lb/>
            sibi sententiam meruerunt, aut quia tales sunt apud eos circumcellionum <lb/>
            principes, aut quia tanta mala committunt circumcelliones, <lb/>
            aut quia sunt apud eos, qui se per abrupta <lb n="10"/>
            praecipitent uel concremandos ignibus inferant, quos ipsi sibimet <lb/>
            accenderunt, aut trucidationem suam etiam inuitis hominibus <lb/>
            terrendo extorqueant et tot spontaneas et furiosas mortes, ut <lb/>
            colantur ab hominibus, appetant, aut quod ad eorum sepulcra <lb/>
            ebriosi greges uagorum et uagarum permixta nequitia die noctuque <lb n="15"/>
            se uino sepeliant flagitiisque corrumpant. sit ista omnis <lb/>
            turba palea eorum nec frumentis praeiudicet, si ipsi ecclesiam <lb/>
            tenent. sed utrum ipsi ecclesiam teneant, non nisi de diuinarum <lb/>
            scripturarum canonicis libris ostendant, quia nec nos propterea <lb/>
            dicimus nobis credi oportere quod in ecclesia Christi sumus, <lb n="20"/>
            quia ipsam quam tenemus commendauit Mileuitanus Optatus <lb/>
            uel Mediolanensis Ambrosius uel alii innumerabiles nostrae <lb/>
            communionis episcopi, aut quia nostrorum collegarum conciliis <lb/>
            ipsa praedicata est, aut quia per totum orbem in locis sanctis, <lb/>
            quae frequentat nostra communio, tanta mirabilia uel <lb n="25"/>
            exauditionum uel sanitatum fiunt, ita ut latentia per tot annos <lb/>
            corpora martyrum, quod possunt a multis interrogantes audire, <lb/>
            Ambrosio fuerint reuelata et ad ipsa corpora caecus multorum <lb/>
            annorum ciuitati Mediolanensi notissimus oculos lumenque <lb/>
            receperit, aut quia ille somnium uidit et ille in spiritu

<note type="footnote"> 26 cf. Confess. IX 7. De ciu. dei XXII 8 </note>

<note type="footnote"> S faerunt episcopi <hi rend="italic">Ibnl</hi> 8 circumcelionam <hi rend="italic">Oml</hi> 9 circumceliones <lb/>
            Oml 10 abruta <hi rend="italic">0</hi> 18 de <hi rend="italic">om. II</hi> 20 simus <hi rend="italic">OIIm2, c/. p. 287, 27. <lb/>
             293, 21</hi> 27 audiri <hi rend="italic">II</hi> 30 reciperet <hi rend="italic">077</hi> in <hi rend="italic">om. II</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="298"/>
            assumptus audiuit, siue ne iret in partem Donati siue ut recederet <lb/>
            a parte Donati. quaecumque talia in catholica fiunt, ideo sunt <lb/>
            approbanda, quia in catholica fiunt, non ideo ipsa catholica <lb/>
            manifestatur, quia haec in ea fiunt. ipse dominus Iesus cum <lb/>
            resurrexisset a mortuis et discipulorum oculis uidendum manibusque<lb n="5"/>
            tangendum suum corpus offerret, ne quid tamen fallaciae <lb/>
            se pati arbitrarentur, magis eos testimoniis legis et prophetarum <lb/>
            et psalmorum confirmandos esse iudicauit, ostendens <lb/>
            ea de se impleta quae fuerant tanto ante praedicta. sic et <lb/>
            ecclesiam suam commendauit dicens: praedicari in nomine<lb n="10"/>
            suo paenitentiam et remissionem peccatorum per <lb/>
            omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. hoc in lege <lb/>
            et prophetis et psalmis esse scriptum ipse testatus est, hoc <lb/>
            eius ore commendatum tenemus. haec sunt causae nostrae <lb/>
            documenta, haec fundamenta. haec firmamenta. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>