Quoniam igitur in scripturis sanctis ecclesia manifeste cognoscitur incipiens ab Hierusalem et per alias gentes crescens, donec omnes occupet usque in finem saeculi, 3 Matth. 13, 24 7 Col. 1, 6 9 Matth. 18, 89 20 cf. Matth. 18. 30 26 Gal. 1, 9 S caelorum om. 0 4 et om. U 5 hoc] hic U est om. II 8 die 8. 1. 0 alt . in] ad n 10 ergo] enim 0 11 epistola Ov 12 et iam] etiam Oll 17 respondetur II 20 semel 0 24 dignissime a. 1. II 30 crescendo nec 0 non autem sola frumenta, sed et purgamenta eius commemorantur, prius correcti communicate frumentis, et tunc uidebitis, quid in eis zizania uel paleam dicere debeatis. alioquin et malos bonorum laudibus exornare et bonos malorum criminibus accusare detestando errore cogimini. nempe in manibus documenta gestamus, quibus probemus maiores uestros, quorum schisma sectamini, et municipalibus gestis sanctos libros ignibus tradidisse et ecclesiasticis negare non potuisse, eosdemque inter iudices fuisse illos, qui apud Carthaginem contra Caecilianum et collegas eius absentes sententias contulerunt. nempe idem leguntur gestis et municipalibus et ecclesiasticis traditores, qui postea proferuntur a uobis tamquam traditorum absentium damnatores. nempe Nundinarius illius temporis diaconus uester apud Zenophilum consularem omnes Lucillae nundinas pate fecit, quae damnationem Caeciliani emit ab episcopis, qui ei factus fuerat inimicus uerum praedicans. nempe ipsi postea litteras ad imperatorem Constantinum dederunt datisque ab eo, sicut petiuerant, disceptatoribus episcopis non consenserunt eosdemque postmodum apud illum tamquam iniquos iudices accusauerunt et ab aliis sibi ad Arelatum datis ad ipsum imperatorem appellauerunt eodemque inter partes audiente calumniatores inuenti atque damnati in eadem furoris pertinacia permanserunt. nempe uos ipsi, qui propterea dicitis christianam sanctitatem de tot gentibus, in quibus apostoli eam fundatissimam reliquerunt, penitus esse deletam, quia communicauerunt eis, quos uestri maiores septuaginta episcoporum concilio Carthaginiensi damnauerant, nonne illis, quos trecenti decem Bagaiensi concilio cum Maximiano damnastis, modo communicatis? nonne Praetextatus Assuritanus et in ipso concilio damnatus legitur et gestis proconsularibus a uobis accusatus et oppugnatus, et 13 cf. Cresc. III 28, 32 aq. 3 eia Ibng.ml, om. Ov palea 0 8 negare om. 77 18 illius om. II zenofilum 0 zenofiiiam 77 24 eam apostoli eam Oml 26 carthaginensi Oll(fI) 27 bagaiesi 77 29 et om. 77 o concilio damnatus le in ras. llm2 19* tamen in quo damnatus erat honore susceptus et in uestra communione defunctus est? nonne Felicianus Mustitanus eodem modo in eadem causa eodem concilio damnatus ab episcopis, accusatus apud iudices, postea receptus a nobis, nunc Uobiscum episcopus niuit? nonne illi. qui ab istis damnatis baptizati sunt, in eodem baptismo uobis modo communicant? sed uidelicet tot ecclesiae transmarinae apostolico labore fundatae si communicauerint sacramenta cum eis, quos nec apud se accusatos ipsae damnarunt et ab aliis postea purgatos et absolutos audierunt, amittunt salutem religionemque christianam: pars autem Donati et damnat quos uoluerit et in ipsa damnatione sacrilegia schismatis eorum sic exaggerat, ut illis, quos uiuos terra sorbuit, comparare non dubitet, et eis rursus cum uoluerit in eodem honore susceptis communicat et sancta atque integra perseuerat. o regula iuris Numidici, 0 priuilegia Bagaitana! et baptismus Christi exsufflatur in eis, qui eum in ecclesiis apostolicis perceperunt, in eis autem, quos \'damnati sacrilegi\', sicut in Bagaitano concilio scriptum est, Praetextatus et Felicianus baptizauerant, parcitur baptismo Christi, non quia baptismus Christi est, sed quia per eos datos est, qui a suis damnatoribus episcopi recedere et ad suos damnatores episcopi redire meruerunt. Nempe haec omnia, quae iam diu commemoro, regalibus litteris et ecclesiasticis et municipalibus et proconsularibus gestis facta recitamus. tamen, o Donatistae, si uos teneretis ecclesiam toto orbe diffusam, quae manifestissimis canonicarum scripturarum testimoniis designata et expressa est, nihil aduersus uos omnia ista ualere deberent, quia neque uobis paleae crimina praeiudicarent, si uos in ea triticum essetis, 12 cf. Num. 16 et pag. 199, 11 15 sqq.] cf. Parm. III 4, 21-22 18 cf. Sententia concilii Bagaiensis 5 illi] alii JJ 8 apud se 0111. 0 9 ipsae scripgi ipri 011\'1 et ab om. II 14 sasceptas Oml 16 Uagaitana (h, 17 acceperant II 18 dampnati (i in ras.) II 20 est christi Ilml 23 dia commemoro in raa. JIm2 25 tenereti Oml tenetis Ilml 29 eam 0 nec si uos essetis palea et uestra essent crimina, tritico dominicae segetis aliquid praeiudicaretis, quod ita in agro domini seminatum est, ut crescat usque ad messem, id est quod ita in mundo seminatum est, ut crescat usque in finem saeculi. eo ergo modo si forte, quod adhuc nobis numquam probastis, aduersus paleam nostram talia documenta gereretis, nos autem aduersus uos tanta ista quae commemoraui non haberemus, etiam sic nihil frumentis nostris toto orbe diffusis omnino praeiudicaret, quidquid in eorum paleam quamuis uerissimum, quamuis manifestissimum, quamuis probatissimum diceretis. proinde remoueantur omnes moratoriae tergiuersationes. quidquid de peccatis hominum falsum obicitur, conueniatur conscientia et non obiciatur; quidquid de peccatis hominum etiam uerum obicitur et uel probari non potest uel cum debuit probari non potuit, non obiciatur; quidquid de peccatis hominum et uerum et probatum obicitur nec tamen ad frumenta quae inter paleam latent, sed ad ipsam paleam, quae in fine separabitur, pertinet, non obiciatur. haec enim et nos multo copiosius et probabilius obicere possumus, non ea inanitate qua illi, ut in eis causam nostram constituamus, sed ut eis ostendamus non ideo nos nolle talibus fidere, quia non inuenimus talia quae dicamus, sed ne tempus rebus necessariis utile in rebus non necessariis conteramus. quod propterea illi faciunt, quia robusta et firma ueritate subnixa documenta, quibus causam suam tueantur, inuenire non possunt et uolunt uideri aliquid dicere, dum tacere erubescunt et inania loqui non erubescunt. remotis ergo omnibus talibus ecclesiam suam demonstrent, si possunt, non in sermonibus et rumoribus Afrorum, non in conciliis episcoporum suorum, non in litteris quorumlibet disputatorum, non in signis et prodigiis fallacibus, quia etiam contra ista uerbo domini praeparati et » 2 ita in om. 0 6 gerretis Oml 7 tanta 8. I. IIm2 8 nihil a. I. Um2 9 quicquid Tl (passim) 10 manifestissimum (stis in ras. et aimuin 8. I.) II 11 moratoratoriae Oml 18 pertinent Oml 29 pr . non-anorura om. 0 cauti redditi sumus, sed in praescripto legis, in prophetarum praedictis, in psalmorum cantibus, in ipsius unius pastoris uocibus, in euangelistarum praedicationibus et laboribus, hoc est in omnibus canonicis sanctorum librorum auctoritatibus, nec ita, ut ea colligant et commemorent quae obscure uel ambigue uel figurate dicta sunt, quae quisque sicut uoluerit interpretetur secundum sensum suum. talia enim recte intellegi exponique non possunt, nisi prius ea, quae apertissime dicta sunt. firma fide teneantur. Quisquis ergo huic epistulae respondere se praeparat, ante denuntio, ne mihi dicat: \'illi codices dominicos ignibus tradiderunt, illi simulacris gentium sacrificauerunt, illi nobis iniquissimam persecutionem fecerunt, et uos eis in omnibus consensistis*. breuiter enim respondeo quod saepe respondi: aut falsa dicitis aut, si uera sunt, non ad frumenta Christi, sed ad eorum paleam pertinent ista quae dicitis\'. non inde perit ecclesia, quae ultimo iudicio uentilata istorum omnium separatione purgabitur. ego ipsam ecclesiam requiro, ubi sit quae audiendo uerba Christi et faciendo aedificat super petram et audiendo et faciendo tolerat eos, qui audiendo et non faciendo aedificant super harenam; ubi sit triticum quod inter zizania crescit usque ad messem, non quid fecerint uel quid faciant ipsa zizania; ubi sit proxima Christi in medio filiarum malarum sicut lilium in medio spinarum, non quid fecerint uel faciant ipsae spinae; ubi sint pisces boni qui, donec ad litus perueniant, tolerant pisces malos pariter inretitos, non quid fecerint uel quid faciant ipsi pisces mali. 19 cf. Matth. 7, 24-27 21 cf. Matth. 13, SO 23 cf. Cant. 2, 2 25 cf. Matth. 13, 47—48 1 redditi 8. I. Hm2 2 in ipsius bis Oml uniue om. II 6 uel figurate s. I. IIm2 10 epistolae Ov 11 domini quos 0 ignibus dominicos Iltnl 17 ultimo] optimo JJ 18 purgabitur 1Img.tnS ergo IIinl 19 et faciendo 8. l. Jlm2 21 arenam Ov 22 ipsa zizania uel faciant Ihnl alt . quid om. IIv 23 um malarum in ras. Ilm2 24 sicut Hmg.m2 post uel fort. inserendum quid, cf. lin. 22 et 27 25 ipse in ras. Ibn2 26 irrititos II 27 quid om. II mali 8. l. Jlm2 Omissis ergo istis morarum tendiculis ostendat ecclesiam uel in sola Africa perditis tot gentibus retinendam uel ei Africa in omnibus gentibus reparandam atque adimplendam, et sic ostendat, ut non dicat: \'uerum est, quia hoc ego dico aut quia hoc dixit ille collega meus aut illi collegae mei aut illi episcopi uel clerici uel laici nostri, aut ideo uerum est, quia et illa et illa mirabilia fecit Donatus uel Pontius uel quilibet alius, aut quia homines ad memorias mortuorum nostrorum orant et exaudiuntur, aut quia illa et illa ibi contingunt, aut quia ille frater noster aut illa soror nostra tale uisum uigilans uidit uel tale uisum dormiens somniauit\'. remoueantur ista uel figmenta mendacium hominum uel portenta fallacium spirituum. aut enim non sunt uera quae dicuntur aut, si haereticorum aliqua mira facta sunt, magis cauere debemus, quod, cum dixisset dominus quosdam futuros esse fallaces, qui nonnulla signa faciendo etiam electos, si fieri posset, fallerent, adiecit uehementer commendans et ait: ecce praedixi uobis. unde et apostolus admonens: spiritus autem, inquit, manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum. porro si aliquis in haereticorum memoriis orans exauditur, non pro merito loci, sed pro merito desiderii sui recipit siue bonum siue malum. spiritus enim domini, sicut scriptum est, repleuit orbem terrarum, et: auris zeli audit omnia, et multi irato deo exaudiuntur, de qualibus dicit apostolus: tradidit illos deus in concupiscentias cordis illorum, et multis propitius deus non tribuit quod uolunt, ut quod utile est tribuat. unde 7 cf. In Ioh. tractat. 13, 17 8 cf. Petil. II 71, 159 17 Matth. 24, 25 18 I Tim. 4, 1 23 Sap. 1, 7 25 Sap. 1, 10 26 Rom. 1, 24 6 aut illi episcopi-nostri a. I. Jlm2 7 pr . et om. JIv 11 somnianit dormiens Jhnl 18 autem om. Ov 19 inquit om. 77, cf. 24, 70 21 et doctrinis v, cf. 23, 65. 24, 70 23 recepit thnl siun malum siue bonum 77 24 enimj autem 77 25 audiuit Jlml deo irato 77 27 eorum 0 et Uulg . idem apostolus ait de stimulo carnis suae, angelo satanae, quem sibi datum dicit a quo colaphizaretur, ne magnitudine reuelationum extolleretur: propter quod ter dominum rogaui, ut auferret eum a me. et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; uirtus in infirmitate perficitur. nonne legimus ab ipso domino deo nonnullos exauditos in excelsis montium Iudaeae, quae tamen excelsa ita displicebant deo, ut et reges qui ea non euerterent culparentur et qui euerterent laudarentur? unde intellegitur magis ualere petentis affectum quam petitionis locum. de uisis autem fallacibus legant quae scripta sunt, et quia ipse satanas transfigurat se tamquam angelum lucis et quia multos seduxerunt somnia sua, audiant etiam quae narrent pagani de templis et diis suis mirabiliter uel facta uel uisa, et tamen dii gentium daemonia, dominus autem caelos fecit. exaudiuntur ergo multi et multis modis non solum christiani catholici, sed et pagani et Iudaei et haeretici uariis erroribus et superstitionibus dediti. exaudiuntur autem uel ab spiritibus seductoribus, qui tamen nihil faciunt nisi permittantur, deo sublimiter atque ineffabiliter iudicante quid cuique tribuendum sit, siue ab ipso deo uel ad poenam malitiae uel ad solacium miseriae uel ad admonitionem quaerendae salutis aeternae. ad ipsam uero salutem ac uitam aeternam nemo peruenit nisi qui habet caput Christum. habere autem caput Christum nemo poterit nisi qui in eius corpore fuerit, quod est ecclesia, quam sicut ipsum caput in scripturis sanctis canonicis debemus agnoscere. non in uariis hominum rumoribus et opinionibus et factis et dictis et uisis inquirere. Nemo mihi ergo haec opponat qui mihi respondere 8 II Cor. 12, 8-9 11 II Cor. 11, 14 12 Eccli. 34, 7 14 Ps. 95, 5 2 colafizaretnr II 5 nam uirtus v 6 raontibus O 7 excelsa otn. 0 et om. JI 11 tamquam] in Ilml, cf. Petil. II 18, 40 18 spiritalibus Ilml 19 qui tamen] quita Oml atque ineffabiliter om. 0 20 retribuendum H, cf. p. 295, 28 21 solatium Ollmlv 22 pr . ad eras. in II ad dampnationem 0 29 ergo om. II paratus est, quia nec ego dico ideo mihi esse credendum communionem Donati non esse ecclesiam Christi, quia quidam, qui apud eos episcopi fuerunt, diuina instrumenta ignibus tradidisse gestis ecclesiasticis et municipalibus et iudicialibus conuincuntur, aut quia in iudicio episcoporum, quod ab imperatore petiuerant, causam suam non obtinuerunt, aut quia prouocantes ad ipsum imperatorem etiam ab ipso contrariam sibi sententiam meruerunt, aut quia tales sunt apud eos circumcellionum principes, aut quia tanta mala committunt circumcelliones, aut quia sunt apud eos, qui se per abrupta praecipitent uel concremandos ignibus inferant, quos ipsi sibimet accenderunt, aut trucidationem suam etiam inuitis hominibus terrendo extorqueant et tot spontaneas et furiosas mortes, ut colantur ab hominibus, appetant, aut quod ad eorum sepulcra ebriosi greges uagorum et uagarum permixta nequitia die noctuque se uino sepeliant flagitiisque corrumpant. sit ista omnis turba palea eorum nec frumentis praeiudicet, si ipsi ecclesiam tenent. sed utrum ipsi ecclesiam teneant, non nisi de diuinarum scripturarum canonicis libris ostendant, quia nec nos propterea dicimus nobis credi oportere quod in ecclesia Christi sumus, quia ipsam quam tenemus commendauit Mileuitanus Optatus uel Mediolanensis Ambrosius uel alii innumerabiles nostrae communionis episcopi, aut quia nostrorum collegarum conciliis ipsa praedicata est, aut quia per totum orbem in locis sanctis, quae frequentat nostra communio, tanta mirabilia uel exauditionum uel sanitatum fiunt, ita ut latentia per tot annos corpora martyrum, quod possunt a multis interrogantes audire, Ambrosio fuerint reuelata et ad ipsa corpora caecus multorum annorum ciuitati Mediolanensi notissimus oculos lumenque receperit, aut quia ille somnium uidit et ille in spiritu 26 cf. Confess. IX 7. De ciu. dei XXII 8 S faerunt episcopi Ibnl 8 circumcelionam Oml 9 circumceliones Oml 10 abruta 0 18 de om. II 20 simus OIIm2, c/. p. 287, 27. 293, 21 27 audiri II 30 reciperet 077 in om. II assumptus audiuit, siue ne iret in partem Donati siue ut recederet a parte Donati. quaecumque talia in catholica fiunt, ideo sunt approbanda, quia in catholica fiunt, non ideo ipsa catholica manifestatur, quia haec in ea fiunt. ipse dominus Iesus cum resurrexisset a mortuis et discipulorum oculis uidendum manibusque tangendum suum corpus offerret, ne quid tamen fallaciae se pati arbitrarentur, magis eos testimoniis legis et prophetarum et psalmorum confirmandos esse iudicauit, ostendens ea de se impleta quae fuerant tanto ante praedicta. sic et ecclesiam suam commendauit dicens: praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. hoc in lege et prophetis et psalmis esse scriptum ipse testatus est, hoc eius ore commendatum tenemus. haec sunt causae nostrae documenta, haec fundamenta. haec firmamenta.